This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[103]
Quae
quidem a te scis et consule et imperatore summa cum
religione esse servata. Praerogativam etiam maiores
omen iustorum comitiorum esse voluerunt.
46. Atque ego
exempla ominum nota proferam: L. Paulus consul
iterum, cum ei bellum ut cum rege Perse gereret obtigisset, ut ea ipsa die domum ad vesperum rediit,
filiolam suam Tertiam, quae tum erat admodum parva,
osculans animum advertit tristiculam. “Quid est”,
inquit, “mea Tertia? quid tristis es?” “Mi pater”,
inquit, “Persa periit.” Tum ille artius puellam conplexus: “Accipio”, inquit, “mea filia, omen”. Erat
autem mortuus catellus eo nomine.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.