“Occidam illum equidem et vincam, si id quaeritis” inquit,at381 sine hac382 gladiatoria iracundia videmus progredientem apud Homerum Aiacem multa cum hilaritate,383 cum depugnaturus esset cum Hectore; [49] cuius, ut arma sumpsit, ingressio laetitiam attulit384 sociis, terrorem autem385 hostibus, ut ipsum Hectorem,386 quem ad modum est apud Homerum, toto pectore trementem provocasse ad pugnam paeniteret. atque387 hi conlocuti inter se, prius quam manum consererent, leniter et quiete nihil ne in ipsa quidem pugna iracunde rabioseve fecerunt. ego ne Torquatum quidem illum, qui hoc cognomen388 invenit, iratum existimo Gallo torquem detraxisse, nec Marcellum apud Clastidium ideo fortem fuisse, quia fuerit iratus. [50] de Africano quidem, quia notior est nobis propter recentem memoriam, vel iurare possum non illum iracundia tum inflammatum fuisse, cum in acie M. Alliennium389 Paelignum390 scuto protexerit gladiumque hosti in pectus infixerit. de L. Bruto fortasse dubitarim, an propter infinitum odium tyranni ecfrenatius391 in Arruntem392 invaserit; video enim utrumque comminus393 ictu cecidisse contrario. quid igitur huc adhibetis iram? an fortitudo, nisi insanire coepit, impetus suos non habet? quid? Herculem, quem in caelum ista ipsa, quam vos iracundiam esse vultis, sustulit fortitudo, iratumne394 censes conflixisse cum Erymanthio395 [p. 386] apro aut396 leone Nemeaeo?397 an etiam Theseus Marathonii tauri398 cornua conprehendit399 iratus? vide ne fortitudo minime sit rabiosa sitque iracundia tota levitatis. [51] Neque enim est ulla fortitudo, quae rationis est expers. “contemnendae res humanae sunt,400 neglegenda mors est, patibiles et dolores et labores putandi”— haec401 cum constituta sunt iudicio atque sententia, tum est robusta illa et stabilis fortitudo, nisi forte, quae vehementer acriter animose fiunt, iracunde fieri suspicamur. mihi ne402 Scipio quidem ille pontufex maxumus, qui hoc Stoicorum403 verum esse declaravit, numquam privatum esse sapientem, iratus videtur fuisse Ti.404 Graccho405 tum, cum consulem languentem reliquit atque ipse privatus, ut si consul406 esset, qui rem publicam salvam407 esse vellent,408 se sequi iussit. [52] nescio, ecquid ipsi nos fortiter in re p. fecerimus: si quid fecimus, certe irati non fecimus. an est quicquam similius insaniae409 quam ira? quam bene Ennius “initium” dixit410 “insaniae.” color, vox, oculi, spiritus, inpotentia dictorum ac factorum quam partem habent sanitatis? quid Achille Homerico foedius, quid Agamemnone in iurgio? nam Aiacem quidem ira ad furorem mortemque perduxit. non igitur desiderat fortitudo advocatam iracundiam; satis est instructa parata armata per sese. nam isto quidem modo411 licet dicere utilem vinulentiam ad fortitudinem, utilem412 etiam dementiam, quod et insani [p. 387] et ebrii multa faciunt saepe vehementius. semper Aiax fortis, fortissimus tamen in furore; nam413414
“Verum illud credo fore: in os prius accipiam ipse
Quam gladium in stomacho furi376 ac pulmonibus sisto.377
[p. 385] Odi hominem, iratus pugno, nec longius quicquam
Nobis,378 quam dextrae gladium dum accommodet379 alter;
Usque adeo studio atque odio illius ecferor380 ira;
”
Fa/cinus fecit ma/ximum, cum Da/nais inclina/ntibusproelium restituit insaniens: [53] dicamus igitur utilem insaniam?417 Tracta definitiones fortitudinis: intelleges eam stomacho non egere. fortitudo est igitur “adfectio418 animi legi summae419 in perpetiendis rebus obtemperans” vel “conservatio stabilis iudicii in eis420 rebus quae formidolosae videntur subeundis et repellendis” vel “scientia rerum formidolosarum contrariarumque421 aut422 omnino neglegendarum conservans423 earum rerum stabile iudicium” vel brevius, ut Chrysippus424 (nam superiores definitiones erant Sphaeri,425 hominis in primis bene definientis, ut putant Stoici; sunt enim omnino omnes fere similes, sed declarant communis notiones alia magis alia)—quo modo igitur Chrysippus?426 “fortitudo est” inquit “scientia rerum perferendarum vel adfectio animi in patiendo ac perferendo summae legi parens sine timore.” quamvis licet insectemur istos, ut Carneades solebat, metuo ne soli427 philosophi sint. quae428 enim istarum definitionum non aperit notionem nostram, quam habemus omnes de fortitudine tectam atque involutam? qua aperta quis est qui aut bellatori aut imperatori aut oratori quaerat aliquid neque eos existumet sine rabie quicquam fortiter facere posse? [54] Quid? Stoici, qui omnes insipientes insanos [p. 388] esse dicunt, nonne ista conligunt?429 remove perturbationes maxumeque430 iracundiam: iam videbuntur monstra431 dicere. nunc autem ita432 disserunt, sic se dicere omnes stultos insanire, ut male olere omne caenum.433 “at non semper.” commove: senties. sic iracundus non semper iratus est; lacesse: iam videbis furentem. Quid? ista bellatrix iracundia, cum domum rediit, qualis est cum uxore, cum liberis, cum familia? an tum quoque est utilis? est igitur aliquid quod434 perturbata mens melius possit facere quam constans? an quisquam potest sine perturbatione mentis irasci? bene igitur nostri, cum omnia essent in moribus435 vitia, quod nullum erat iracundia foedius, iracundos solos436 morosos nominaverunt. [55] Oratorem vero irasci minime decet, simulare non dedecet.437438 an tibi irasci tum videmur, cum quid in causis acrius et vehementius dicimus? quid? cum iam rebus transactis et praeteritis orationes scribimus, num irati scribimus? “ecquis439 hoc animadvertit?440441 vincite!”—num aut egisse umquam iratum Aesopum aut scripsisse existimas442 iratum Accium? aguntur ista praeclare, et ab oratore quidem melius, si modo est orator,443 quam ab ullo histrione,444 sed aguntur leniter et mente tranquilla. Libidinem vero laudare cuius est libidinis?445 Themistoclem mihi et Demosthenen446 profertis, additis Pythagoran Democritum Platonem. quid? vos studia libidinem447 vocatis? quae vel optimarum rerum, ut ea [p. 389] sunt quae profertis, sedata tamen et448 tranquilla esse debent. Iam aegritudinem laudare, unam rem maxime detestabilem, quorum est tandem philosophorum? at449 commode dixit Afranius: “dum modo doleat aliquid,450 doleat451 quidlibet.452” dixit enim de adulescente perdito ac dissoluto, nos autem de constanti viro ac sapienti453 quaerimus. et quidem ipsam illam iram centurio habeat aut signifer vel ceteri, de quibus dici non necesse est, ne rhetorum aperiamus mysteria. utile est enim uti motu454 animi, qui uti ratione non potest. nos autem, ut testificor saepe, de sapiente quaerimus.455 [56] At etiam456 aemulari utile est, obtrectare,457 misereri. cur misereare potius quam feras opem, si id facere possis? an sine misericordia liberales esse non possumus? non enim suscipere ipsi aegritudines propter alios debemus, sed alios, si possumus, levare aegritudine. obtrectare vero alteri aut illa vitiosa aemulatione, quae rivalitati similis est, aemulari quid habet utilitatis, cum sit aemulantis angi alieno bono quod ipse non habeat, obtrectantis458 autem angi alieno bono, quod id etiam alius habeat? qui459 id adprobari possit, aegritudinem suscipere pro experientia, si quid habere velis? nam460 solum habere velle summa dementia est. Mediocritates autem malorum quis laudare recte possit? [57] quis enim potest, in quo libido cupiditasve sit, non libidinosus et cupidus esse? in quo ira, non iracundus? in quo angor, non anxius? in quo timor, non timidus? libidinosum igitur et iracundum et anxium et timidum censemus esse sapientem? de cuius excellentia461 multa quidem dici quamvis fuse462 lateque possunt, [p. 390] sed brevissime illo modo, sapientiam463 esse464 rerum divinarum et humanarum scientiam cognitionemque, quae cuiusque rei causa sit; ex quo efficitur, ut divina imitetur, humana omnia inferiora virtute ducat. in hanc tu igitur tamquam in mare, quod est ventis subiectum, perturbationem cadere465 tibi dixisti videri? quid est quod tantam gravitatem constantiamque perturbet? an inprovisum aliquid aut repentinum? quid potest accidere tale ei,466 cui nihil, quod homini evenire possit, non praemeditatum sit? nam quod aiunt nimia467 resecari oportere, naturalia relinqui, quid tandem potest esse naturale, quod idem nimium esse possit? sunt enim omnia ista ex errorum orta radicibus, quae evellenda et extrahenda468 penitus, non circumcidenda nec amputanda sunt. [58] Sed quoniam suspicor te non tam de sapiente quam de te ipso quaerere—illum enim putas omni perturbatione esse liberum, te vis—, videamus, quanta sint469 quae a470 philosophia remedia morbis animorum adhibeantur. est enim quaedam medicina certe, nec tam fuit hominum generi infensa atque inimica natura, ut corporibus tot res salutaris, animis nullam471 invenerit; de quibus hoc etiam est472 merita melius, quod corporum adiumenta adhibentur extrinsecus, animorum salus inclusa in is ipsis est. sed quo maior est in eis praestantia et divinior, eo maiore indigent473 diligentia. itaque bene adhibita ratio cernit, quid474 optumum sit, neglecta475 multis implicatur476 erroribus. [59] ad te477 igitur mihi iam convertenda omnis [p. 391] oratio est; simulas enim quaerere te de sapiente, quaeris autem fortasse de te. Earum478 igitur perturbationum, quas exposui, variae sunt curationes. nam neque omnis aegritudo una ratione sedatur479 (alia est enim lugenti, alia miseranti aut invidenti adhibenda480 medicina); est etiam in omnibus quattuor perturbationibus illa distinctio, utrum ad universam perturbationem, quae est aspernatio rationis aut481 adpetitus vehementior, an ad singulas, ut ad metum lubidinem482 reliquas483 melius adhibeatur oratio, et utrum illudne non videatur aegre ferundum, ex quo suscepta sit aegritudo, an omnium rerum tollenda484 omnino485 aegritudo, ut, si quis aegre ferat se pauperem esse, idne disputes, paupertatem malum non esse, an hominem aegre ferre nihil oportere. nimirum hoc melius, ne, si486 forte de paupertate non persuaseris, sit aegritudini concedendum; aegritudine autem sublata propriis rationibus, quibus heri usi sumus, quodam modo etiam paupertatis malum tollitur. [60] sed omnis eius modi perturbatio animi487 placatione abluatur illa quidem, cum doceas nec488 bonum illud esse, ex quo laetitia aut489 libido oriatur, nec malum, ex quo aut metus aut aegritudo; verum tamen haec est certa et propria sanatio, si doceas ipsas perturbationes per se esse vitiosas nec habere quicquam aut naturale aut necessarium, ut490 ipsam491 aegritudinem leniri videmus, cum obicimus492 maerentibus imbecillitatem493 animi ecfeminati, cumque eorum gravitatem constantiamque494 laudamus, qui non turbulente humana patiantur. quod quidem solet eis etiam accidere, qui [p. 392] illa mala esse censent, ferenda495 tamen aequo animo arbitrantur.496 putat497 aliquis498 esse voluptatem bonum, alius autem pecuniam; tamen et ille ab intemperantia et hic ab avaritia499 avocari potest. illa autem altera ratio et oratio,500 quae simul et opinionem falsam501 tollit et502 aegritudinem503 detrahit, est ea quidem utilior, sed raro proficit neque est ad volgus adhibenda. [61] quaedam autem sunt aegritudines, quas levare illa504 medicina nullo modo possit, ut, si quis aegre ferat nihil in se esse virtutis, nihil animi, nihil officii, nihil honestatis, propter mala is505 quidem angatur, sed alia quaedam sit ad eum admovenda curatio, et talis quidem, quae possit esse omnium etiam de ceteris rebus discrepantium philosophorum. inter omnis enim convenire oportet commotiones animorum a recta ratione aversas esse vitiosas,506 ut, etiamsi vel mala sint illa, quae507 metum aegritudinemve, vel508 bona, quae cupiditatem laetitiamve moveant, tamen sit vitiosa ipsa commotio. constantem enim quendam volumus, sedatum, gravem, humana omnia spernentem509 illum esse, quem510 magnanimum et fortem virum511 dicimus. talis autem nec maerens nec timens nec cupiens nec gestiens esse quisquam potest. eorum enim haec sunt, qui eventus512 humanos superiores quam suos animos esse ducunt.513 [p. 393] [62] Quare omnium philosophorum, ut514 ante dixi, una515 ratio est medendi, ut nihil, quale sit illud quod perturbet animum, sed de ipsa sit516 perturbatione dicendum. itaque primum in ipsa cupiditate, cum id solum agitur ut ea tollatur, non est quaerendum, bonum illud necne sit quod lubidinem517 moveat, sed lubido ipsa tollenda est, ut, sive,518 quod honestum est, id sit summum bonum sive voluptas sive horum utrumque coniunctum sive tria illa genera bonorum, tamen, etiamsi519 virtutis ipsius vehementior adpetitus sit, eadem sit520 omnibus ad deterrendum adhibenda oratio. continet autem omnem sedationem animi humana in conspectu posita natura; quae quo facilius expressa cernatur, explicanda est oratione communis condicio lexque vitae.521 [63] itaque non sine causa, cum Orestem fabulam doceret522 Euripides,523 primos tris versus revocasse dicitur Socrates:
Summa/m rem perfeci/t415 manu.416
Neque ta/m terribilis u/lla fando ora/tio524 est,est autem utilis ad persuadendum ea quae acciderint ferri et posse et oportere529 enumeratio eorum qui tulerunt.530 etsi aegritudinis sedatio et hesterna disputatione explicata est et in Consolationis libro, quem in medio—non enim sapientes eramus—maerore et dolore conscripsimus; quodque vetat531 Chrysippus, ad [p. 394] recentis quasi tumores animi remedium adhibere, id nos fecimus naturaeque vim532 attulimus,533 ut magnitudini medicinae doloris magnitudo concederet.534 [64] Sed aegritudini, de qua satis est disputatum, finitimus est metus, de quo pauca dicenda sunt. est enim metus, ut535 aegritudo praesentis, sic ille536 futuri mali. itaque non nulli aegritudinis partem quandam metum esse dicebant, alii autem metum praemolestiam537 appellabant, quod esset538 quasi dux consequentis molestiae. quibus igitur rationibus instantia feruntur, eisdem contemnuntur sequentia. nam videndum est in utrisque, ne quid humile summissum molle ecfeminatum fractum abiectumque faciamus.539 sed quamquam de ipsius metus inconstantia inbecillitate levitate dicendum est, tamen multum prodest ea, quae metuuntur, ipsa contemnere. itaque sive casu540 accidit sive consilio, percommode factum est, quod eis de rebus quae maxime metuuntur, de morte et de dolore, primo et proxumo die disputatum541 est. quae si probata sunt,542 metu magna ex parte liberati sumus. Ac de malorum opinione hactenus; [65] videamus nunc de bonorum, id est de laetitia et de cupiditate. mihi quidem in tota ratione ea, quae543 pertinet544 ad animi perturbationem, una res videtur causam continere, omnis eas esse in nostra potestate, omnis iudicio susceptas, omnis voluntarias. hic igitur error est eripiendus, haec detrahenda opinio545 atque ut in malis opinatis tolerabilia,546 sic in bonis sedatiora sunt efficienda ea quae magna [p. 395] et laetabilia ducuntur.547 atque hoc quidem commune malorum et bonorum,548 ut, si iam difficile sit persuadere nihil earum rerum, quae perturbent549 animum, aut in bonis aut in malis esse habendum, tamen alia ad alium motum curatio sit adhibenda aliaque ratione malevolus, alia amator, alia rursus anxius, alia timidus corrigendus. [66] atque erat facile sequentem eam rationem, quae maxume550 probatur551 de bonis et malis, negare umquam laetitia adfici posse insipientem, quod nihil umquam haberet boni; sed loquimur nunc more communi. sint552 sane ista bona, quae putantur, honores553 divitiae voluptates cetera, tamen in eis ipsis potiundis554 exultans gestiensque laetitia turpis est, ut, si ridere concessum sit, vituperetur tamen cachinnatio. eodem enim vitio est ecfusio animi in laetitia quo in dolore contractio, eademque levitate cupiditas est in appetendo qua laetitia in fruendo, et ut nimis adflicti555 molestia, sic nimis556 elati laetitia iure iudicantur leves; et, cum invidere aegritudinis sit, malis autem alienis voluptatem capere laetitiae, utrumque immanitate et feritate quadam proponenda castigari solet; atque ut cavere557 decet, timere non decet,558 sic gaudere decet, laetari non decet, quoniam docendi causa a gaudio laetitiam distinguimus; [67] illud iam supra559 diximus, contractionem560 animi recte fieri numquam posse, elationem posse. aliter enim Naevianus ille gaudet Hector:561562
Nec fo/rs525 nec ira cae/litum invectu/m526 malum,
Quod no/n527 natura huma/na patiendo e/cferat.528
Lae/tus sum lauda/ri me abs te, pa/ter, a laudato/ viro,aliter ille apud Trabeam:563 [p. 396]
Le/na deleni/ta argento564 nu/tum observabi/t meum,quam haec pulchra putet, ipse iam dicet:
Qui/d velim, quid stu/deam. adveniens di/gito impellam ia/nuam,565
Fo/res patebunt. de i/nproviso Chry/sis ubi me aspe/xerit,
A/lacris ob via/m mihi veniet co/mplexum exopta/ns meum,
Mi/hi se dedet.566
Fo/rtunam ipsam antei/bo fortuni/s meis.[68] haec laetitia quam turpis sit, satis est diligenter attendentem penitus videre. Et ut turpes sunt, qui ecferunt567 se laetitia tum cum568 fruuntur Veneriis voluptatibus, sic flagitiosi,569 qui eas inflammato animo concupiscunt. totus vero iste, qui volgo appellatur570 amor—nec571 hercule invenio, quo nomine alio possit appellari—, tantae levitatis est, ut nihil videam quod putem conferendum. quem Caecilius572 “deum qui non summum putet, aut stultum aut rerum esse imperitum” existumat,573
Cui574 i/n manu sit, quem e/sse demente/m575 velit,o praeclaram emendatricem vitae poëticam, quae amo- [69] rem578 flagitii et levitatis auctorem in concilio deorum [p. 397] conlocandum579 putet! de comoedia loquor, quae, si haec flagitia non580 probaremus, nulla esset omnino; quid ait ex tragoedia princeps ille Argonautarum?581
Quem sa/pere, quem sana/ri,576 quem in morbum i/nici,
...
Quem co/ntra amari, quem e/xpeti, quem arce/ssier.577
Tu/ me amoris582 ma/gis quam honoris se/rvavisti583 gra/tia.584quid ergo? hic amor Medeae quanta miseriarum excitavit incendia! atque ea tamen apud alium poëtam patri dicere audet se585 “coniugem” habuisse “illum, Amor quem dederat, qui plus pollet potiorque est586 patre.” [70] Sed poëtas ludere sinamus, quorum fabulis in hoc flagitio versari ipsum videmus Iovem: ad587 magistros virtutis philosophos veniamus, qui amorem588 negant stupri esse589 et in eo litigant cum Epicuro non multum, ut opinio mea fert, mentiente. quis est enim iste590 amor amicitiae? cur neque deformem adulescentem quisquam amat neque formosum senem? mihi quidem haec in Graecorum gymnasiis nata consuetudo videtur, in quibus isti liberi et concessi sunt amores. bene ergo Ennius:591
Fla/giti592 princi/pium est nudare i/nter civis co/rpora.qui ut sint, quod fieri posse video, pudici, solliciti tamen et anxii sunt, eoque magis, quod se ipsi continent et coërcent. [71] atque, ut muliebris amores omittam, quibus maiorem licentiam natura concessit, quis aut de Ganymedi593 raptu dubitat, quid poëtae velint, aut non intellegit, quid apud Euripidem et loquatur et cupiat594 Laius? quid denique homines doctissimi et summi poë- tae de se ipsis et carminibus edunt595 et cantibus? fortis vir in sua re p. cognitus quae de iuvenum amore scribit Alcaeus! nam Anacreontis quidem tota poësis est amatoria. maxume vero omnium flagrasse amore Reginum [p. 398] Ibycum apparet ex scriptis. Atque horum omnium lubidinosos esse amores videmus: philosophi sumus exorti, et596 auctore quidem nostro Platone, quem non iniuria Dicaearchus accusat, qui amori auctoritatem tribueremus. [72] Stoici vero et sapientem amaturum esse597 dicunt et amorem ipsum “conatum amicitiae faciendae ex pulchritudinis specie” definiunt. qui si598 quis est in rerum natura sine sollicitudine, sine desiderio, sine cura, sine suspirio, sit sane; vacat enim omni libidine; haec autem de libidine oratio est. sin autem est aliquis amor, ut est certe, qui nihil absit aut non multum ab insania, qualis in Leucadia est: “si quidem sit quisquam599 deus, [73] cui600 ego sim curae”—at id erat deis601 omnibus curandum, quem ad modum hic frueretur voluptate amatoria! “heu me infelicem!”—nihil verius. probe et ille: “sanusne es,602 qui temere lamentare?” sic603 insanus videtur etiam suis. at604 quas tragoedias efficit!
Te,605 Apo/llo sancte, fe/r opem, teque, amni/potens606mundum totum se ad amorem suum sublevandum conversurum putat, Venerem unam excludit ut iniquam: “nam quid607 ego te appellem, Venus?” eam prae lubidine608 negat curare quicquam: quasi vero ipse non propter lubidinem609 tanta flagitia et faciat et dicat. [74] —sic igitur adfecto haec adhibenda curatio est, ut et illud quod cupiat ostendatur610 quam leve, quam contemnendum, quam nihili611 sit omnino, quam facile vel aliunde612 vel alio modo perfici vel omnino neglegi [p. 399] possit; abducendus etiam est non613 numquam ad alia studia sollicitudines curas negotia, loci denique mutatione tamquam aegroti non convalescentes saepe curandus est; [75] etiam novo quidam amore veterem amorem614 tamquam clavo615 clavum eiciendum putant; maxume autem admonendus616 est, quantus sit furor amoris.617 omnibus enim ex animi perturbationibus est profecto nulla vehementior, ut, si iam ipsa illa accusare618 nolis, stupra dico et corruptelas et adulteria, incesta denique, quorum omnium accusabilis619 est turpitudo,—sed ut haec omittas,620 perturbatio ipsa mentis in amore foeda per se est. [76] nam ut illa praeteream, quae sunt furoris,621 haec ipsa per sese622 quam habent levitatem, quae videntur esse mediocria,
Neptune, i/nvoco, Vosque a/deo, Venti!
Iniu/riae623haec inconstantia mutabilitasque mentis quem non ipsa pravitate deterreat? est etiam627 illud, quod in omni perturbatione dicitur, demonstrandum, nullam esse nisi opinabilem, nisi iudicio susceptam, nisi voluntariam. etenim si naturalis amor esset,628 et amarent omnes et semper amarent et idem amarent,629 neque alium pudor, alium cogitatio, alium satietas deterreret.630631 Ira vero, quae632 quam diu perturbat animum, dubitationem insaniae non habet, cuius inpulsu633 existit etiam inter fratres tale iurgium: [77] [p. 400]
Suspi/ciones i/nimicitiae624 indu/tiae
Bellu/m pax rursum! ince/rta haec si tu625 po/stules
Ratio/ne certa fa/cere, nihilo plu/s626 agas,
Quam si/ des operam, ut cu/m ratione insa/nias.
Qui/s homo te exsupera/vit usquam634 ge/ntium impu/dentia?635
Quis au/tem malitia/ te?—nosti, quae secuntur; alternis enim636 versibus intorquentur inter fratres gravissimae637 contumeliae, ut facile appareat Atrei filios esse, eius qui meditatur poenam in fratrem novam:
Maio/r mihi638 moles, ma/ius miscendu/mst639 malum,640. quo igitur haec erumpit641 moles? audi Thyestem:
Qui illi/us acerbum co/r contundam et co/mprimam
Ipsus642 hortatu/r me frater, u/t meos mali/s miser643eorum viscera645 apponit. quid est enim quo646 non progrediatur eodem ira, quo furor? itaque iratos proprie dicimus exisse de potestate, id est de consilio, de ratione, de mente; horum enim potestas in totum animum esse debet. [78] His aut subtrahendi sunt ei, in quos impetum conantur facere, dum se ipsi647 conligant, —quid est autem se ipsum colligere nisi dissupatas648 animi partis rursum in suum locum cogere?—aut rogandi orandique sunt, ut, si quam habent ulciscendi vim, differant in tempus aliud, dum defervescat649 ira. defervescere autem certe significat ardorem animi invita ratione excitatum. ex quo illud laudatur Archytae, qui cum vilico factus esset iratior, “quo te modo” inquit “accepissem, nisi iratus essem!” [79] Ubi sunt ergo isti, qui iracundiam utilem dicunt —potest utilis esse insania?—aut naturalem? an650 quicquam [p. 401] est secundum651 naturam, quod fit repugnante ratione? quo modo autem, si naturalis esset ira,652 aut alius alio magis iracundus esset, aut finem haberet prius quam esset653 ulta,654 ulciscendi lubido, aut quemquam paeniteret, quod fecisset655 per iram? ut Alexandrum regem videmus, qui cum interemisset Clitum656 familiarem suum, vix a se manus abstinuit; tanta vis fuit paenitendi. quibus cognitis quis est qui dubitet657 quin hic quoque motus animi sit totus opinabilis ac voluntarius? Quis enim dubitarit quin aegrotationes animi, qualis est avaritia, gloriae cupiditas, ex eo, quod magni658 aestumetur ea res ex qua animus aegrotat, oriantur?659 unde intellegi debet perturbationem quoque omnem esse in opinione. [80] Et si fidentia, id est firma animi confisio, scientia quaedam est et opinio gravis non temere adsentientis, metus quoque est diffidentia660661 expectati et impendentis662 mali, et si spes est expectatio boni, mali expectationem esse necesse est metum. ut igitur metus,663 sic reliquae664 perturbationes sunt in malo. ergo ut constantia scientiae, sic perturbatio erroris est. Qui autem natura dicuntur iracundi aut misericordes aut invidi aut tale quid, ei sunt constituti quasi mala valetudine665 animi, sanabiles666 tamen, [p. 402] ut Socrates dicitur: cum multa in conventu vitia conlegisset in eum Zopyrus,667 qui se naturam cuiusque ex forma perspicere profitebatur, derisus est a ceteris, qui illa in Socrate vitia non agnoscerent, ab ipso autem Socrate sublevatus, cum illa sibi sic nata,668 sed ratione a se669 deiecta670 diceret. [81] ergo ut optuma quisque valetudine adfectus671 potest videri ut natura ad aliquem morbum672 proclivior, sic animus alius ad alia vitia propensior. qui autem non natura, sed culpa vitiosi esse dicuntur, eorum vitia constant e falsis opinionibus rerum bonarum et malarum, ut sit alius ad alios motus perturbationesque proclivior. inveteratio autem, ut in corporibus, aegrius depellitur quam perturbatio,673 citiusque repentinus oculorum tumor674 sanatur quam diuturna lippitudo depellitur.675 [82] Sed cognita iam causa perturbationum, quae omnes oriuntur ex iudiciis opinionum et voluntatibus, sit iam huius disputationis modus. scire autem nos676 oportet cognitis, quoad677 possunt ab homine cognosci, bonorum et malorum finibus nihil a678 philosophia posse aut maius aut utilius optari quam haec, quae a nobis hoc quadriduo disputata sunt. morte enim contempta et dolore ad patiendum levato adiunximus sedationem aegritudinis, qua nullum homini malum maius est. etsi enim omnis animi perturbatio gravis est nec multum differt ab amentia, tamen ita679 ceteros, cum sunt in aliqua perturbatione aut metus aut laetitiae680 aut cupiditatis, commotos681 modo et perturbatos dicere solemus, [p. 403] at eos, qui se682683 aegritudini684 dediderunt, miseros adflictos685 aerumnosos calamitosos. [83] itaque non fortuito factum videtur, sed a te ratione propositum, ut separatim de aegritudine et de ceteris perturbationibus disputaremus; in ea est enim fons miseriarum et caput. sed et686 aegritudinis et reliquorum animi morborum una sanatio est, omnis opinabilis esse et voluntarios ea reque687 suscipi, quod ita rectum esse videatur. hunc errorem quasi radicem malorum omnium stirpitus688 philosophia se extracturam pollicetur. [84] demus igitur nos huic excolendos patiamurque nos sanari. his enim malis insidentibus non modo beati, sed ne sani quidem esse possumus. aut igitur negemus quicquam ratione confici, cum contra nihil sine ratione689 recte fieri possit, aut, cum philosophia ex rationum conlatione690 constet, ab ea, si et boni et beati volumus esse, omnia adiumenta et auxilia petamus bene beateque vivendi.
Ma/nderem644 nato/s—