previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[p. 361] Cum multis locis1 nostrorum hominum ingenia virtutesque, Brute, soleo mirari, tum maxime in is studiis, quae sero admodum2 expetita in hanc civitatem e Graecia transtulerunt. nam cum a primo urbis ortu regiis3 institutis, partim etiam legibus auspicia, caerimoniae, comitia, provocationes, patrum consilium,4 equitum peditumque discriptio, tota res militaris divinitus esset5 constituta, tum progressio admirabilis incredibilisque cursus ad omnem excellentiam factus est dominatu regio re p.6 liberata. nec vero hic locus est, ut de moribus institutisque maiorum et disciplina ac temperatione civitatis loquamur; aliis haec locis satis accurate a nobis dicta sunt maximeque in is sex libris, quos de re publica scripsimus. [2] hoc autem loco consideranti mihi studia doctrinae multa sane7 occurrunt, cur ea quoque arcessita aliunde neque solum expetita, sed etiam conservata et culta videantur. erat enim illis paene in conspectu praestanti sapientia et nobilitate Pythagoras, qui fuit in Italia temporibus isdem quibus [p. 362] L. Brutus patriam liberavit, praeclarus auctor nobilitatis tuae. Pythagorae autem doctrina cum longe lateque flueret, permanavisse mihi videtur in hanc civitatem, idque cum coniectura probabile est, tum quibusdam etiam vestigiis indicatur. quis enim est qui putet, cum floreret in Italia Graecia8 potentissumis et9 maximis urbibus, ea quae magna dicta est, in isque primum ipsius Pythagorae, deinde10 postea11 Pythagoreorum12 tantum nomen esset, nostrorum hominum ad eorum doctissimas voces aures clausas fuisse? [3] quin etiam arbitror propter Pythagoreorum admirationem Numam quoque regem Pythagoreum13 a posterioribus existimatum. nam cum Pythagorae disciplinam et instituta14 cognoscerent regisque eius aequitatem et15 sapientiam a maioribus suis accepissent, aetates16 autem et tempora ignorarent propter vetustatem, eum, qui sapientia excelleret, Pythagorae auditorem crediderunt fuisse. et de coniectura quidem hactenus. vestigia autem Pythagoreorum quamquam multa colligi possunt, paucis tamen utemur, quoniam non id agitur hoc tempore. nam cum carminibus soliti illi esse dicantur et praecepta17 quaedam occultius tradere et mentes suas a cogitationum intentione cantu fidibusque18 ad tranquillitatem traducere, gravissumus auctor in Originibus dixit19 Cato morem apud maiores hunc epularum fuisse, ut deinceps, qui accubarent, canerent ad tibiam clarorum virorum laudes atque virtutes; ex quo perspicuum est et cantus tum fuisse discriptos20 vocum sonis et carmina. [4] quamquam id quidem etiam duodecim tabulae declarant,21 [p. 363] condi iam tum solitum esse carmen; quod ne liceret fieri ad22 alterius iniuriam,23 lege24 sanxerunt. nec vero illud non eruditorum temporum argumentum est, quod et deorum pulvinaribus et epulis magistratuum fides praecinunt, quod proprium eius fuit, de qua loquor, disciplinae. mihi quidem etiam Appii25 Caeci carmen, quod valde Panaetius laudat epistola quadam, quae est ad Q.26 Tuberonem, Pythagoreum27 videtur. multa28 etiam sunt in nostris institutis ducta29 ab illis; quae praetereo, ne ea, quae repperisse30 ipsi putamur, aliunde didicisse videamur.31 [5] Sed ut ad propositum32 redeat oratio, quam brevi tempore quot et quanti poëtae, qui autem oratores extiterunt! facile ut appareat nostros omnia consequi potuisse, simul ut33 velle coepissent.

Sed de ceteris studiis alio loco et dicemus, si usus fuerit, et saepe diximus. sapientiae studium vetus id quidem in nostris, sed tamen ante Laelii aetatem et Scipionis non reperio quos appellare possim nominatim. quibus adulescentibus Stoicum Diogenen et Academicum Carneadem video ad senatum ab Atheniensibus missos esse legatos, qui cum rei publicae nullam umquam partem attigissent essetque34 eorum alter Cyrenaeus35 alter Babylonius, numquam profecto scholis essent excitati neque ad illud munus36 electi, nisi in quibusdam principibus temporibus illis fuissent studia doctrinae. qui cum cetera litteris mandarent, alii ius civile, alii orationes suas, alii monumenta37 maiorum, hanc amplissimam omnium artium, bene vivendi disciplinam, [p. 364] vita magis quam litteris persecuti sunt. [6] itaque illius verae elegantisque philosophiae, quae ducta a Socrate in Peripateticis adhuc permansit et idem alio modo dicentibus Stoicis, cum Academici eorum controversias disceptarent,38 nulla fere sunt aut39 pauca admodum Latina monumenta sive propter magnitudinem rerum occupationemque hominum,40 sive etiam quod imperitis ea probari posse non arbitrabantur,41 cum interim illis silentibus C. Amafinius42 extitit dicens, cuius libris editis commota multitudo contulit se ad eam43 potissimum disciplinam, sive quod erat cognitu perfacilis, sive quod invitabantur44 inlecebris blandis voluptatis, sive etiam, quia nihil erat prolatum melius, illud quod erat45 tenebant.46 [7] post Amafinium47 autem multi eiusdem aemuli rationis multa cum scripsissent, Italiam totam occupaverunt, quodque maxumum argumentum est non dici illa subtiliter,48 quod et tam49 facile ediscantur et ab indoctis probentur, id illi firmamentum esse disciplinae putant.

Sed defendat, quod5051 quisque sentit; sunt enim iudicia libera: nos institutum tenebimus nullisque52 unius disciplinae legibus adstricti, quibus in philosophia necessario pareamus, quid sit in quaque re maxime probabile, semper requiremus.53 quod cum saepe alias, tum nuper in Tusculano studiose egimus. itaque expositis tridui disputationibus54 quartus dies hoc libro concluditur. ut enim in inferiorem ambulationem descendimus, quod feceramus idem superioribus diebus, acta res est sic: [p. 365]

Dicat, si quis volt, qua de re disputari velit.

[8] Non mihi videtur omni55 animi perturbatione posse sapiens vacare.

Aegritudine56 quidem hesterna disputatione videbatur, nisi forte temporis causa nobis57 adsentiebare.58

Minime vero; nam mihi egregie59 probata est oratio tua.

Non igitur existumas cadere in sapientem aegritudinem?

Prorsus non arbitror.

Atqui, si ista perturbare animum sapientis non potest, nulla poterit. quid enim? metusne conturbet? at60 earum rerum est absentium metus, quarum praesentium est aegritudo; sublata61 igitur aegritudine sublatus est metus. restant duae perturbationes, laetitia gestiens et libido; quae si non cadent in sapientem, semper62 mens erit tranquilla sapientis. [9]

Sic prorsus intellego.

Utrum igitur mavis? statimne nos vela63 facere an quasi e portu egredientis64 paululum remigare?

Quidnam est istuc? non enim intellego.

Quia Chrysippus et Stoici cum de animi perturbationibus65 disputant, magnam partem in his66 partiendis et definiendis occupati sunt, illa eorum perexigua oratio est, qua medeantur animis nec eos turbulentos esse patiantur, Peripatetici autem ad placandos animos multa adferunt, spinas partiendi et definiendi praetermittunt. quaerebam igitur, utrum panderem vela orationis67 statim an eam ante paululum dialecticorum remis propellerem.68 [p. 366]

Isto modo vero; erit enim hoc totum, quod quaero, ex utroque perfectius.

Est id quidem rectius; [10] sed post requires, si quid fuerit obscurius.

Faciam equidem; tu tamen, ut soles, dices ista ipsa obscura planius quam dicuntur a Graecis.

Enitar equidem, sed intento opus est animo, ne69 omnia dilabantur, si unum aliquid effugerit. Quoniam, quae Graeci πάθη vocant, nobis perturbationes70 appellari magis placet quam morbos, in his explicandis veterem illam equidem Pythagorae primum, dein Platonis discriptionem sequar, qui animum in duas partes dividunt: alteram rationis participem faciunt,71 alteram expertem; in participe rationis ponunt72 tranquillitatem, id est placidam quietamque constantiam, in illa altera motus turbidos cum73 irae tum cupiditatis, contrarios inimicosque rationi. [11] sit igitur hic74 fons; utamur tamen in his perturbationibus describendis75 Stoicorum definitionibus et partitionibus,76 qui mihi videntur in hac quaestione versari acutissime.

Est igitur Zenonis haec definitio, ut perturbatio77 sit, quod πάθος78 ille dicit, aversa a79 recta ratione contra naturam animi commotio. quidam brevius perturbationem esse adpetitum vehementiorem, sed vehementiorem eum volunt esse, qui longius discesserit a naturae constantia. partes autem perturbationum volunt ex duobus opinatis bonis nasci et ex duobus opinatis malis; ita esse quattuor, ex bonis libidinem et laetitiam, [p. 367] ut sit laetitia praesentium bonorum, libido futurorum, ex malis metum et aegritudinem nasci censent, metum futuris, aegritudinem praesentibus; quae enim venientia metuuntur, eadem adficiunt aegritudine80 instantia. [12] laetitia autem et libido in bonorum opinione versantur, cum libido ad id, quod videtur bonum, inlecta81 et82 inflammata rapiatur, laetitia ut adepta iam aliquid concupitum ecferatur et gestiat. natura83 enim omnes ea,84 quae bona videntur, secuntur fugiuntque contraria; quam ob rem simul obiecta species est85 cuiuspiam, quod bonum videatur, ad id adipiscendum impellit ipsa natura. id cum constanter prudenterque fit, eius modi adpetitionem Stoici βούλησιν86 appellant, nos appellemus87 voluntatem, eam88 illi putant in solo esse sapiente; quam sic definiunt: voluntas est, quae quid cum ratione desiderat. quae autem ratione adversante89 incitata est vehementius, ea libido est vel cupiditas effrenata, quae in omnibus stultis invenitur. [13] itemque cum ita90 movemur, ut in bono simus aliquo, dupliciter id contingit. nam cum ratione91 animus movetur placide atque constanter, tum illud gaudium dicitur; cum autem inaniter et effuse animus exultat, tum illa laetitia gestiens vel nimia dici potest, quam ita definiunt: sine ratione animi elationem. quoniamque,92 ut bona natura adpetimus,93 sic a malis natura declinamus, quae declinatio si cum94 ratione fiet, cautio appelletur,95 eaque intellegatur in solo esse sapiente; quae autem sine ratione et cum exanimatione humili atque fracta, nominetur metus; [p. 368] est igitur metus a96 ratione aversa cautio.97 [14] praesentis autem mali sapientis adfectio nulla est, stultorum98 aegritudo est, eaque99 adficiuntur in malis opinatis animosque demittunt et contrahunt rationi non obtemperantes. itaque haec prima definitio100 est, ut aegritudo sit animi adversante ratione contractio.101 sic quattuor perturbationes sunt, tres constantiae, quoniam102 aegritudini nulla constantia opponitur.

Sed omnes perturbationes iudicio censent fieri et103 opinione. itaque eas definiunt pressius, ut intellegatur, non modo quam vitiosae,104 sed etiam quam in nostra sint potestate. est ergo105 aegritudo106 opinio recens mali praesentis, in quo demitti contrahique animo rectum esse videatur, laetitia opinio recens boni praesentis, in quo ecferri107 rectum esse videatur,108 metus opinio impendentis mali, quod intolerabile109 esse videatur, libido110 opinio venturi boni, quod sit ex usu iam praesens esse atque adesse. [15] sed quae iudicia quasque opiniones perturbationum esse dixi, non in eis perturbationes solum positas esse dicunt, verum illa etiam111 quae efficiuntur perturbationibus, ut aegritudo quasi morsum aliquem doloris efficiat, metus recessum quendam animi et fugam, laetitia profusam hilaritatem, libido112 effrenatam113 adpetentiam. opinationem autem, quam in omnis definitiones superiores inclusimus, volunt esse inbecillam adsensionem. [16]

Sed singulis114 perturbationibus partes eiusdem generis plures subiciuntur, ut aegritudini invidentia[p. 369] utendum est enim docendi115 causa verbo minus usitato, quoniam invidia non in eo qui invidet solum dicitur, sed etiam in eo cui invidetur116—, aemulatio, obtrectatio, misericordia, angor, luctus, maeror, aerumna, dolor, lamentatio, sollicitudo, molestia, adflictatio,117 desperatio, et si quae sunt de genere eodem. sub metum autem subiecta sunt pigritia, pudor, terror, timor, pavor, exanimatio,118 conturbatio, formido, voluptati119 malivolentia laetans120 malo alieno,121 delectatio, iactatio et similia, lubidini122 ira, excandescentia, odium, inimicitia, discordia,123 indigentia, desiderium et cetera eius modi. Haec124 autem definiunt hoc modo: invidentiam esse dicunt aegritudinem susceptam propter alterius res secundas, quae nihil noceant invidenti. [17] (nam si qui125 doleat eius rebus secundis a quo ipse laedatur, non recte dicatur invidere, ut si Hectori126 Agamemno; qui autem, cui alterius commoda127 nihil noceant, tamen eum doleat is frui, is128 invideat profecto.) aemulatio autem dupliciter illa quidem dicitur, ut et in laude et in vitio nomen hoc sit; nam et imitatio virtutis aemulatio dicitursed ea nihil hoc loco utimur; est enim laudis—, et129 est aemulatio aegritudo,130 si eo131 quod concupierit alius potiatur, ipse careat. obtrectatio autem est, ea quam intellegi ζηλοτυπίαν132 volo, aegritudo ex eo, quod alter quoque [p. 370] potiatur eo quod ipse concupiverit. [18] misericordia est aegritudo ex miseria alterius iniuria133 laborantis (nemo enim parricidae134 aut proditoris supplicio135 misericordia commovetur); angor aegritudo premens, luctus aegritudo ex eius qui carus fuerit interitu acerbo, maeror aegritudo flebilis, aerumna aegritudo laboriosa, dolor aegritudo crucians, lamentatio aegritudo cum eiulatu, sollicitudo aegritudo cum cogitatione, molestia aegritudo permanens, adflictatio136 aegritudo cum vexatione corporis, desperatio aegritudo sine ulla rerum expectatione meliorum. Quae autem subiecta sunt sub metum, ea sic definiunt: pigritiam metum consequentis laboris,. [19] . . terrorem metum137 concutientem, ex quo fit ut pudorem rubor, terrorem pallor et tremor et dentium crepitus consequatur,138 timorem metum139 mali adpropinquantis, pavorem metum140 mentem loco141 moventem, ex quo illud Ennius:142tum pavor sapientiam omnem mi143 exanimato expectorat144”, exanimationem metum subsequentem et quasi comitem pavoris, conturbationem metum excutientem cogitata, formidinem metum permanentem. [20] Voluptatis autem partes hoc modo describunt,145 ut malevolentia sit voluptas ex malo alterius sine emolumento suo, delectatio146 voluptas suavitate [p. 371] auditus animum deleniens; et qualis est haec aurium, tales sunt oculorum et tactionum147 et odorationum et saporum,148 quae sunt omnes unius generis ad perfundendum animum tamquam inliquefactae voluptates. iactatio est voluptas gestiens et se efferens insolentius. [21] Quae autem libidini subiecta sunt, ea sic definiuntur, ut ira sit libido poeniendi149 eius qui videatur laesisse iniuria, excandescentia autem sit ira nascens et modo150 existens,151152 quae θύμωσις Graece dicitur, odium153 ira inveterata, inimicitia ira ulciscendi tempus observans, discordia ira acerbior intimo animo154 et corde concepta, indigentia155 libido inexplebilis, desiderium libido eius, qui nondum adsit, videndi. distinguunt156 illud etiam, ut libido sit earum rerum, quae dicuntur de quodam aut quibusdam, quae κατηγορήματα157 dialectici appellant, ut habere divitias, capere honores, indigentia158 rerum ipsarum sit,159 ut honorum, ut160 pecuniae.161 [22]

Omnium autem perturbationum fontem esse dicunt intemperantiam, quae est a162 tota mente a recta ratione defectio sic aversa a praescriptione163 rationis, ut nullo modo adpetitiones animi nec regi nec contineri164 queant. quem ad modum igitur temperantia sedat adpetitiones165 et efficit, ut eae166 rectae167 rationi pareant, conservatque considerata iudicia mentis, sic168 huic inimica [p. 372] intemperantia omnem animi statum inflammat conturbat incitat, itaque et aegritudines et metus et reliquae169 perturbationes omnes gignuntur ex ea.

Quem ad modum, cum sanguis corruptus est aut170 pituita redundat aut bilis, in corpore morbi aegrotationesque nascuntur, sic pravarum opinionum conturbatio et ipsarum inter se repugnantia sanitate spoliat animum morbisque perturbat;171172 [23] ex perturbationibus autem primum morbi conficiuntur, quae vocant illi νοσήματα, eaque quae sunt eis morbis contraria,173 quae habent ad res certas vitiosam offensionem174 atque fastidium, deinde aegrotationes, quae appellantur a Stoicis ἀρρωστήματα,175 isque item oppositae contrariae176 offensiones. hoc loco nimium operae177 consumitur a Stoicis, maxime a Chrysippo,178 dum morbis corporum comparatur morborum animi similitudo; qua oratione179 praetermissa minime necessaria ea, quae rem continent, pertractemus. [24] intellegatur igitur perturbationem iactantibus se opinionibus inconstanter et turbide in motu180 esse semper; cum autem hic fervor concitatioque animi inveteraverit et tamquam in venis medullisque insederit, tum existet181 et morbus et aegrotatio et offensiones eae, quae sunt eis morbis aegrotationibusque contrariae. Haec, quae dico, cogitatione inter se differunt, re quidem copulata sunt, eaque182 oriuntur ex libidine et ex laetitia. nam cum est concupita pecunia [p. 373] nec adhibita continuo ratio quasi quaedam Socratica medicina, quae sanaret183 eam cupiditatem, permanat in venas et inhaeret in visceribus illud malum, existitque184 morbus et aegrotatio, quae evelli185 inveterata non possunt, eique morbo nomen est avaritia; [25] similiterque186 ceteri morbi, ut gloriae cupiditas, ut mulierositas, ut ita appellem eam187 quae Graece φιλογυνία188 dicitur,189 ceterique similiter morbi aegrotationesque nascuntur. quae autem sunt his contraria, ea nasci putantur a metu, ut odium mulierum, quale in μισογύνῳ Atili est,190191 ut in hominum universum genus, quod accepimus de Timone192 qui μισάνθρωπος appellatur,193194 ut inhospitalitas est: quae omnes aegrotationes animi ex quodam metu nascuntur earum rerum quas fugiunt et oderunt. [26] definiunt autem animi aegrotationem opinationem195 vehementem de re non expetenda, tamquam valde expetenda sit, inhaerentem et penitus insitam. quod autem nascitur ex offensione, ita definiunt: opinionem vehementem de re non fugienda inhaerentem et penitus insitam tamquam fugienda;196 haec autem opinatio est iudicatio197 se scire, quod nesciat. aegrotationi autem talia quaedam subiecta sunt: avaritia, ambitio, mulierositas, pervicacia,198 ligurritio, vinulentia,199 cuppedia,200201 et si qua similia. est autem avaritia opinatio vehemens de pecunia, quasi valde expetenda sit, inhaerens et penitus insita, similisque est eiusdem generis definitio reliquarum. [27] offensionum autem definitiones sunt eius [p. 374] modi,202 ut inhospitalitas203 sit opinio vehemens valde fugiendum esse hospitem, eaque inhaerens et penitus insita; similiterque definitur et mulierum odium, ut Hippolyti,204205 et, ut Timonis, generis humani.

Atque ut ad valetudinis similitudinem veniamus206 eaque conlatione207 utamur aliquando, sed parcius quam solent Stoici: ut sunt alii ad alios morbos procliviores208itaque dicimus gravidinosos209 quosdam, quosdam torminosos,210211 non quia iam sint, sed quia saepe sint—, sic212 alii ad metum, alii ad aliam perturbationem; ex quo213 in aliis anxietas, unde anxii, in aliis iracundia dicitur. quae ab ira differt, estque aliud214 iracundum esse, aliud iratum, ut differt anxietas ab angore (neque enim omnes anxii, qui anguntur aliquando, nec,215 qui anxii, semper anguntur), ut216 inter ebrietatem et ebriositatem217 interest, aliudque218 est amatorem esse, aliud amantem.219 atque haec aliorum ad alios morbos proclivitas late patet; nam pertinet ad omnes perturbationes; [28] in multis etiam220 vitiis apparet, sed nomen res non habet. ergo et invidi et malivoli et libidinosi221 et timidi et misericordes, quia proclives ad eas perturbationes sunt222, non quia semper feruntur.223 haec igitur proclivitas ad suum quodque genus a similitudine [p. 375] corporis aegrotatio dicatur,224 dum ea intellegatur ad aegrotandum proclivitas. sed haec in bonis rebus, quod alii ad alia bona sunt aptiores, facilitas nominetur, in malis proclivitas, ut significet lapsionem, in neutris habeat superius nomen. Quo modo autem in225 corpore est morbus, est aegrotatio, est vitium,226 sic in animo. morbum appellant totius corporis corruptionem, aegrotationem morbum cum imbecillitate,227 vitium, cum partes corporis inter se dissident, ex quo pravitas membrorum, distortio, deformitas. [29] itaque illa duo, morbus et aegrotatio, ex totius valetudinis corporis conquassatione et perturbatione gignuntur, vitium autem integra valetudine ipsum ex se cernitur. sed in animo tantum modo cogitatione possumus morbum ab aegrotatione seiungere, vitiositas autem est habitus aut adfectio in tota vita inconstans et a se ipsa dissentiens. ita fit, ut in altera corruptione opinionum morbus efficiatur et aegrotatio, in altera inconstantia et repugnantia. non enim omne vitium paris habet dissensiones,228 ut eorum, qui non longe a sapientia absunt, adfectio est illa quidem discrepans sibi ipsa, dum est insipiens, sed non distorta nec prava. morbi autem et aegrotationes229 partes sunt vitiositatis, sed perturbationes sintne eiusdem partes, quaestio est. [30] vitia enim adfectiones sunt manentes, perturbationes autem moventes, ut non possint adfectionum manentium partes esse. Atque ut in malis attingit animi naturam corporis230 similitudo, sic in bonis. sunt enim in corpore praecipua, pulchritudo,231 vires, valetudo,232 firmitas, velocitas,233 sunt item in animo. ut enim corporis temperatio,234 [p. 376] cum ea congruunt inter se e quibus constamus, sanitas, sic animi dicitur, cum eius iudicia opinionesque concordant, eaque animi est virtus, quam alii ipsam temperantiam dicunt esse, alii235 obtemperantem temperantiae praeceptis et eam236 subsequentem nec habentem ullam speciem suam, sed sive hoc sive illud sit, in solo esse sapiente. est autem quaedam animi sanitas, quae in insipientem237 etiam cadat, cum curatione et purgatione238 medicorum conturbatio mentis aufertur. [31] et ut corporis est quaedam apta figura membrorum cum coloris quadam suavitate eaque239 dicitur240 pulchritudo, sic in animo opinionum iudiciorumque aequabilitas et constantia cum firmitate quadam et stabilitate virtutem subsequens aut virtutis vim ipsam continens pulchritudo vocatur. itemque viribus corporis et nervis et efficacitati similes similibus quoque241 verbis animi vires nominantur. velocitas autem corporis celeritas appellatur, quae eadem ingenii etiam laus habetur propter animi multarum rerum brevi tempore percursionem.242 Illud animorum corporumque dissimile,243 quod animi valentes morbo temptari non possunt,244 corpora245 possunt; sed corporum offensiones sine culpa accidere possunt, animorum non item, quorum omnes morbi et perturbationes ex aspernatione rationis eveniunt.246 itaque in247 hominibus solum existunt; nam bestiae simile quiddam248 faciunt, sed in perturbationes non incidunt. [p. 377] [32] inter acutos autem et inter hebetes249 interest, quod ingeniosi, ut aes Corinthium in aeruginem,250 sic illi in morbum et incidunt tardius et recreantur ocius, hebetes non item. nec vero in omnem morbum ac perturbationem animus ingeniosi cadit; †non enim251 multa ecferata252 et immania; quaedam autem humanitatis quoque habent primam speciem, ut misericordia aegritudo metus. Aegrotationes autem morbique animorum253 difficilius evelli posse putantur quam summa illa vitia, quae virtutibus sunt contraria. morbis enim manentibus vitia sublata esse non possunt, quia254 non tam celeriter sanantur quam illa tolluntur.255 [33]

Habes ea quae de perturbationibus enucleate disputant256 Stoici, quae λογικά257 appellant, quia disseruntur subtilius. ex quibus quoniam tamquam ex scrupulosis258259 cotibus enavigavit oratio, reliquae disputationis cursum teneamus, modo satis illa dilucide dixerimus pro rerum obscuritate.

Prorsus satis; sed si quae diligentius erunt cognoscenda, quaeremus alias, nunc vela, quae modo dicebas,260 expectamus261 et cursum. [34]

Quando, ut262 aliis locis de virtute et diximus et saepe dicendum eritpleraeque enim quaestiones, quae ad vitam moresque pertinent, a virtutis fonte263 ducuntur264—, quando igitur virtus est adfectio animi constans265 conveniensque, laudabiles efficiens eos, in quibus est, et ipsa per se sua sponte separata etiam utilitate laudabilis, ex ea proficiscuntur honestae voluntates sententiae [p. 378] actiones omnisque recta ratio (quamquam ipsa virtus brevissume266 recta ratio dici potest). huius igitur virtutis267 contraria est vitiositassic enim malo quam malitiam appellare eam quam Graeci κακίαν268 appellant; nam malitia certi cuiusdam vitii nomen est, vitiositas omnium—; ex qua concitantur269 perturbationes, quae sunt, ut paulo ante270 diximus, turbidi animorum concitatique motus, aversi a ratione et inimicissimi mentis vitaeque tranquillae. inportant enim aegritudines anxias atque acerbas animosque adfligunt et debilitant metu; idem271 inflammant adpetitione nimia, quam tum cupiditatem272 tum libidinem dicimus, inpotentiam quandam animi a273 temperantia et moderatione plurimum dissidentem. [35] quae si quando adepta erit274275 id quod ei fuerit concupitum, tum ecferetur276 alacritate, utnihil ei constet”, quod agat, ut ille, quivoluptatem277 animi nimiam summum esse erroremarbitratur. eorum igitur malorum in una virtute posita sanatio est. Quid autem est non miserius solum, sed foedius etiam et deformius quam aegritudine quis adflictus debilitatus iacens? cui miseriae proxumus est is qui279 adpropinquans aliquod malum metuit exanimatusque280 pendet animi.281 quam vim mali significantes poëtae impendere apud inferos saxum Tantalo faciuntob scelera282 animique inpotentiam et superbiloquentiam.283ea communis poena stultitiae est. omnibus enim, quorum mens abhorret a ratione,284 semper aliqui talis285 terror [p. 379] impendet. [36] atque ut haec286 tabificae mentis perturbationes sunt,287 aegritudinem dico et metum, sic hilariores illae, cupiditas avide288 semper aliquid expetens et inanis alacritas, id est laetitia gestiens, non multum differunt ab amentia. ex quo intellegitur, qualis ille sit, quem tum moderatum, alias289 modestum290 temperantem, alias constantem continentemque dicimus; non numquam haec291 eadem vocabula ad frugalitatis nomen tamquam ad caput referre volumus. quodnisi eo nomine virtutes continerentur, numquam ita pervolgatum illud esset, ut iam proverbii locum optineret,292hominem frugi omnia recte293 facere”. quod idem cum Stoici de sapiente dicunt, nimis294 admirabiliter nimisque magnifice dicere videntur. [37] Ergo hic,295 quisquis est, qui moderatione et constantia quietus animo est sibique ipse placatus, ut nec tabescat molestiis nec frangatur timore296 nec sitienter quid expetens297 ardeat298 desiderio nec alacritate futtili299 gestiens deliquescat, is est sapiens quem quaerimus, is est beatus, cui nihil humanarum rerum aut intolerabile ad demittendum animum aut nimis laetabile ad ecferendum300 videri potest. quid enim videatur ei magnum in rebus humanis, cui aeternitas omnis totiusque mundi nota sit magnitudo?301 nam302 quid aut in studiis humanis aut in tam exigua brevitate vitae magnum sapienti videri potest, qui semper animo303 sic [p. 380] excubat, ut ei nihil inprovisum accidere possit, nihil inopinatum, nihil omnino novum? [38] atque idem304 ita acrem in omnis partis aciem intendit, ut semper videat sedem sibi ac locum sine molestia atque angore vivendi, ut, quemcumque casum fortuna invexerit, hunc apte et quiete ferat. quod qui faciet, non aegritudine solum vacabit, sed etiam perturbationibus reliquis omnibus. his autem vacuus animus perfecte atque absolute305 beatos306 efficit, idemque concitatus et abstractus ab integra certaque ratione non constantiam solum amittit, verum etiam sanitatem.

Quocirca mollis et enervata putanda est Peripateticorum ratio et oratio, qui perturbari animos necesse dicunt esse, sed adhibent modum quendam, quem ultra progredi non oporteat. [39] modum tu adhibes vitio? an vitium nullum est non parere rationi? an ratio parum praecipit nec bonum illud esse, quod aut cupias ardenter aut307 adeptus ecferas te insolenter, nec porro malum, quo aut oppressus iaceas aut,308 ne opprimare, mente vix constes? eaque omnia aut nimis tristia309 aut nimis laeta errore fieri, qui si310 error stultis extenuetur die, ut, cum res eadem maneat, aliter ferant311 inveterata aliter recentia, sapientis ne attingat quidem omnino? [40] Etenim quis erit tandem modus iste? quaeramus enim modum aegritudinis, in qua312 operae plurimum ponitur. aegre tulisse P. Rupilium313 fratris repulsam314 consulatus scriptum apud Fannium est. sed315 tamen transisse videtur modum, quippe qui ob eam causam a vita recesserit; moderatius316 igitur ferre debuit. quid, si, cum id ferret modice, mors liberorum accessisset? [p. 381]nata esset aegritudo nova, sed ea modica.317magna tamen facta esset accessio. quid, si deinde dolores graves corporis, si bonorum amissio, si caecitas, si exilium? si pro singulis malis aegritudines accederent, summa ea fieret, quae non sustineretur.318 [41] Qui modum igitur vitio quaerit, similiter facit, ut si posse putet eum qui se e Leucata praecipitaverit sustinere se, cum velit. ut enim id non potest, sic animus perturbatus et incitatus nec cohibere319 se potest nec, quo loco320 vult, insistere. omninoque, quae crescentia321 perniciosa sunt, eadem sunt vitiosa nascentia; [42] aegritudo autem ceteraeque perturbationes amplificatae certe pestiferae sunt: igitur322 etiam susceptae continuo in magna pestis parte versantur. etenim ipsae323 se impellunt, ubi semel a ratione discessum est, ipsaque sibi imbecillitas324 indulget in altumque provehitur imprudens nec reperit325 locum consistendi. quam ob rem nihil interest, utrum moderatas perturbationes adprobent an moderatam iniustitiam, moderatam ignaviam, moderatam intemperantiam; qui enim vitiis modum apponit, is partem suscipit vitiorum; quod cum ipsum per se odiosum est, tum eo molestius, quia sunt in lubrico incitataque semel proclivi labuntur sustinerique326 nullo modo possunt.

Quid, quod idem Peripatetici perturbationes istas, quas nos327 extirpandas putamus, non modo naturalis esse dicunt, sed etiam utiliter a natura datas? [43] quorum est talis oratio: primum multis verbis iracundiam laudant, cotem fortitudinis esse dicunt, multoque et328 in hostem et in inprobum329 civem vehementioris330 iratorum [p. 382] impetus esse, levis autem ratiunculas eorum, qui ita cogitarent: “proelium rectum est hoc fieri, convenit dimicare331 pro legibus, pro libertate, pro patria;” haec nullam habent332 vim, nisi ira excanduit fortitudo.333 nec vero de bellatoribus solum disputant: imperia severiora nulla esse putant sine aliqua acerbitate iracundiae; oratorem denique non modo accusantem, sed ne defendentem quidem probant sine aculeis iracundiae, quae etiamsi non adsit, tamen verbis atque motu simulandam arbitrantur, ut auditoris iram oratoris incendat actio. virum denique videri negant qui irasci nesciet,334 eamque, quam lenitatem nos dicimus, vitioso lentitudinis335 nomine336 appellant.337 [44] Nec vero338 solum hanc libidinem laudantest enim ira, ut modo339 definivi, ulciscendi libido—, sed ipsum illud genus vel340 libidinis vel cupiditatis ad summam utilitatem esse dicunt a natura datum; nihil enim quemquam nisi quod lubeat praeclare facere posse. noctu341 ambulabat in publico Themistocles, quod somnum capere non posset,342 quaerentibusque respondebat Miltiadis343 tropaeis se e somno suscitari.344 cui non sunt auditae Demosthenis345 vigiliae? qui dolere se aiebat,346 si quando opificum antelucana victus esset industria. philosophiae denique ipsius principes numquam in suis studiis tantos progressus sine flagranti cupiditate facere potuissent. [p. 383] ultimas terras lustrasse Pythagoran Democritum Platonem accepimus. ubi enim quicquid347 esset348 quod disci349 posset, eo veniendum iudicaverunt. num350 putamus haec fieri sine summo cupiditatis ardore potuisse? [45] Ipsam aegritudinem, quam nos ut taetram et inmanem beluam fugiendam351 diximus,352 non sine magna utilitate a natura dicunt constitutam, ut homines353 castigationibus reprehensionibus ignominiis adfici se354 in delicto dolerent. impunitas enim peccatorum data videtur eis qui ignominiam et infamiam ferunt sine dolore; morderi est melius conscientia. ex quo est illud e vita ductum355 ab Afranio: nam cum dissolutus filius: “heu me miserum!356tum severus pater: “dum modo doleat aliquid, doleat quidlubet.” [46] Reliquas quoque partis aegritudinis utilis esse dicunt, misericordiam ad opem ferendam et calamitates357 hominum indignorum sublevandas; ipsum illud aemulari obtrectare non esse inutile, cum aut se non idem videat consecutum, quod alium, aut alium idem, quod se; metum vero si qui358 sustulisset, omnem vitae diligentiam sublatam fore, quae summa esset in eis359 qui leges, qui magistratus,360 qui paupertatem, qui ignominiam, qui mortem, qui dolorem timerent.361 Haec tamen ita disputant, ut resecanda esse fateantur, evelli penitus dicant nec posse nec opus esse et in omnibus fere rebus mediocritatem esse optumam existiment.362 quae cum exponunt, nihilne tibi videntur an aliquid dicere?

Mihi vero dicere aliquid, itaque expecto, quid ad ista.363

Reperiam fortasse, sed illud ante: [47] videsne, quanta fuerit apud Academicos verecundia? plane enim dicunt, [p. 384] quod ad rem pertineat: Peripateticis364 respondetur a Stoicis; digladientur illi per me licet, cui nihil est necesse nisi, ubi sit illud, quod veri simillimum videatur, anquirere. quid est igitur quod occurrat in hac quaestione, e quo365 possit attingi aliquid veri simile, quo longius mens humana progredi non potest? definitio perturbationis, qua366 recte Zenonem usum puto. ita enim definit, ut perturbatio sit aversa a367 ratione contra naturam animi commotio, vel brevius, ut perturbatio sit adpetitus vehementior, vehementior368 autem intellegatur is qui procul absit a naturae constantia. [48] quid ad has definitiones possim369 dicere? atque370 haec pleraque sunt prudenter acuteque disserentium, illa quidem ex rhetorum pompa: “ardores animorum cotesque virtutum.” an vero vir fortis, nisi stomachari coepit, non potest fortis esse? gladiatorium id quidem.371 quamquam in eis ipsis videmus saepe constantiam: “conlocuntur,372 congrediuntur, quaerunt373 aliquid, postulant,” ut magis placati quam irati esse videantur, sed in illo genere sit sane Pacideianus374 aliquis hoc animo, ut narrat375 Lucilius:

Occidam illum equidem et vincam, si id quaeritisinquit,
Verum illud credo fore: in os prius accipiam ipse
Quam gladium in stomacho furi376 ac pulmonibus sisto.377
[p. 385] Odi hominem, iratus pugno, nec longius quicquam
Nobis,378 quam dextrae gladium dum accommodet379 alter;
Usque adeo studio atque odio illius ecferor380 ira;
at381 sine hac382 gladiatoria iracundia videmus progredientem apud Homerum Aiacem multa cum hilaritate,383 cum depugnaturus esset cum Hectore; [49] cuius, ut arma sumpsit, ingressio laetitiam attulit384 sociis, terrorem autem385 hostibus, ut ipsum Hectorem,386 quem ad modum est apud Homerum, toto pectore trementem provocasse ad pugnam paeniteret. atque387 hi conlocuti inter se, prius quam manum consererent, leniter et quiete nihil ne in ipsa quidem pugna iracunde rabioseve fecerunt. ego ne Torquatum quidem illum, qui hoc cognomen388 invenit, iratum existimo Gallo torquem detraxisse, nec Marcellum apud Clastidium ideo fortem fuisse, quia fuerit iratus. [50] de Africano quidem, quia notior est nobis propter recentem memoriam, vel iurare possum non illum iracundia tum inflammatum fuisse, cum in acie M. Alliennium389 Paelignum390 scuto protexerit gladiumque hosti in pectus infixerit. de L. Bruto fortasse dubitarim, an propter infinitum odium tyranni ecfrenatius391 in Arruntem392 invaserit; video enim utrumque comminus393 ictu cecidisse contrario. quid igitur huc adhibetis iram? an fortitudo, nisi insanire coepit, impetus suos non habet? quid? Herculem, quem in caelum ista ipsa, quam vos iracundiam esse vultis, sustulit fortitudo, iratumne394 censes conflixisse cum Erymanthio395 [p. 386] apro aut396 leone Nemeaeo?397 an etiam Theseus Marathonii tauri398 cornua conprehendit399 iratus? vide ne fortitudo minime sit rabiosa sitque iracundia tota levitatis. [51]

Neque enim est ulla fortitudo, quae rationis est expers. “contemnendae res humanae sunt,400 neglegenda mors est, patibiles et dolores et labores putandi”— haec401 cum constituta sunt iudicio atque sententia, tum est robusta illa et stabilis fortitudo, nisi forte, quae vehementer acriter animose fiunt, iracunde fieri suspicamur. mihi ne402 Scipio quidem ille pontufex maxumus, qui hoc Stoicorum403 verum esse declaravit, numquam privatum esse sapientem, iratus videtur fuisse Ti.404 Graccho405 tum, cum consulem languentem reliquit atque ipse privatus, ut si consul406 esset, qui rem publicam salvam407 esse vellent,408 se sequi iussit. [52] nescio, ecquid ipsi nos fortiter in re p. fecerimus: si quid fecimus, certe irati non fecimus. an est quicquam similius insaniae409 quam ira? quam bene Enniusinitiumdixit410insaniae.” color, vox, oculi, spiritus, inpotentia dictorum ac factorum quam partem habent sanitatis? quid Achille Homerico foedius, quid Agamemnone in iurgio? nam Aiacem quidem ira ad furorem mortemque perduxit. non igitur desiderat fortitudo advocatam iracundiam; satis est instructa parata armata per sese. nam isto quidem modo411 licet dicere utilem vinulentiam ad fortitudinem, utilem412 etiam dementiam, quod et insani [p. 387] et ebrii multa faciunt saepe vehementius. semper Aiax fortis, fortissimus tamen in furore; nam413414

Fa/cinus fecit ma/ximum, cum Da/nais inclina/ntibus
Summa/m rem perfeci/t415 manu.416
proelium restituit insaniens: [53] dicamus igitur utilem insaniam?417 Tracta definitiones fortitudinis: intelleges eam stomacho non egere. fortitudo est igituradfectio418 animi legi summae419 in perpetiendis rebus obtemperansvelconservatio stabilis iudicii in eis420 rebus quae formidolosae videntur subeundis et repellendisvelscientia rerum formidolosarum contrariarumque421 aut422 omnino neglegendarum conservans423 earum rerum stabile iudiciumvel brevius, ut Chrysippus424 (nam superiores definitiones erant Sphaeri,425 hominis in primis bene definientis, ut putant Stoici; sunt enim omnino omnes fere similes, sed declarant communis notiones alia magis alia)—quo modo igitur Chrysippus?426fortitudo estinquitscientia rerum perferendarum vel adfectio animi in patiendo ac perferendo summae legi parens sine timore.” quamvis licet insectemur istos, ut Carneades solebat, metuo ne soli427 philosophi sint. quae428 enim istarum definitionum non aperit notionem nostram, quam habemus omnes de fortitudine tectam atque involutam? qua aperta quis est qui aut bellatori aut imperatori aut oratori quaerat aliquid neque eos existumet sine rabie quicquam fortiter facere posse? [54] Quid? Stoici, qui omnes insipientes insanos [p. 388] esse dicunt, nonne ista conligunt?429 remove perturbationes maxumeque430 iracundiam: iam videbuntur monstra431 dicere. nunc autem ita432 disserunt, sic se dicere omnes stultos insanire, ut male olere omne caenum.433at non semper.” commove: senties. sic iracundus non semper iratus est; lacesse: iam videbis furentem. Quid? ista bellatrix iracundia, cum domum rediit, qualis est cum uxore, cum liberis, cum familia? an tum quoque est utilis? est igitur aliquid quod434 perturbata mens melius possit facere quam constans? an quisquam potest sine perturbatione mentis irasci? bene igitur nostri, cum omnia essent in moribus435 vitia, quod nullum erat iracundia foedius, iracundos solos436 morosos nominaverunt. [55] Oratorem vero irasci minime decet, simulare non dedecet.437438 an tibi irasci tum videmur, cum quid in causis acrius et vehementius dicimus? quid? cum iam rebus transactis et praeteritis orationes scribimus, num irati scribimus? “ecquis439 hoc animadvertit?440441 vincite!”—num aut egisse umquam iratum Aesopum aut scripsisse existimas442 iratum Accium? aguntur ista praeclare, et ab oratore quidem melius, si modo est orator,443 quam ab ullo histrione,444 sed aguntur leniter et mente tranquilla.

Libidinem vero laudare cuius est libidinis?445 Themistoclem mihi et Demosthenen446 profertis, additis Pythagoran Democritum Platonem. quid? vos studia libidinem447 vocatis? quae vel optimarum rerum, ut ea [p. 389] sunt quae profertis, sedata tamen et448 tranquilla esse debent. Iam aegritudinem laudare, unam rem maxime detestabilem, quorum est tandem philosophorum? at449 commode dixit Afranius: “dum modo doleat aliquid,450 doleat451 quidlibet.452dixit enim de adulescente perdito ac dissoluto, nos autem de constanti viro ac sapienti453 quaerimus. et quidem ipsam illam iram centurio habeat aut signifer vel ceteri, de quibus dici non necesse est, ne rhetorum aperiamus mysteria. utile est enim uti motu454 animi, qui uti ratione non potest. nos autem, ut testificor saepe, de sapiente quaerimus.455 [56] At etiam456 aemulari utile est, obtrectare,457 misereri. cur misereare potius quam feras opem, si id facere possis? an sine misericordia liberales esse non possumus? non enim suscipere ipsi aegritudines propter alios debemus, sed alios, si possumus, levare aegritudine. obtrectare vero alteri aut illa vitiosa aemulatione, quae rivalitati similis est, aemulari quid habet utilitatis, cum sit aemulantis angi alieno bono quod ipse non habeat, obtrectantis458 autem angi alieno bono, quod id etiam alius habeat? qui459 id adprobari possit, aegritudinem suscipere pro experientia, si quid habere velis? nam460 solum habere velle summa dementia est.

Mediocritates autem malorum quis laudare recte possit? [57] quis enim potest, in quo libido cupiditasve sit, non libidinosus et cupidus esse? in quo ira, non iracundus? in quo angor, non anxius? in quo timor, non timidus? libidinosum igitur et iracundum et anxium et timidum censemus esse sapientem? de cuius excellentia461 multa quidem dici quamvis fuse462 lateque possunt, [p. 390] sed brevissime illo modo, sapientiam463 esse464 rerum divinarum et humanarum scientiam cognitionemque, quae cuiusque rei causa sit; ex quo efficitur, ut divina imitetur, humana omnia inferiora virtute ducat. in hanc tu igitur tamquam in mare, quod est ventis subiectum, perturbationem cadere465 tibi dixisti videri? quid est quod tantam gravitatem constantiamque perturbet? an inprovisum aliquid aut repentinum? quid potest accidere tale ei,466 cui nihil, quod homini evenire possit, non praemeditatum sit? nam quod aiunt nimia467 resecari oportere, naturalia relinqui, quid tandem potest esse naturale, quod idem nimium esse possit? sunt enim omnia ista ex errorum orta radicibus, quae evellenda et extrahenda468 penitus, non circumcidenda nec amputanda sunt. [58]

Sed quoniam suspicor te non tam de sapiente quam de te ipso quaerereillum enim putas omni perturbatione esse liberum, te vis—, videamus, quanta sint469 quae a470 philosophia remedia morbis animorum adhibeantur. est enim quaedam medicina certe, nec tam fuit hominum generi infensa atque inimica natura, ut corporibus tot res salutaris, animis nullam471 invenerit; de quibus hoc etiam est472 merita melius, quod corporum adiumenta adhibentur extrinsecus, animorum salus inclusa in is ipsis est. sed quo maior est in eis praestantia et divinior, eo maiore indigent473 diligentia. itaque bene adhibita ratio cernit, quid474 optumum sit, neglecta475 multis implicatur476 erroribus. [59] ad te477 igitur mihi iam convertenda omnis [p. 391] oratio est; simulas enim quaerere te de sapiente, quaeris autem fortasse de te.

Earum478 igitur perturbationum, quas exposui, variae sunt curationes. nam neque omnis aegritudo una ratione sedatur479 (alia est enim lugenti, alia miseranti aut invidenti adhibenda480 medicina); est etiam in omnibus quattuor perturbationibus illa distinctio, utrum ad universam perturbationem, quae est aspernatio rationis aut481 adpetitus vehementior, an ad singulas, ut ad metum lubidinem482 reliquas483 melius adhibeatur oratio, et utrum illudne non videatur aegre ferundum, ex quo suscepta sit aegritudo, an omnium rerum tollenda484 omnino485 aegritudo, ut, si quis aegre ferat se pauperem esse, idne disputes, paupertatem malum non esse, an hominem aegre ferre nihil oportere. nimirum hoc melius, ne, si486 forte de paupertate non persuaseris, sit aegritudini concedendum; aegritudine autem sublata propriis rationibus, quibus heri usi sumus, quodam modo etiam paupertatis malum tollitur. [60] sed omnis eius modi perturbatio animi487 placatione abluatur illa quidem, cum doceas nec488 bonum illud esse, ex quo laetitia aut489 libido oriatur, nec malum, ex quo aut metus aut aegritudo; verum tamen haec est certa et propria sanatio, si doceas ipsas perturbationes per se esse vitiosas nec habere quicquam aut naturale aut necessarium, ut490 ipsam491 aegritudinem leniri videmus, cum obicimus492 maerentibus imbecillitatem493 animi ecfeminati, cumque eorum gravitatem constantiamque494 laudamus, qui non turbulente humana patiantur. quod quidem solet eis etiam accidere, qui [p. 392] illa mala esse censent, ferenda495 tamen aequo animo arbitrantur.496 putat497 aliquis498 esse voluptatem bonum, alius autem pecuniam; tamen et ille ab intemperantia et hic ab avaritia499 avocari potest. illa autem altera ratio et oratio,500 quae simul et opinionem falsam501 tollit et502 aegritudinem503 detrahit, est ea quidem utilior, sed raro proficit neque est ad volgus adhibenda. [61] quaedam autem sunt aegritudines, quas levare illa504 medicina nullo modo possit, ut, si quis aegre ferat nihil in se esse virtutis, nihil animi, nihil officii, nihil honestatis, propter mala is505 quidem angatur, sed alia quaedam sit ad eum admovenda curatio, et talis quidem, quae possit esse omnium etiam de ceteris rebus discrepantium philosophorum. inter omnis enim convenire oportet commotiones animorum a recta ratione aversas esse vitiosas,506 ut, etiamsi vel mala sint illa, quae507 metum aegritudinemve, vel508 bona, quae cupiditatem laetitiamve moveant, tamen sit vitiosa ipsa commotio. constantem enim quendam volumus, sedatum, gravem, humana omnia spernentem509 illum esse, quem510 magnanimum et fortem virum511 dicimus. talis autem nec maerens nec timens nec cupiens nec gestiens esse quisquam potest. eorum enim haec sunt, qui eventus512 humanos superiores quam suos animos esse ducunt.513 [p. 393] [62]

Quare omnium philosophorum, ut514 ante dixi, una515 ratio est medendi, ut nihil, quale sit illud quod perturbet animum, sed de ipsa sit516 perturbatione dicendum. itaque primum in ipsa cupiditate, cum id solum agitur ut ea tollatur, non est quaerendum, bonum illud necne sit quod lubidinem517 moveat, sed lubido ipsa tollenda est, ut, sive,518 quod honestum est, id sit summum bonum sive voluptas sive horum utrumque coniunctum sive tria illa genera bonorum, tamen, etiamsi519 virtutis ipsius vehementior adpetitus sit, eadem sit520 omnibus ad deterrendum adhibenda oratio. continet autem omnem sedationem animi humana in conspectu posita natura; quae quo facilius expressa cernatur, explicanda est oratione communis condicio lexque vitae.521 [63] itaque non sine causa, cum Orestem fabulam doceret522 Euripides,523 primos tris versus revocasse dicitur Socrates:

Neque ta/m terribilis u/lla fando ora/tio524 est,
Nec fo/rs525 nec ira cae/litum invectu/m526 malum,
Quod no/n527 natura huma/na patiendo e/cferat.528
est autem utilis ad persuadendum ea quae acciderint ferri et posse et oportere529 enumeratio eorum qui tulerunt.530 etsi aegritudinis sedatio et hesterna disputatione explicata est et in Consolationis libro, quem in medionon enim sapientes eramusmaerore et dolore conscripsimus; quodque vetat531 Chrysippus, ad [p. 394] recentis quasi tumores animi remedium adhibere, id nos fecimus naturaeque vim532 attulimus,533 ut magnitudini medicinae doloris magnitudo concederet.534 [64] Sed aegritudini, de qua satis est disputatum, finitimus est metus, de quo pauca dicenda sunt. est enim metus, ut535 aegritudo praesentis, sic ille536 futuri mali. itaque non nulli aegritudinis partem quandam metum esse dicebant, alii autem metum praemolestiam537 appellabant, quod esset538 quasi dux consequentis molestiae. quibus igitur rationibus instantia feruntur, eisdem contemnuntur sequentia. nam videndum est in utrisque, ne quid humile summissum molle ecfeminatum fractum abiectumque faciamus.539 sed quamquam de ipsius metus inconstantia inbecillitate levitate dicendum est, tamen multum prodest ea, quae metuuntur, ipsa contemnere. itaque sive casu540 accidit sive consilio, percommode factum est, quod eis de rebus quae maxime metuuntur, de morte et de dolore, primo et proxumo die disputatum541 est. quae si probata sunt,542 metu magna ex parte liberati sumus.

Ac de malorum opinione hactenus; [65] videamus nunc de bonorum, id est de laetitia et de cupiditate. mihi quidem in tota ratione ea, quae543 pertinet544 ad animi perturbationem, una res videtur causam continere, omnis eas esse in nostra potestate, omnis iudicio susceptas, omnis voluntarias. hic igitur error est eripiendus, haec detrahenda opinio545 atque ut in malis opinatis tolerabilia,546 sic in bonis sedatiora sunt efficienda ea quae magna [p. 395] et laetabilia ducuntur.547 atque hoc quidem commune malorum et bonorum,548 ut, si iam difficile sit persuadere nihil earum rerum, quae perturbent549 animum, aut in bonis aut in malis esse habendum, tamen alia ad alium motum curatio sit adhibenda aliaque ratione malevolus, alia amator, alia rursus anxius, alia timidus corrigendus. [66] atque erat facile sequentem eam rationem, quae maxume550 probatur551 de bonis et malis, negare umquam laetitia adfici posse insipientem, quod nihil umquam haberet boni; sed loquimur nunc more communi. sint552 sane ista bona, quae putantur, honores553 divitiae voluptates cetera, tamen in eis ipsis potiundis554 exultans gestiensque laetitia turpis est, ut, si ridere concessum sit, vituperetur tamen cachinnatio. eodem enim vitio est ecfusio animi in laetitia quo in dolore contractio, eademque levitate cupiditas est in appetendo qua laetitia in fruendo, et ut nimis adflicti555 molestia, sic nimis556 elati laetitia iure iudicantur leves; et, cum invidere aegritudinis sit, malis autem alienis voluptatem capere laetitiae, utrumque immanitate et feritate quadam proponenda castigari solet; atque ut cavere557 decet, timere non decet,558 sic gaudere decet, laetari non decet, quoniam docendi causa a gaudio laetitiam distinguimus; [67] illud iam supra559 diximus, contractionem560 animi recte fieri numquam posse, elationem posse. aliter enim Naevianus ille gaudet Hector:561562

Lae/tus sum lauda/ri me abs te, pa/ter, a laudato/ viro,
aliter ille apud Trabeam:563 [p. 396]
Le/na deleni/ta argento564 nu/tum observabi/t meum,
Qui/d velim, quid stu/deam. adveniens di/gito impellam ia/nuam,565
Fo/res patebunt. de i/nproviso Chry/sis ubi me aspe/xerit,
A/lacris ob via/m mihi veniet co/mplexum exopta/ns meum,
Mi/hi se dedet.566
quam haec pulchra putet, ipse iam dicet:
Fo/rtunam ipsam antei/bo fortuni/s meis.
[68] haec laetitia quam turpis sit, satis est diligenter attendentem penitus videre.

Et ut turpes sunt, qui ecferunt567 se laetitia tum cum568 fruuntur Veneriis voluptatibus, sic flagitiosi,569 qui eas inflammato animo concupiscunt. totus vero iste, qui volgo appellatur570 amornec571 hercule invenio, quo nomine alio possit appellari—, tantae levitatis est, ut nihil videam quod putem conferendum. quem Caecilius572deum qui non summum putet, aut stultum aut rerum esse imperitumexistumat,573

Cui574 i/n manu sit, quem e/sse demente/m575 velit,
Quem sa/pere, quem sana/ri,576 quem in morbum i/nici,
...
Quem co/ntra amari, quem e/xpeti, quem arce/ssier.577
o praeclaram emendatricem vitae poëticam, quae amo- [69] rem578 flagitii et levitatis auctorem in concilio deorum [p. 397] conlocandum579 putet! de comoedia loquor, quae, si haec flagitia non580 probaremus, nulla esset omnino; quid ait ex tragoedia princeps ille Argonautarum?581
Tu/ me amoris582 ma/gis quam honoris se/rvavisti583 gra/tia.584
quid ergo? hic amor Medeae quanta miseriarum excitavit incendia! atque ea tamen apud alium poëtam patri dicere audet se585coniugemhabuisseillum, Amor quem dederat, qui plus pollet potiorque est586 patre.” [70] Sed poëtas ludere sinamus, quorum fabulis in hoc flagitio versari ipsum videmus Iovem: ad587 magistros virtutis philosophos veniamus, qui amorem588 negant stupri esse589 et in eo litigant cum Epicuro non multum, ut opinio mea fert, mentiente. quis est enim iste590 amor amicitiae? cur neque deformem adulescentem quisquam amat neque formosum senem? mihi quidem haec in Graecorum gymnasiis nata consuetudo videtur, in quibus isti liberi et concessi sunt amores. bene ergo Ennius:591
Fla/giti592 princi/pium est nudare i/nter civis co/rpora.
qui ut sint, quod fieri posse video, pudici, solliciti tamen et anxii sunt, eoque magis, quod se ipsi continent et coërcent. [71] atque, ut muliebris amores omittam, quibus maiorem licentiam natura concessit, quis aut de Ganymedi593 raptu dubitat, quid poëtae velint, aut non intellegit, quid apud Euripidem et loquatur et cupiat594 Laius? quid denique homines doctissimi et summi poë- tae de se ipsis et carminibus edunt595 et cantibus? fortis vir in sua re p. cognitus quae de iuvenum amore scribit Alcaeus! nam Anacreontis quidem tota poësis est amatoria. maxume vero omnium flagrasse amore Reginum [p. 398] Ibycum apparet ex scriptis. Atque horum omnium lubidinosos esse amores videmus: philosophi sumus exorti, et596 auctore quidem nostro Platone, quem non iniuria Dicaearchus accusat, qui amori auctoritatem tribueremus. [72] Stoici vero et sapientem amaturum esse597 dicunt et amorem ipsumconatum amicitiae faciendae ex pulchritudinis speciedefiniunt. qui si598 quis est in rerum natura sine sollicitudine, sine desiderio, sine cura, sine suspirio, sit sane; vacat enim omni libidine; haec autem de libidine oratio est. sin autem est aliquis amor, ut est certe, qui nihil absit aut non multum ab insania, qualis in Leucadia est: “si quidem sit quisquam599 deus, [73] cui600 ego sim curae”—at id erat deis601 omnibus curandum, quem ad modum hic frueretur voluptate amatoria! “heu me infelicem!”—nihil verius. probe et ille: “sanusne es,602 qui temere lamentare?” sic603 insanus videtur etiam suis. at604 quas tragoedias efficit!
Te,605 Apo/llo sancte, fe/r opem, teque, amni/potens606
Neptune, i/nvoco, Vosque a/deo, Venti!
mundum totum se ad amorem suum sublevandum conversurum putat, Venerem unam excludit ut iniquam: “nam quid607 ego te appellem, Venus?” eam prae lubidine608 negat curare quicquam: quasi vero ipse non propter lubidinem609 tanta flagitia et faciat et dicat. [74] —sic igitur adfecto haec adhibenda curatio est, ut et illud quod cupiat ostendatur610 quam leve, quam contemnendum, quam nihili611 sit omnino, quam facile vel aliunde612 vel alio modo perfici vel omnino neglegi [p. 399] possit; abducendus etiam est non613 numquam ad alia studia sollicitudines curas negotia, loci denique mutatione tamquam aegroti non convalescentes saepe curandus est; [75] etiam novo quidam amore veterem amorem614 tamquam clavo615 clavum eiciendum putant; maxume autem admonendus616 est, quantus sit furor amoris.617 omnibus enim ex animi perturbationibus est profecto nulla vehementior, ut, si iam ipsa illa accusare618 nolis, stupra dico et corruptelas et adulteria, incesta denique, quorum omnium accusabilis619 est turpitudo,—sed ut haec omittas,620 perturbatio ipsa mentis in amore foeda per se est. [76] nam ut illa praeteream, quae sunt furoris,621 haec ipsa per sese622 quam habent levitatem, quae videntur esse mediocria,
Iniu/riae623
Suspi/ciones i/nimicitiae624 indu/tiae
Bellu/m pax rursum! ince/rta haec si tu625 po/stules
Ratio/ne certa fa/cere, nihilo plu/s626 agas,
Quam si/ des operam, ut cu/m ratione insa/nias.
haec inconstantia mutabilitasque mentis quem non ipsa pravitate deterreat? est etiam627 illud, quod in omni perturbatione dicitur, demonstrandum, nullam esse nisi opinabilem, nisi iudicio susceptam, nisi voluntariam. etenim si naturalis amor esset,628 et amarent omnes et semper amarent et idem amarent,629 neque alium pudor, alium cogitatio, alium satietas deterreret.630631

Ira vero, quae632 quam diu perturbat animum, dubitationem insaniae non habet, cuius inpulsu633 existit etiam inter fratres tale iurgium: [77] [p. 400]

Qui/s homo te exsupera/vit usquam634 ge/ntium impu/dentia?635
Quis au/tem malitia/ te?—
nosti, quae secuntur; alternis enim636 versibus intorquentur inter fratres gravissimae637 contumeliae, ut facile appareat Atrei filios esse, eius qui meditatur poenam in fratrem novam:
Maio/r mihi638 moles, ma/ius miscendu/mst639 malum,640
Qui illi/us acerbum co/r contundam et co/mprimam
. quo igitur haec erumpit641 moles? audi Thyestem:
Ipsus642 hortatu/r me frater, u/t meos mali/s miser643
Ma/nderem644 nato/s
eorum viscera645 apponit. quid est enim quo646 non progrediatur eodem ira, quo furor? itaque iratos proprie dicimus exisse de potestate, id est de consilio, de ratione, de mente; horum enim potestas in totum animum esse debet. [78] His aut subtrahendi sunt ei, in quos impetum conantur facere, dum se ipsi647 conligant, —quid est autem se ipsum colligere nisi dissupatas648 animi partis rursum in suum locum cogere?—aut rogandi orandique sunt, ut, si quam habent ulciscendi vim, differant in tempus aliud, dum defervescat649 ira. defervescere autem certe significat ardorem animi invita ratione excitatum. ex quo illud laudatur Archytae, qui cum vilico factus esset iratior, “quo te modoinquitaccepissem, nisi iratus essem!” [79]

Ubi sunt ergo isti, qui iracundiam utilem dicuntpotest utilis esse insania?—aut naturalem? an650 quicquam [p. 401] est secundum651 naturam, quod fit repugnante ratione? quo modo autem, si naturalis esset ira,652 aut alius alio magis iracundus esset, aut finem haberet prius quam esset653 ulta,654 ulciscendi lubido, aut quemquam paeniteret, quod fecisset655 per iram? ut Alexandrum regem videmus, qui cum interemisset Clitum656 familiarem suum, vix a se manus abstinuit; tanta vis fuit paenitendi. quibus cognitis quis est qui dubitet657 quin hic quoque motus animi sit totus opinabilis ac voluntarius? Quis enim dubitarit quin aegrotationes animi, qualis est avaritia, gloriae cupiditas, ex eo, quod magni658 aestumetur ea res ex qua animus aegrotat, oriantur?659 unde intellegi debet perturbationem quoque omnem esse in opinione. [80] Et si fidentia, id est firma animi confisio, scientia quaedam est et opinio gravis non temere adsentientis, metus quoque est diffidentia660661 expectati et impendentis662 mali, et si spes est expectatio boni, mali expectationem esse necesse est metum. ut igitur metus,663 sic reliquae664 perturbationes sunt in malo. ergo ut constantia scientiae, sic perturbatio erroris est. Qui autem natura dicuntur iracundi aut misericordes aut invidi aut tale quid, ei sunt constituti quasi mala valetudine665 animi, sanabiles666 tamen, [p. 402] ut Socrates dicitur: cum multa in conventu vitia conlegisset in eum Zopyrus,667 qui se naturam cuiusque ex forma perspicere profitebatur, derisus est a ceteris, qui illa in Socrate vitia non agnoscerent, ab ipso autem Socrate sublevatus, cum illa sibi sic nata,668 sed ratione a se669 deiecta670 diceret. [81] ergo ut optuma quisque valetudine adfectus671 potest videri ut natura ad aliquem morbum672 proclivior, sic animus alius ad alia vitia propensior. qui autem non natura, sed culpa vitiosi esse dicuntur, eorum vitia constant e falsis opinionibus rerum bonarum et malarum, ut sit alius ad alios motus perturbationesque proclivior. inveteratio autem, ut in corporibus, aegrius depellitur quam perturbatio,673 citiusque repentinus oculorum tumor674 sanatur quam diuturna lippitudo depellitur.675 [82]

Sed cognita iam causa perturbationum, quae omnes oriuntur ex iudiciis opinionum et voluntatibus, sit iam huius disputationis modus. scire autem nos676 oportet cognitis, quoad677 possunt ab homine cognosci, bonorum et malorum finibus nihil a678 philosophia posse aut maius aut utilius optari quam haec, quae a nobis hoc quadriduo disputata sunt. morte enim contempta et dolore ad patiendum levato adiunximus sedationem aegritudinis, qua nullum homini malum maius est. etsi enim omnis animi perturbatio gravis est nec multum differt ab amentia, tamen ita679 ceteros, cum sunt in aliqua perturbatione aut metus aut laetitiae680 aut cupiditatis, commotos681 modo et perturbatos dicere solemus, [p. 403] at eos, qui se682683 aegritudini684 dediderunt, miseros adflictos685 aerumnosos calamitosos. [83] itaque non fortuito factum videtur, sed a te ratione propositum, ut separatim de aegritudine et de ceteris perturbationibus disputaremus; in ea est enim fons miseriarum et caput. sed et686 aegritudinis et reliquorum animi morborum una sanatio est, omnis opinabilis esse et voluntarios ea reque687 suscipi, quod ita rectum esse videatur. hunc errorem quasi radicem malorum omnium stirpitus688 philosophia se extracturam pollicetur. [84] demus igitur nos huic excolendos patiamurque nos sanari. his enim malis insidentibus non modo beati, sed ne sani quidem esse possumus. aut igitur negemus quicquam ratione confici, cum contra nihil sine ratione689 recte fieri possit, aut, cum philosophia ex rationum conlatione690 constet, ab ea, si et boni et beati volumus esse, omnia adiumenta et auxilia petamus bene beateque vivendi.

1 cum multis locis om. R1 spatio rubricatori relicto (add. R2), pallidiore atramento add. K1? cf. praef.

2 admodum V1(?)

3 graegiis R1

4 consilium. V1

5 esse KR1

6 res p. X

7 sanae GK sane RV

8 graeciae X

9 et s. v. add. V1?

10 dein K1

11 pythagorae deinde postea add. Vc in mg.

12 pytagoraeorum G (e del.2) pythagoraeorum ex -reorum ter Vc

13 pythagoreorum K1 pythagoreum V

14 instituta ς constituta X

15 et s. v. add. V1

16 aetas R1

17 del. Dav.2 (opponuntur inter se carmina et cantus ut 28 cf. de orat. 3, 197

18 fidelibusque K (corr. in fidibusque2)

19 fr. 118 cf. 218, 17

20 rescriptos GKR rescripto suo cum s. V ( V2) discriptos Sey.

21 tb. 8, 1 Br.

22 ad X in V2

23 iniuriam infamiam add. V2 (sed C. non ut rep. 4, 12 ipsa legis verba affert

24 legem V1 (m. del.2) longe K

25 appii+ tuberonem K1 (etiam+), reliqua in mg. add. Kc

26 ad Q. Vrecς atque X

27 pythagoreorum X corr. V2?

28 multae GR1 (corr.1 ) V1 (corr.2?)

29 ductis ducta K autc

30 perperisse X peperisse K2ς repperisse Dav. (cf. nat. deor. 2, 16

31 aliunde didicisse videamur post 13 nostros habet X. suo loco posuit Vc

32 positum G1

33 ut et V2

34 esseque V1

35 cyreneus GKR (cyręn.

36 munus legationis ss. Vrec

37 monomenta GR1 (corr.1) V

38 disceptare R1

39 aut ς ac X

40 hominum ς omnium X

41 arbitrantur G1

42 amifinius X (corr. R1?)

43 eam ex eandem K2 eadem R1 (add.2)

44 invitabantur ς invitabatur X cf. fin. 1, 25

45 erat R1

46 tenebant V1

47 ammafinius K1 (alt. m eras.

48 sumtiliter GV1

49 et tam Dav. etiam X

50 quod ς Vrec

51 quo X

52 nulliusque Bentl. sed cf. 441, 25

53 requiremus cf. nat. deor. 2, 96

54 discipulationibus G1

55 omnia X corr. K2R1V()

56 aegritudine V

57 nobis ς novis Gr. novi X (nōvi Vrec)

58 absentiabare G (et2) asentiabare R1 (ass.2?) asentiabaere V1 assentiebare KVrec

59 aegregiae X (agr- V1 -ie G)

60 at ς et X

61 et sublatus KR

62 semper Kc ex sip

63 vela add. G2

64 aegridientis V1

65 St. fr. 3, 483

66 his is?

67 vela orationis Vc (vela or in r.) ς velorationis GKR (o R2)

68 propellerem propalarem K2

69 ne nemo K1

70 pathe X perturbationes cf. Aug. civ. 14, 5

71 fiunt K1

72 ponunt Vrecς ponant X

73 cum We. tum

74 hic K1

75 discrib. Mue. sed cf. Th. l. l. 5, 663

76 participationibus R1 particionibus GVH

77 Zeno fr. 205

78 πατOC K patos R (π ex) πλTωC H

79 a om. V1 (add.c)

80 aegritudinem K (corr.2) RH

81 inlecta ς iniecta X

82 sqq. cf. Barlaami eth. sec. Stoicos 2, 11 qui hinc haud pauca adsumpsit.

83 natura ς Vrec naturae X (-re K)

84 Stoic. fr. 3, 438

85 speciei est H speci est KR (add.c) speciest GV

86 BOγλAHClN KR boγλHCin G boγαHCin V

87 appellemus We. appellamus X (apell G) cf. v. 26, fin. 3, 20

88 eam iam V

89 adversante Po. (cf. p.368, 6; 326, 3; St. fr. 3, 462 ἀπειθῶς τῷ λόγῳ ὠθούμενον ἐπὶ πλεῖον adversa X (d del. H1) a ratione aversa Or.

90 ita om. H

91 curatione K1 (ũ2)

92 quoniam quae X praeter K1 (quae del. Vrec)

93 app. KR2? (H 367, 24)

94 del. Bentl.

95 appellatur K1Vrecς

96 a Gr.(?) ς om. X

97 cautio Cic. dicere debebat: declinatio

98 stultorum Dav. stulta autem

99 eaque Ba. ea qua X (ea que M1)

100 difin. V

101 itaque ... 6 contractio Non. 93, 1

102 cf. Aug. civ. 14, 8

103 St. fr. 3, 380 et 393

104 vitiose GKR

105 ergo igitur Hς

106 aegritudo om. G1 add.1 et2

107 ecferri haec ferri VKc (eff. K2)

108 laetitia...15 videatur om. G1, add. G2 in mg. inf. (lemmata laetitia metus adscr.1 cf. praef.

109 intollerabile V

110 lubido K, in lib. corr. G1 (libido etiam in mg.) R1

111 etiam ilia H

112 lubido Kx libido R

113 effrenata X corr. K2Rc

114 in singulis G (exp.2)

115 dicendi V1

116 ut... 369, 3 invidetur Non. 443, 19

117 adflectatio K1R1

118 examinatio GK1

119 voluptatis X -ti ς voluptatis V (ss.rec) malivolentia... 9 similia Non. 16, 24 s. l. lactare (sed in textu laetans) malev. hic 370, 21 et 395, 6 X maliv. hic Non. (370, 21 R2)

120 laetari H

121 laet. m. al. addit C., ut appareat cur mal. voluptati subiciatur

122 libidinis Vrec inimicitiae Non.

123 ludisne ira... inimicitiae discordia Non. 103, 12

124 St. fr. 3, 415. 410. 403. 398 cf. om- nino fr. 391–416, quae graecas harum definitionum formas exhibent.

125 qui quid K1 (d eras.) RH

126 haectori X (ut ... Agamemno om. H)

127 comoda GRV1

128 frui is Rrecς frui se GR1V (se exp.rec) K2 fuisse K1

129 et om. G

130 est aegritudo aemulatio G1

131 eo ea H

132 zelotypian GRV (n ut sequens u in r.) H (i pro y) zeloτypiam K

133 iniuria K

134 patricidae G1V

135 subpl. KH

136 adflictio V (G1 in lemmate mg.

137 pudorem metum dedecoris add. Sey. (αἰσχύνη φόβος ἀδοξίας pudorem metum sanguinem diffundentem Bai. (cf. Gell. 19, 6); quae coniungenda videntur: pudorem metum dedecoris sanguinem diffundentem

138 laboris; Terrorem metum mali adp. K1 Terrorem in Timorem corr. et verba terrorem ... 15 consequatur in mg. add. K2

139 metumientem V ( add.rec) metu mentem GKRH

140 mali... 16 metum add. G2 in mg.

141 loquo K1

142 ennius X enni VrecMς (et We. coll. nat. deor. 2, 60 fat. 35 off. 2, 89 al.) Enn. Alcm. 23

143 omne mmihi (vel mihi omnem) exanimato expectorat fere de orat. 3, 154. 218 Non. 16, 7. omnem mihi ex anima expectaret X (expectorat K2 expectoret B ex- pelleret Vrec)

144 ex ... 18 expectorat om. H

145 descr. cf. 366, 18 describit K1

146 declaratio K1

147 sunt toculorum et actionum Non. L1 sunt et ocul. B adorationum K1

148 qualis haec ... 3 saporum Non. 227, 9

149 poen. ex pen. V2 pun. HVrec

150 modo ω (ὀργὴ ἐναρχομένη) sine modo Non.

151 excandescentia... 9 existens Non. 103, 14

152 desistens V3

153 θγMωClC fere X

154 animo Lb. (cf. Th. 1. 1. 4, 940) odio

155 Idigentia K1

156 distingunt X

157 KαTHγopphmαTλ fere X

158 diligentia X indigentia ςV3 quod verum videtur, etsi Cic. non bene expressit σπάνιν duplici sensu adhiberi (de re cf. St. fr. 3, 91

159 sit Man. est (def. Küh.

160 St. fr. 3, 379

161 ut pec. et pec. H

162 a in r. G2 del. ab Arnim (cf. fr. 3, 475 al.) a recta ratione del. Bentl. et post mente add. ς

163 a praescriptione aperte scriptione V1

164 animi regine cont. V (add.3)

165 app. Vc

166 aeae K1 (hae Kc)R

167 recte G1VH

168 si V1

169 reliq; conturbationes G1

170 St. fr. 3, 424

171 sit... 372, 8 perturbat (sine 23 quidam ... 26 constan- tia et 368, 10 itaque... 368, 12 potestate) H

172 conturbat V1

173 nosemiata X (nos emata V)

174 vitiosam offensionem ς vitiosa offensione X (-sas -es Vrec)

175 αppωCTHMλTλ GV ac fere KR (o pro ω, α pro λ) idem appositae G1

176 contraria V1

177 opere GKV

178 crys. G1

179 ratione V1

180 in motu immotus GRV (s del.rec) H immotos K (ss.c)

181 existit X (exs. G) existet Küh. (de fut. cf. p. 378, 14 comm. ad 1, 29 Sen. epist. 85, 9 al.) inveteravit ... insedit ... existit Sey.

182 eaque GRV (eaq K1 sed; add.2)

183 sanet Bentl. permanet K1

184 existit (exs. KR) qui m. X (que Vrecς

185 evelli Wopkens avelli

186 similiter quae GKV

187 eam ς ea X Non. L

188 φlλOγγNlA fere X (φγλ KH -mα GV)

189 similiterque ... 7 dicitur Non. 142, 20

190 inmisso gyno X (imm. K guno V2

191 immissum K2) Atil. fr. 1

192 de Timone de ti in r. V2

193 quale... 12 appellatur om. H

194 misane pωιτocα appellantur X (misanepωπoc app. V, π fort. ex ιτ

195 St. fr. 3, 427

196 fugienda expetenda KRH

197 iuditio K1 (add.2)

198 pervicatia KV

199 vinulentia Non. vinol. X cf. Mue.

200 ambitio ... 23 cuppedia Non. 85, 10

201 cupedia G

202 eiusdem modi G1

203 inhospitalis K1RH

204 hippoliti GH

205 hyppoliti V

206 veniamus ς (cf. utamur) veniam X

207 consolatione V

208 St. fr. 3, 423

209 gravidinosos ω Non. (115, 16 etiam in lemmate) ut Plin. 18, 139 codd. praeter d cf. Catull. 44, 13 Lucil. 820 (gravedo Marx) gravedinosos edd. alt. quosdam om. ω Non. add. Beroaldus

210 itaque ... 9 torminosos Non. 32, 13 et 115, 16

211 terminosos KRH (Non. L1 priore loco

212 saepe sint, sic Gr. Lb. saepe sint X saepe, sic Man. (de iterato sint cf. Sey. ad Lael. 43

213 non quia ia in r. V2 sed... 11 quo om. K1 add.c

214 aliud ex illud Vrec

215 nec ς haec X

216 nec ... 15 ut om. Non.

217 et ebriositatem om. ω Non. L1 hab. Nonii codd. rell.

218 que om. G1 Non.

219 aliud... 17 amantem Non. 444, 1

220 etiam enim H ς

221 libidinosi Po. (cf. p. 389, 26.28) lividi ω et lividi del. We.

222 sunt ς om. X proclives (proclive Bentl.cum feruntur coni. Mue., sed proclivitas est διάθεσις; in per- turbationibus proclivi feruntur (p. 381, 23), ad pert. proclives sunt (cf. v. 7; p. 402, 7; St. fr. 3, 465

223 ferantur We.

224 dicatur Bentl. dicitur

225 St. fr. 3, 425

226 est vitium Gr. et vit. X

227 inb. V

228 paris h. dissensiones Bentl. partis h. dissentientis X (-ent Vc, ent in r.). ceterum totus locus negle- genter a Cic. scriptus

229 aegrotationis X (corr. K2)

230 St. fr. 3. 279

231 valetudo vires pulchritudo Sey. val. pulchr. vires Ursin. sed cf. Sextus 11, 142 αἱρετά ... ε0ν τοῖς περὶ σῶμα κάλλος ι0σχὺς εὐεξία al. ac de variato ordine fin. 5, 80

232 valitudo KH

233 intellegatur... 375, 29 velocitas H

234 add. Camerarius (est add. Vrec)

235 alii (priore loco)] aliam GRV1 (corr.c)

236 ea K

237 in insipientem insipientem in in sapientem mut. V1 aut 2 (insanitas quae in sapientem Turn.

238 purgatione Lb. perturbatione ( gubernatione Vrec) ω et perturbatione del. Victorius

239 ea quae X

240 dicuntur G1

241 similibus quoque Man. similibusque

242 propter ... percursiones Non. 161, 20 (s. l. percursionem) percussionem X (corr. Vrec periussionem K1)

243 St. fr. 3, 426

244 temptari non possunt ut c. Bentl. sed cf. Galen de Hipp. et Pl. 409, 1 M. al.

245 corpora autem p. G (exp.2)

246 veniunt H

247 in om. H

248 quidam GR1V1 (corr. R2Vc)

249 hebetes non item est K1 (corr.1 etc)

250 aerugine GRV

251 non enim in ulla Bentl. sunt enim multa Mdv. non enim ad omnia vitia aeque propensa est natura humana: sunt enim multa fere desiderat Po. (cf. p. 402, 8

252 eff. KVc?

253 St. fr. 3, 430

254 del. Lb. quia] qui Dav.

255 sed ut. .. 377, 12 tolluntur (sine 377, 1 inter ... 377, 6 immania) H

256 habes ... disputant Non. 60, 7

257 logica GRV loica K

258 cf. Hier. epist. 14, 10 al.

259 scruplosis R (sed fort. rasura supra p) K (ex -ossis) G1 (sed u/p1) scrupulosis VK2 mg.

260 dicebas p. 365, 19

261 expectamus K1

262 ut Man. et

263 forte V1

264 dicuntur K1

265 St. fr. 3, 198

266 brevissumme G1V

267 virtus KR

268 κακιαν X

269 concitantur Camerar. cogitantur

270 paulo ante cf. §22

271 item K2

272 quantum c. GK1V1

273 animi a ςV3 anima X

274 adepta erit Lb.

275 ea deptaretur K (m.2 potius quam1) eademptaretur GRV

276 ecferetur We. (effertur Dav.) fertur Gr. fert X

277 voluptatem eqs. Trabea fr. II eundemque Cic. in verbis nihil ei277 constet (Com. inc. 37) respicit, cf. fin. 2, 14

278 ei B (e corr.) Bentl. est X (ē. K esse V3) quod ς quid X

279 qui q: V (: in r. Vc)

280 examinatusque K Non. pars

281 aliquod ... 23 animi Non. 498, 2

282 Trag. inc. 110

283 animique ... 25 superbiloquentiam Non. 175, 31

284 ratio V1

285 aliqui talis Gron. (aliquis talis Victorius) cf. p. 432, 7 aliquid aliis ω

286 hae Non.

287 atque ... perturbationis sunt Non. 179, 27

288 avidae G (corr.1) R expectens K1

289 alias bis add. Vc (sec. Buzzi

290 modestum, tum Wolf (sed particulae tum ... alias ... tum... alias duo paria verborum constituerent) modestum et t. ς cf. off. 1, 15.93. 46; fin. 2, 60 4, 19 Deiot. 26. asyndeton ut div. 2, 10: sol, luna quem motum habeat? quem quinque stellae etc. vel p. 383, 17 411, 18 431, 27

291 hae K1

292 obt. V Otto, Sprichw. 721

293 recte ς recta X

294 nimis ςV3 animis X

295 hic his K1

296 timore add. G1

297 expectens X (c del. K1 ut in v. 3 V expetens Gr.)

298 ardet X ardeat V3ς

299 futtuli X (futili V3)

300 ferendum X effer. V3ς

301 is ergo sapiens... 23 magnitudo H

302 nam a in r. Vc num Bentl.

303 animos X (corr. RVrec)

304 eidem GRV1

305 obsolute K1R

306 adhibeant V (-ant in r.c)

307 aut BςV3 ut X

308 iaceas aut aut in r. V1

309 tristitia V1

310 si del. Mue. ad Seyfferti Lael. p. 253. an si = sc. error secl.?

311 maneat ... ferant ς maneant... ferat X (eaedem maneant Mς) cf. p. 345, 2

312 quo VB opere X

313 P. Rupilium Man. ex Fastis Cap. cf. Lael. 73

314 prutilium X (p exp. in RV, primum u in r. in V)

315 fr. 6 (p. 88 P.

316 moderatus G1V1

317 dist. Se.

318 sustineretur eretur in r. Vc

319 neccoloco K

320 neqoloco G1 necquiloco R1 (corr.2)

321 omnino quaeque cr. X (quaequae K) pernitiosa GRV

322 pestiferunt ig. K1

323 ipse GV

324 inb. G

325 repperit X

326 sustineri quae X (que V)

327 nos Vcς non X

328 imit. Lact. inst. 6, 14

329 et inprobum V (im ss.2) et inprobum GK (imp.) R (imp.)

330 vehementiores V (e ex i2)

331 demicare K1

332 habent Peripateticorum argumentatio- nem recta oratione C. referre pergit ut mox v. 13

333 noctu eqs. (cf. p. 447, 26 fin. 3, 62. 64 al.

334 nesciet ω (nesciat edd. plur.) ὅστις οὐδέποτε ο0ργισθήσεται, τοῦτον οὐδ' ἄνδρα δοκεῖν εἵναί φασιν Cf. σοφὸς ὀργισθήσεται, amaturum esse p. 398, 5 vincetur 427, 28 al. Hor. ars 35

335 vitiosolitudinis K

336 nomine in mg. G1

337 eamque ... 13 appellant Non. 134, 4

338 nevero G1

339 modo cf. p. 371, 7 321, 18 Lact. ira 17, 20

340 alt. vel om. KR

341 sqq. Val. Max. 8, 14 ext. 1

342 posset: indicatur non externa ambulandi causa, sed ratio qua adductus adulescens inquietus consilium ambulandi ceperit (cum pro quod Sey.

343 militiadis (alt. i del. V3) trophaeis GR(corr. R1)V militia adstropheis K (tropea miliciadis Val. Max.

344 suscitare X corr. Vrecς

345 demostenis X dolore GR1V1

346 agebat K

347 quiquid G1

348 esse G1K

349 dici GR1V1 (corr. R1V1)

350 num nam R1

351 fugienda X (-ā Vc)

352 diximus p. 330, 10

353 homines ς omnes X castigationes V1

354 adfici se adficisse X (corr. V3)

355 evicta d. V Afr. fr.409

356 eume K

357 calamitates post indignorum rep. X del. V3

358 quis GVrec

359 esse K

360 qui leges qui magistratus in r. Vc

361 tenerent K

362 existimant ς

363 ista (eras. m) K

364 Peripateticis haec igitur continent quae Academici (qui verecunde nihil ipsi adfirmant) dicunt Ciceroque ipse ut Aca- demicus amplectitur (cf. p. 364, 4

365 e quo B2ς aequa X (e qua Vrec)

366 quae KV1 Zeno fr. 205

367 a GrBς om. X

368 vehementior semel in X

369 possint 'Bern.1' Bentl. sed (ut p. 387, 20 sqq.) C. ipse definitiones excutit; cf. v. 2–4 et p. 389, 25; 410, 3

370 atque Tregder atqui

371 id quidem ex idem K1

372 versus ign. conloquuntur G(?)

373 quaerunt Schlen- ger, Phil. 12, 288 quaeruntur GVR1 (a del.1) queruntur K

374 pacidianus X (plac. V)

375 Lucil. 153

376 furi Ti. suria GRV sura K (def. Roβb. p. 100) furia Marx spurci Sey.

377 pulmonibus isto VG1

378 nobis ς vobis X (ubis R1?)

379 accomodet V (prius o in r.c)

380 hęc feror Kc

381 at ςVrec ac

382 hac ac G

383 H 211 7.

384 attollit K

385 autem add. G2

386 haect. KV (6 G)

387 atque V

388 cognomen e corr. VrecBς cognovit nomen X

389 aciem alliennium KRG (ex ali-1) acie malliennium V

390 pelignum KV e corr.

391 effren. K1 (hecfren.c) efren. V1

392 arrunte X

393 comminus eqs. Ennii verba latere susp. Mue. adhuc G1

394 ratumne X corr. V3ς

395 erymathio X (erim. V) corr. R2

396 aut ut R1 (corr.c?) K

397 nemaeo X

398 marathonii auri GV1 (corr.c) marathonii auri R1 marathoniit auri K

399 comp. KR

400 sunt B sint X

401 'contemnendae... 7 putandi' — haec dist. Po. (cf. p. 307, 23

402 mihi ne B minime X (minime V)

403 stoicicorum GV

404 Ti ex tam Kc

405 gracho X

406 consulĕet K (ĕc)

407 salvam ς salva X

408 vellent We. vellet hęc quid VKc

409 insaniae ς insania X

410 Enn. fr. inc. 18

411 isto modo quidem ς corr. We.

412 vinul.... 27 utilem om. V

413 Trag. inc. 64

414 nam poetae tribuunt alii

415 perfecit ς perficit X

416 manu Bentl. manus ς manu sua restituit proelium Insaniens G. Hermann op. 7, 382 sed cf. Plasberg, Festschr. f. Vahlen 224, qui recte proel. r. ins. Ciceroni, non poetae tribuisse vid.

417 insaniem KR

418 Sphaerus St. fr. 1, 628 cf. Chrys. 3, 285

419 legissumme K (summe V) optemp. G

420 in eis ex meis Vc

421 contrariarumque alt. a ex u eff. rumque in r. scr. Vc

422 aut et Hei. perferendarum aut ς (sed omnino neglegenda est οὐδέτερα vel ἀδιάφορα cf. fin. 4, 71

423 conservens V1

424 chris. V

425 spheri X

426 chris. V

427 soli add. Kc

428 quae ex qui K1

429 colligunt G1 (corr.1) KcVrec (ex colig.)

430 maxumequae G1RV1 videbantur K

431 mostra R1 nostra G

432 ita add. Kc

433 St. fr. 3, 665 cf. Aug. soliloq. 1, 11, 19

434 quod add. V1

435 moribus Vcς morbus GR1V1 morbis KR e corr.

436 solus V1

437 simulare n. dedecet om. V

438 decet X

439 ecquis ς etquis X

440 Accius Atr. 233

441 animadvortet de orat. 3, 217 M (animum advertit L), quod hic quoque fort. restituendum

442 existimamus KR

443 est orator melius G1

444 istrione X (str. G1)

445 lubid. GRKc

446 demostenen X proferri G1

447 libidine GK

448 et add. G2

449 ad KR

450 fr. 409 cf. p. 383, 13

451 doleat lateat G1

452 quidlibet hic X

453 sapienti ex -e V1

454 utinmotu K1

455 quoque (item post Afranii versum

456 etiam enim Sey. sed cf. p. 383, 14

457 obtrectari X

458 opt. G

459 qui ς quis GKCRV quid K1 (quisid M) app. Vc

460 nam Bς non X

461 excelentia R1V1

462 fuse om. V possunt B1 e corr. ς possit X

463 sapientia GV1 sapientem K1

464 dici ... 390, 1 esse in ras. eius- dem spatii K1 (ante ras. ult. verbum fuit cognitionemque cf. p. 390, 2

465 cadere om. R1 (add.2?)

466 ei ut v. K et GRV

467 add. Bouhier (cf. 3, 34 Phil. 11, 7

468 et extrahenda om. V

469 sint V3ς sit X

470 a B2M2ς om. X

471 nulla GKR nullas V sed s fort. postea additum nullam ς

472 est om. R1

473 indigent ς indiget X

474 quod K1

475 neclecta hic X

476 implicabitur K (def. Roβb. p. 100 ft. recte

477 at V1

478 eorum ς earum X

479 sadatur V

480 adhibenda add. G2

481 aut V

482 libid. K1V

483 reliquas V1 (que add.3) reliquias GKR

484 tollenda ς toleranda X

485 omni V1

486 si add. Kc

487 animi enim V1

488 nec ςV3 et X

489 aut V et G1

490 ut aut R1V

491 ipsa GRV1

492 obicibus GKR

493 inbecilitatem G

494 gravitate constantiaque GRV1

495 ferendum K

496 arbitratur GRV1

497 puta GRV1

498 aliquid K idem fuit fort. in R (aliquiesse)

499 hic abaritia V1

500 et oratio om. V

501 falsa GRV1

502 et om. K1

503 aegritudine GRV1

504 ulla Vrec

505 is ex si G2 agatur G1

506 vitiosas om. V3

507 quae ex quem V3

508 vel ...17 vel Bentl. nec ... nec

509 spernentem Anon. ap. Lb.

510 prementem (praem. GKH)X (vix Cice- ronianum, licet Sen. de ira 3, 6, 1 dicat: animus quietus semper, ... omnia infra se premens cf. Tusc. p. 405, 20 omnia subter se habet) praemeditantem Se.

511 virum add. G3

512 quae ventus G1 (corr.1) V1 (corr.3)

513 ducunt ς di- cunt X

514 aut V (exp.3)

515 St. fr. 3, 488 cf. 474

516 sit add.G2

517 lib. H (bis) K1 priore loco

518 sive ex sine V3

519 etiamsi si H virtus KRH

520 sit add. G1

521 constantem ... 393, 15 vitae H

522 doceret ς Prisc. diceret X

523 non ... 16 Euripides Prisc. GL. 2, 246, 2

524 oratio ς (ε0´πος) ratio X Prisc.

525 fors X (sor G1 fors G2) Prisc. (audacter dictum pro eo quod fors fert, ut saepe fortuna; sed vix spernendum cf. Forsdeus Att. 4, 10 forte-divinitus Liv. 1, 4, Ov. trist. 5, 3, 13, Vell. 2, 66 al.) sors vulgo (πάθος Eur.

526 invectum edd. inventum X invictum Prisc.

527 non add. G2

528 neque ... 20 ferat Prisc. GL.3, 426, 7

529 oportere V eorum bis V1

530 tullerunt GR (corr.c) V (corr.3)

531 vertat V1 St. fr. 3, 484

532 cum in vim corr. V3

533 attullimus X (adt. V)

534 ut cum magnitudine ... 3 concederet Non. 270, 11

535 ut V1

536 illi X corr. V3ς

537 praemolestia X corr. Vrecς

538 esset Bentl. est

539 sed... 13 faciamus H

540 casu causa V

541 disputandum K

542 disputata sunt G (-a sunt e corr.

543 eaque KR

544 pertinet ς pertinent X

545 haec detrahenda opinio ne consererent Gr

546 tollerabilia X (corr. Rc?)

547 dicuntur ω corr. Wo.

548 bonorum et malorum G1

549 perturbant K1

550 maxime VK1 (-mae)

551 probatur -obatur in r. Vc

552 sunt V

553 honore K1

554 potiundus G1

555 adflicti ς adflictio X

556 nimis ς animis X (animi V3) dicantur V

557 cavere Dav. e p. 367, 26 confidere ς Non. (interpolatum ex p. 324, 1 sqq.) providere Tr.

558 atque ... 22 timere non decet Non. 444, 7

559 supra cf. p. 368, 2

560 contractione X corr. V3ς

561 Hect. profic. 15

562 haector GK hoctor V(e2)

563 Trab. fr. 1

564 argento ex -tum V

565 genuam K

566 se dedit K sedet V

567 haec ... 13 effe om. V1, add. Vrec in mg., runt se eadem m. in r.

568 hecferunt K haec ferunt G quiefferunt R (i et ef m. rec.

569 quiaesinflammato K1 inflamato GRV

570 appellantur V1

571 nec ex ne Vc

572 fr. 259

573 existumat ς existumet X

574 cui Ciceroni trib. Mue. cuii Ribb.

575 demente GRV1

576 sanari Man. insanare K1 insanire GRVKc

577 hunc fere versum excidisse statuit Bentl.: quem odio esse, quem contemni, quem excludi foras arces sier Bentl. arcessiri (arcesciri V1)X

578 amore X (in K s in fine eras.

579 conlocari dum G1

580 non ς nos X (cf.p.381, 26) nos non Roβb. p. 103

581 argonautarū V (rū in r. Vc)

582 tumamoris K tum ea moris R

583 servavisti Crat. servasti

584 Ennius Med. exul 278

585 se ς V3 sed X Trag. inc. 174

586 est G (exp.1 est ss.2)

587 at G1

588 quimorem quā orem K1 -i amorem in r. G2

589 St. fr. 3, 653 Epic. 483

590 ista K1

591 Ennius sc. 395

592 flagitii X cives G(?)Rrec

593 ganumedi K nymedi G1 ganymedis Vrec

594 Eurip. Chrysippo p. 632 N.

595 edunt Lb. edant cf. praef.

596 et ex G1

597 St. fr. 3, 652

598 qui si quin V

599 Turpil. 115

600 cuii Ribb. ad V

601 dehis X (deis V)

602 sanun es Wo.

603 sic hic Mdv. (at cf. ita div. 2, 82

604 at ad KR effecit KRG (tragoediasfeffecit) Vrec (affecit V1) efficit ς

605 te ς et X

606 tequea omnipotens GR tequeaomnipotens K te- queomnipotens V amnipotens Wölfflin ap. Ribb. omnip. vulgo

607 quid add. Kc

608 lib. V

609 lib. V

610 ostendat ς ostendatur Dav. ostendas Bouhier

611 nihil V

612 vel aliunde bis K1 velaliende G (i in r. etu?)

613 etiam est non in r. Vc

614 Hier. epist. 125, 14

615 clavo clava V

616 idmonendus V3

617 add. Bai.

618 accuss. K

619 accuss. K

620 omittas ex comitas V3

621 futuris K1 furoris

622 sese V (exp.3)

623 Ter. Eun. 59–63

624 induciae RV

625 si tu ς sit ut X (prius t exp. V3)

626 plus add. G2

627 etiam Man. enim

628 amor esset ex amorem et Kc

629 et idem amarent om. H

630 etenim ... 26 deterreret H

631 deterret G1

632 quae-ae in r. V2

633 imp. KR

634 usquam Bentl. (ς?) umquam

635 Enn. Iph. 222

636 enim eum KR

637 gravissime KRV

638 mihi om. V

639 miscendumst de orat. 3, 219, nat. deor. 3, 68 miscendum hic ω

640 Acc. Atr. 200. 229

641 erumpit Dav. erunt X erit Gr.

642 ipsum ω ipsus de orat. 3, 217 lg. 69 (ipsius M ipse L

643 Acc. Atr. 200. 229

644 manderem de orat. 3, 219 ML (cf. Sen. Thy. 779) mandarem (con- ferunt Lucr. 2, 638; sed Saturnus liberos καταπίνει, non καταβιβρώσκει

645 viscere GK (bis scr.1)R viscerae V

646 quoV1 (quod3)

647 se ipsi V3ς ipse ipsi X

648 dissipatas e corr. in G et R

649 fervescat G1

650 an ς hanc X

651 est sec. ς es sec. R esse sec. GKV

652 ira add. G2

653 aut finem ... 4 esset add. V3

654 ulta Man. ulla

655 fecisse V1

656 clitum iditum K

657 dubitat K

658 magna V

659 oriantur ς oriatur

660 loco desperato sententia tole- rabilis efficiatur, si scribas: metus quoque qui est diffidentia inbecilla est adsensio (cf. p. 368, 26) expectati et impendentis mali. propter haec ultima autem verba proximum enuntiatum et si spes — metum ante et si fidentia — imp. mali ponen- dum videtur. ut igitur metus — in malo = ὥστε ἐν τῷ φαύλῳ (gen. masc. cf. St. fr. 3, 548 p. 147, 9 τὸν σοφὸν ... οὐκ ἀπιστεῖν τὴν γὰρ ἀπιστίαν εἵναι ψεύδους ὑπόληψιν, τὴν δέ πίστιν ἀστεῖον ὑπάρχειν, εἴναι γὰρ κατάληωιν ἰσχυράν κτλ.) εἴναι τὸν φόβον, ἁσαύτως δὲ καὶ τὰ λοιπὰ πάθη πάντα? sed quid Cicero peccauerit quid librarii, incertum.

661 difidentia KV3 (itiae V1) defidentia GR

662 inp. V

663 metum mecum G1V1

664 reliqui K1

665 valitudini V

666 sanabiles ς sanabile est

667 zopirus GK

668 sic nata Po signa (insita vel innata Bentl. Dav. quod potius de eis rebus dicitur quas etiamnunc habe- mus) cf. fin. 2, 33 ut bacillum aliud est inflexum de industria, aliud ita natum fat. 9 al.

669 adse R1

670 deiecta diceret K valitudine R

671 aff. KR

672 del. Tr.

673 perturbatione K1

674 tumor add. Vc mg. tuorum K1

675 depellitur del. Dav. sed cf. Mue.

676 nos ς vos X

677 quoad R1Vrec quod ad GKR2V1 cognosci ab homine R1 (corr.c?) K

678 a om. K

679 del. Lb. tamen ita ut ditt. verbi amentia del. Nissen fort. rectius

680 laetitia V (-ae3)

681 commotus V1

682 qui se ex quis V2

683 quas G1

684 aegritudinis G1 (corr.1)K1 (corr.c) V1 (s eras.

685 affl. KR

686 alt. et om. V

687 requae GKR (quae ... videatur in r. K1)

688 stirpitus Statil. Max. ap. Char. GL. 2, 219, 25

689 ratione V2ς rationi X

690 collatione KR consolatione V

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: