Videtur mihi cadere in sapientem aegritudo.Num reliquae quoque perturbationes animi, formidines libidines60 iracundiae? haec enim fere sunt eius modi,61 quae Graeci πάθη62 appellant; ego poteram “morbos”, et id verbum esset e verbo, sed in consuetudinem nostram non caderet. nam misereri, invidere, gestire, laetari, haec omnia morbos Graeci appellant, motus animi rationi non obtemperantis, nos autem hos eosdem motus concitati animi recte, ut opinor, perturbationes dixerimus, morbos autem non satis usitate,6364 nisi quid aliud tibi videtur. [p. 320] Mihi vero isto modo. [8] Haecine65 igitur cadere in sapientem putas? Prorsus existimo. Ne ista gloriosa sapientia non magno aestimanda est, siquidem non multum differt ab insania. Quid? tibi66 omnisne animi commotio videtur insania? Non mihi quidem soli, sed, id quod admirari67 saepe soleo, maioribus quoque nostris hoc ita visum intellego multis saeculis ante Socratem,68 a quo haec omnis, quae est de vita et de moribus, philosophia manavit. Quonam69 tandem modo? Quia nomen insaniae significat mentis aegrotationem et morbum, id est insanitatem et aegrotum animum, quam appellarunt insaniam.70 [9] (omnis autem perturbationes animi morbos philosophi appellant negantque stultum quemquam his morbis vacare. qui autem in morbo sunt, sani non sunt; et omnium insipientium animi in morbo sunt: omnes insipientes igitur insaniunt71). sanitatem enim72 animorum positam in tranquillitate quadam constantiaque censebant; his rebus mentem vacuam appellarunt insaniam, propterea quod in perturbato animo sicut in corpore sanitas esse non posset.73 [10] nec minus illud acute, quod animi adfectionem lumine mentis carentem nominaverunt amentiam eandemque dementiam.74 ex quo intellegendum est eos qui haec rebus nomina posuerunt sensisse75 hoc idem, [p. 321] quod a Socrate acceptum diligenter Stoici retinuerunt, omnis insipientes esse non sanos. qui est76 enim animus in aliquo morbo—morbos autem hos perturbatos motus,77 ut modo dixi, philosophi appellant—, non magis est sanus quam id corpus quod78 in morbo est. ita fit ut sapientia sanitas sit animi, insipientia autem quasi insanitas quaedam, quae est insania eademque dementia;79 multoque melius haec notata sunt verbis Latinis quam Graecis. [11] quod aliis quoque multis locis reperietur;80 sed id alias, nunc, quod instat. totum igitur id81 quod quaerimus quid et quale sit,82 verbi vis ipsa declarat. eos enim sanos quoniam intellegi necesse est, quorum mens motu quasi morbo perturbata nullo83 sit, qui84 contra adfecti85 sint, hos insanos appellari necesse est. itaque nihil melius, quam quod est in consuetudine sermonis Latini, cum exisse ex potestate dicimus eos, qui ecfrenati86 feruntur aut libidine aut iracundia— quamquam ipsa iracundia libidinis est pars; sic enim definitur: iracundia ulciscendi libido87—; qui igitur exisse ex potestate88 dicuntur, idcirco dicuntur, quia non sint in potestate mentis, cui regnum totius animi a natura tributum est. Graeci autem μανίαν89 unde appellent, non facile dixerim; eam tamen ipsam90 distinguimus nos melius quam illi. hanc enim insaniam, quae iuncta stultitiae91 patet latius,92 a furore disiungimus.93 Graeci volunt illi quidem, sed parum valent verbo: [p. 322] quem nos furorem, μελαγχολίαν94 illi vocant; quasi vero atra bili95 solum mens ac non96 saepe vel iracundia graviore vel timore97 vel dolore moveatur;98 quo genere Athamantem Alcmaeonem99 Aiacem Orestem furere dicimus. qui ita sit adfectus, eum dominum esse rerum suarum vetant duodecim100 tabulae; itaque non est scriptum “si insanus”, sed “si furiosus101 escit”. stultitiam102 enim censuerunt constantia,103 id est sanitate, vacantem posse tamen tueri mediocritatem officiorum et vitae communem cultum atque usitatum; furorem autem104 esse rati sunt mentis ad omnia caecitatem. quod cum maius105 esse videatur quam insania, tamen eius modi est, ut furor in sapientem cadere possit, non possit insania.106107 sed haec alia quaestio est; nos ad propositum revertamur. [12] Cadere, opinor, in sapientem aegritudinem tibi dixisti videri. Et vero ita existimo. Humanum id quidem, quod ita existumas. non enim silice nati sumus, sed est naturale in animis tenerum108 quiddam109 atque molle, quod110 aegritudine quasi tempestate quatiatur,111 nec absurde Crantor ille, qui in112 [p. 323] nostra Academia vel in primis fuit nobilis, “minime” inquit113 “adsentior is qui istam nescio quam indolentiam magno opere laudant, quae114 nec potest ulla115 esse nec debet. ne aegrotus sim;116 si”117 inquit “fuero,118 sensus adsit,119 sive secetur quid sive avellatur a corpore. nam istuc nihil dolere120 non sine magna mercede contingit inmanitatis in animo, stuporis in corpore.121” [13] sed videamus ne haec oratio sit hominum adsentantium nostrae inbecillitati et indulgentium mollitudini; nos autem audeamus non solum ramos amputare miseriarum, sed omnis radicum fibras122 evellere. tamen aliquid relinquetur fortasse; ita sunt altae123 stirpes stultitiae; sed relinquetur id solum quod erit necessarium. Illud quidem sic habeto, nisi sanatus animus sit, quod sine philosophia fieri non potest, finem miseriarum nullum fore.124 quam ob rem, quoniam coepimus, tradamus nos ei curandos: sanabimur, si volemus. et progrediar quidem longius: non enim de aegritudine solum, quamquam id quidem125 primum, sed de omni animi, ut ego posui, perturbatione, morbo, ut Graeci volunt, explicabo. et primo, si placet, Stoicorum more agamus, qui breviter astringere solent argumenta; deinde nostro instituto vagabimur. [p. 324] [14] Qui fortis est, idem est fidens (quoniam confidens126 mala consuetudine loquendi127 in vitio ponitur, ductum verbum a128 confidendo, quod laudis129 est). qui autem est fidens, is profecto non extimescit; discrepat enim a timendo130 confidere.131 atqui,132 in quem cadit aegritudo, in eundem timor; quarum enim rerum praesentia sumus in aegritudine, easdem inpendentes et venientes133 timemus. ita fit ut fortitudini aegritudo repugnet.134 veri simile est igitur, in quem cadat135 aegritudo, cadere in eundem136 timorem et infractionem137 quidem138 animi139 et demissionem.140 quae in quem cadunt, in eundem cadit, ut serviat, ut victum, si quando,141 se esse fateatur. quae qui recipit, recipiat idem necesse est timiditatem et ignaviam. non cadunt autem haec in virum fortem: igitur ne aegritudo quidem. at nemo sapiens nisi fortis: non cadet142 ergo in sapientem aegritudo. [15] Praeterea necesse est, qui fortis sit, eundem esse magni animi;143 qui magni animi sit, invictum; qui invictus sit, eum144 res humanas despicere atque infra se positas arbitrari. despicere autem nemo potest eas res,145 propter quas aegritudine adfici potest;146 ex quo efficitur fortem virum aegritudine numquam adfici. omnes autem sapientes fortes: non cadit igitur in sapientem aegritudo. Et quem ad modum oculus conturbatus147 non est probe adfectus ad suum munus fungendum,148 et reliquae partes totumve corpus statu cum est motum, deest officio suo et muneri, [p. 325] sic conturbatus149 animus non est aptus ad exequendum150 munus suum. munus autem animi est ratione bene uti; et sapientis animus ita semper adfectus est, ut ratione optime utatur; numquam igitur est perturbatus. at151 aegritudo perturbatio est animi: semper igitur ea sapiens vacabit.152 [16] Veri etiam simile illud153 est, qui sit temperans— quem Graeci σώφρονα appellant eamque virtutem σωφροσύνην vocant, quam soleo equidem tum temperantiam, tum moderationem appellare, non numquam etiam modestiam; sed haud154 scio an recte ea virtus frugalitas appellari possit, quod angustius apud Graecos valet, qui frugi homines χρησίμους appellant, id est tantum modo utilis; at illud est latius; omnis enim abstinentia, omnis innocentia (quae apud Graecos usitatum nomen nullum habet, sed habere potest155 ἀβλάβειαν;156 nam est innocentia adfectio157 talis animi158 quae noceat nemini)—reliquas etiam159 virtutes frugalitas continet.160 quae nisi tanta esset, et si is angustiis, quibus plerique putant, teneretur, numquam esset L. Pisonis cognomen tanto opere laudatum. [17] sed quia, nec qui propter metum praesidium reliquit,161 quod est ignaviae, nec qui propter avaritiam clam depositum162 non reddidit, quod est iniustitiae, nec qui propter temeritatem male rem gessit, quod est stultitiae, frugi appellari solet, eo tris virtutes, fortitudinem iustitiam prudentiam, frugalitas complexa est (etsi hoc quidem commune est virtutum; omnes163 enim inter se nexae [p. 326] et iugatae sunt164): reliqua igitur et quarta virtus sit165 ipsa frugalitas. eius enim videtur esse proprium motus animi adpetentis regere et sedare semperque166 adversantem167 libidini moderatam in omni re servare constantiam. cui contrarium vitium nequitia dicitur. [18] frugalitas, ut opinor, a fruge, qua nihil melius e168 terra, nequitia ab eo (etsi erit hoc fortasse durius, sed temptemus: lusisse169 putemur,170 si nihil sit) ab eo, quod nequicquam est in tali homine, ex quo idem “nihili”171 dicitur.—qui sit frugi igitur vel, si mavis, moderatus et temperans, eum necesse est esse172 constantem; qui autem constans, quietum; qui quietus, perturbatione omni vacuum, ergo etiam aegritudine. et sunt illa sapientis:173 aberit igitur a sapiente aegritudo. Itaque non inscite Heracleotes Dionysius174 ad ea disputat, quae apud Homerum Achilles queritur hoc, ut opinor, modo:
Corque meum penitus turgescit tristibus iris,175num manus adfecta recte est, cum in tumore est, aut num aliud quodpiam176 membrum tumidum ac turgidum non vitiose se habet? [19] sic igitur inflatus et tumens animus in vitio est. sapientis autem animus semper vacat vitio, numquam turgescit, numquam tumet; at irati177 animus eius modi est: numquam igitur sapiens irascitur. nam si irascitur, etiam concupiscit; proprium [p. 327] est enim irati cupere, a quo laesus videatur, ei quam maxumum dolorem inurere. qui autem id concupierit, eum necesse est, si id178 consecutus sit, magno opere179 laetari. ex quo fit, ut alieno malo gaudeat; quod quoniam non cadit in sapientem, ne ut irascatur quidem cadit.180 sin181 autem caderet in sapientem aegritudo, caderet etiam iracundia; qua quoniam vacat, aegritudine etiam vacabit. [20] Etenim si sapiens in aegritudinem182 incidere posset,183 posset etiam in misericordiam, posset in invidentiam (non dixi “invidiam”, quae tum184 est, cum invidetur; ab invidendo autem invidentia recte dici potest, ut effugiamus185 ambiguum nomen invidiae.186 quod verbum ductum187 est a nimis intuendo fortunam alterius, ut est in Melanippo: “quisnam florem188 liberum invidit meum?” male Latine videtur, sed praeclare Accius; ut enim “videre”, sic “invidere florem”189 rectius quam “flori”. nos consuetudine prohibemur; [21] poëta ius suum tenuit et dixit audacius)—cadit igitur in eundem et misereri et invidere.190 nam qui dolet rebus alicuius adversis, idem alicuius etiam secundis dolet,191 ut Theophrastus interitum deplorans Callisthenis sodalis sui, rebus Alexandri prosperis angitur, itaque dicit Callisthenem incidisse in hominem summa potentia summaque fortuna, sed ignarum quem ad modum rebus secundis uti conveniret. atqui, quem ad modum [p. 328] misericordia aegritudo est ex alterius rebus adversis, sic invidentia aegritudo est ex alterius rebus secundis. in quem igitur cadit misereri, in eundem etiam invidere;192 non193 cadit autem invidere in sapientem: ergo ne misereri quidem. quodsi aegre ferre194195 sapiens soleret, misereri etiam soleret. abest ergo a196 sapiente aegritudo. [22] Haec sic197 dicuntur a Stoicis concludunturque contortius. sed latius aliquando198 dicenda sunt et diffusius; sententiis tamen utendum eorum potissimum, qui199 maxime forti et, ut ita dicam, virili utuntur ratione atque sententia. nam Peripatetici, familiares nostri, quibus nihil est uberius, nihil eruditius, nihil gravius, mediocritates vel perturbationum vel morborum animi mihi non sane probant. omne enim malum, etiam mediocre,200 malum201 est; nos autem id agimus, ut id in sapiente nullum sit omnino. nam ut corpus, etiamsi mediocriter aegrum est, sanum non est, sic in animo ista mediocritas caret sanitate. itaque praeclare nostri, ut alia multa, molestiam sollicitudinem angorem propter similitudinem corporum aegrorum aegritudinem202 nominaverunt. [23] hoc propemodum verbo Graeci omnem animi perturbationem appellant; vocant enim πάθος,203 id est morbum, quicumque est motus in animo turbidus. nos melius: aegris enim corporibus simillima animi est aegritudo, at204 non similis aegrotationis est libido, non inmoderata laetitia, quae est voluptas animi elata et gestiens.205 ipse etiam metus non est morbi admodum similis, quamquam aegritudini206 est finitimus, sed proprie, ut aegrotatio in corpore, sic aegritudo [p. 329] in animo nomen habet207 non seiunctum a dolore. doloris huius igitur origo nobis explicanda est, id est causa efficiens aegritudinem in animo tamquam aegrotationem in corpore. nam ut medici causa morbi208 inventa curationem esse inventam putant,209 sic nos causa aegritudinis reperta medendi210 facultatem reperiemus. [24] Est igitur causa omnis in opinione, nec vero aegritudinis211 solum, sed etiam reliquarum omnium perturbationum, quae sunt genere quattuor, partibus plures. nam cum omnis perturbatio sit animi motus vel rationis expers vel rationem aspernans vel rationi non oboediens, isque motus aut boni aut mali opinione citetur bifariam, quattuor perturbationes aequaliter distributae sunt. nam duae sunt ex opinione boni; quarum altera, voluptas gestiens, id est praeter modum elata212 laetitia, opinione praesentis magni alicuius boni, altera, cupiditas, quae recte vel libido dici potest, quae est inmoderata adpetitio opinati magni boni rationi non obtemperans,213 [25] —ergo haec duo genera, voluptas gestiens et libido, bonorum opinione turbantur, ut214 duo reliqua, metus et215 aegritudo, malorum. nam et metus216 opinio magni mali inpendentis217 et aegritudo est opinio magni mali praesentis, et quidem recens opinio talis mali, ut in eo rectum218 [p. 330] videatur esse angi, id autem est, ut219 220 is qui doleat oportere opinetur se dolere. his autem perturbationibus, quas in221222 vitam223 hominum stultitia quasi quasdam Furias inmittit atque incitat,224 omnibus viribus atque opibus repugnandum est, si volumus hoc, quod datum est vitae, tranquille placideque traducere. Sed cetera alias; nunc aegritudinem, si possumus, depellamus. id enim sit225 propositum, quandoquidem eam tu videri tibi in sapientem cadere dixisti, quod ego nullo modo existimo; taetra enim res est, misera, detestabilis, omni226 contentione, velis, ut ita dicam, remisque fugienda. [26] qualis enim tibi ille videtur
Cum decore atque omni me orbatum laude recordor.
Ta/ntalo progna/tus, Pelope na/tus, qui quondam a/227 socru228Iovis iste quidem pronepos.231 tamne ergo abiectus tamque fractus? “Noli/te
Oe/nomao rege Hi/ppodameam229 ra/ptis nanctus230 nu/ptiis—?
” inquit
hospite/s ad me adi/re, ilico232 i/stic,233234tu te,236 Thyesta, damnabis orbabisque luce propter vim sceleris alieni? quid? illum filium Solis nonne patris ipsius luce indignum putas?
Ne co/ntagio/ mea boni/s umbrave o/bsit.
Tanta235 vis sce/leris in co/rpore hae/ret.
Refu/gere oculi, co/rpus macie exta/buit,237238haec mala, o stultissime Aeeta,244 ipse tibi addidisti; non inerant in is quae tibi casus invexerat, et quidem inveterato malo, cum tumor animi resedisset—est autem aegritudo, ut docebo, in opinione mali recentis245246—; sed maeres videlicet regni desiderio, non filiae. illam enim oderas, et iure fortasse; regno non aequo animo carebas. est autem inpudens247 luctus maerore se248 conficientis, quod imperare non liceat liberis. [27] Dionysius249 quidem tyrannus Syracusis expulsus Corinthi pueros docebat: usque eo imperio carere non poterat. Tarquinio vero quid impudentius, qui bellum gereret cum is qui eius non tulerant250 superbiam? is cum restitui in regnum nec Veientium251 nec Latinorum252 armis potuisset, Cumas contulisse se dicitur inque ea urbe senio et aegritudine esse confectus. Hoc tu igitur censes sapienti accidere posse, ut aegritudine opprimatur, id est miseria? nam cum omnis perturbatio miseria est, tum carnificina est aegritudo. habet ardorem libido, levitatem laetitia gestiens, humilitatem metus, sed aegritudo maiora quaedam, tabem cruciatum adflictationem foeditatem, lacerat exest animum planeque conficit. hanc nisi exuimus sic ut abiciamus, miseria carere non possumus. [28] Atque hoc quidem perspicuum est, tum253 aegritudinem existere, cum quid ita visum sit, ut magnum quoddam [p. 332] malum adesse et urgere videatur. Epicuro autem placet opinionem mali aegritudinem esse254 natura,255 ut, quicumque intueatur in aliquod maius malum, si id sibi accidisse opinetur, sit continuo in aegritudine.256 Cyrenaici non omni malo257 aegritudinem258 effici censent, sed insperato et necopinato malo. est id quidem non mediocre ad aegritudinem augendam: videntur enim omnia repentina graviora. ex hoc et illa iure laudantur:
Lacrimae/ peredere u/more239 exangui/s genas, [p. 331]
Situm i/nter oris240 bárba paedore241 hórrida atque242
Intónsa infuscat péctus inluvié243 scabrum.
E/go cum genui, tu/m morituros259 sci/vi et ei rei260 su/stuli.[29] haec igitur praemeditatio futurorum malorum lenit eorum adventum, quae venientia longe ante videris. itaque apud Euripiden a Theseo dicta laudantur; licet263 enim, ut saepe facimus, in Latinum illa convertere:
Prae/terea261 ad Troia/m cum misi ob de/fendendam Grae/ciam,
Sci/bam262 me in morti/ferum bellum, no/n in epulas mi/ttere.
Nam qui hae/c audita a do/cto meminisse/m viro,[30] quod autem Theseus a docto se audisse dicit, id de se ipso266 loquitur Euripides. fuerat enim auditor Anaxagorae, quem ferunt nuntiata morte filii dixisse: “sciebam me genuisse mortalem.” quae vox declarat is esse [p. 333] haec acerba, quibus non fuerint cogitata. ergo id quidem non dubium, quin omnia, quae mala putentur, sint inprovisa graviora. itaque quamquam non haec una res efficit maximam aegritudinem, tamen, quoniam multum potest provisio animi et praeparatio ad minuendum dolorem, sint semper omnia homini humana meditata. et267 nimirum haec est illa praestans et divina sapientia, et perceptas penitus et pertractatas res humanas habere, nihil admirari,268 cum acciderit, nihil, ante quam evenerit, non evenire posse arbitrari.
Futu/ras mecum co/mmentabar mi/serias:
Aut mo/rtem acerbam aut264 e/xili maesta/m fugam
Aut se/mper aliquam mo/lem meditaba/r mali,
Ut, si/ qua invecta di/ritas casu/ foret,
Ne me i/nparatum cu/ra lacerare/t repens.265
Quam ob rem o/mnis, cum secu/ndae res sunt ma/xume, tum ma/xume269270ergo hoc280 Terentius a philosophia sumptum cum tam commode dixerit, nos, e quorum fontibus id haustum est, non et dicemus hoc melius et constantius sentiemus? [31] hic est enim ille voltus semper idem, quem dicitur Xanthippe praedicare solita in281 viro suo fuisse Socrate:282 [p. 334] eodem semper se vidisse exeuntem283 illum domo et revertentem. Nec vero ea frons erat, quae M. Crassi284 illius veteris, quem semel ait in omni vita risisse285 Lucilius, sed tranquilla et serena; sic enim accepimus. iure autem erat semper idem voltus, cum mentis, a qua is fingitur, nulla fieret286 mutatio. quare accipio equidem287 a Cyrenaicis haec arma contra casus et eventus, quibus eorum advenientes impetus diuturna praemeditatione frangantur,288 simulque iudico malum illud opinionis esse, non naturae; si enim in re esset,289 cur fierent provisa leviora? [32] Sed est, isdem de rebus quod dici possit subtilius, si prius Epicuri sententiam viderimus. qui censet290 necesse esse omnis in aegritudine esse, qui se in malis esse arbitrentur, sive illa ante provisa et expectata sint sive inveteraverint. nam neque vetustate minui mala nec fieri praemeditata leviora, stultamque etiam esse meditationem futuri mali aut fortasse ne futuri quidem: satis esse odiosum malum omne, cum venisset;291 qui autem semper cogitavisset accidere posse aliquid adversi, ei fieri illud sempiternum malum; si vero ne futurum quidem sit,292 frustra suscipi miseriam voluntariam;293 ita semper angi aut accipiendo aut cogitando malo. [33] Levationem autem aegritudinis in duabus rebus ponit, avocatione a cogitanda molestia et revocatione294 ad contemplandas voluptates. parere295 enim censet animum rationi posse et, quo illa ducat, sequi. vetat igitur ratio intueri molestias, abstrahit ab acerbis [p. 335] cogitationibus, hebetem296 aciem ad miserias contemplandas facit;297 a quibus cum cecinit298 receptui, inpellit299 rursum et incitat ad conspiciendas totaque mente contrectandas300 varias voluptates,301 quibus ille et praeteritarum memoria et spe consequentium sapientis vitam refertam putat.302 Haec nostro more nos diximus, Epicurii303 dicunt suo; sed quae304 dicant, videamus, quo modo, neglegamus. [34] Principio male reprehendunt praemeditationem rerum futurarum. nihil est enim quod tam optundat305 elevetque aegritudinem quam perpetua in omni vita cogitatio nihil esse quod non accidere possit, quam meditatio condicionis306 humanae, quam vitae lex commentatioque parendi, quae non hoc adfert, ut semper maereamus, sed ut numquam. neque enim, qui rerum naturam, qui vitae varietatem, qui inbecillitatem307 generis humani cogitat, maeret, cum haec cogitat, sed tum vel308 maxime sapientiae fungitur munere: utrumque enim consequitur, ut et considerandis rebus humanis proprio309 philosophiae fruatur310 officio et adversis casibus triplici consolatione sanetur,311 primum quod nihil ei accidit nisi quod posse accidere diu cogitaverit,312 quae cogitatio una maxime molestias omnis extenuat et diluit, deinde quod humana humane313 ferenda intellegit, postremo quod videt malum nullum [p. 336] esse nisi culpam, culpam autem nullam esse, cum id, quod ab homine non potuerit praestari,314 evenerit.315 [35] Nam revocatio316 illa, quam adfert,317 cum a contuendis nos malis avocat, nulla est. non est enim in nostra potestate fodicantibus is318 rebus, quas malas esse opinemur, dissimulatio vel oblivio:319 lacerant, vexant, stimulos admovent, ignis adhibent, respirare non sinunt, et tu oblivisci iubes, quod contra naturam est, qui, quod a natura320 datum est, auxilium extorqueas inveterati doloris? est enim tarda illa quidem321 medicina, sed tamen magna, quam adfert longinquitas et dies. Iubes me bona cogitare, oblivisci malorum. diceres aliquid, et magno quidem philosopho dignum, si ea bona esse sentires, quae essent homine dignissima. Pythagoras mihi si diceret aut Socrates aut Plato: “quid iaces aut quid maeres aut cur succumbis cedisque fortunae? [36] quae322 pervellere te forsitan potuerit et pungere, non potuit certe vires frangere. magna vis est in virtutibus; eas excita, si forte dormiunt. iam tibi aderit princeps fortitudo, quae te animo tanto esse coget, ut omnia, quae possint homini evenire, contemnas et pro nihilo putes. aderit temperantia, quae est eadem moderatio, a me quidem paulo ante appellata frugalitas, quae te turpiter et nequiter facere nihil patietur.323 quid est autem nequius aut turpius ecfeminato324 viro? ne iustitia quidem sinet te ista facere, cui minimum esse videtur in hac causa loci;325 quae tamen ita dicet dupliciter esse te iniustum, cum et alienum adpetas,326 qui mortalis natus condicionem327 postules inmortalium et graviter feras te, quod utendum [p. 337] acceperis, reddidisse. [37] prudentiae vero quid328 respondebis docenti virtutem sese esse contentam, quo modo ad bene vivendum, sic etiam ad beate? quae si extrinsecus religata pendeat et non et oriatur329 a se et rursus ad se revertatur et omnia sua complexa nihil quaerat aliunde, non intellego, cur aut verbis tam vehementer ornanda aut re tantopere expetenda videatur”—ad haec bona me330 si revocas, Epicure, pareo, sequor, utor te ipso duce, obliviscor etiam malorum, ut iubes, eoque facilius, quod ea ne in malis quidem ponenda censeo. sed traducis cogitationes meas ad voluptates. quas? corporis, credo, aut quae propter corpus vel recordatione vel spe cogitentur. num quid est aliud? rectene interpretor331 sententiam tuam? solent enim isti negare nos intellegere, quid dicat Epicurus. [38] hoc dicit, et hoc ille acriculus332 me audiente Athenis senex Zeno, istorum acutissimus, contendere et magna voce dicere solebat: eum esse333 beatum, qui praesentibus voluptatibus frueretur confideretque se fruiturum aut in omni aut in magna parte vitae dolore non interveniente, aut si interveniret, si summus foret, futurum brevem, sin productior, plus habiturum iucundi quam mali; haec cogitantem fore beatum, praesertim cum334 et ante perceptis bonis contentus esset et nec mortem nec deos extimesceret.335 habes formam Epicuri vitae beatae verbis Zenonis expressam, nihil ut possit negari. Quid ergo? [39] huiusne vitae propositio et cogitatio aut Thyestem levare poterit aut Aeetam,336 de quo paulo ante dixi, aut Telamonem pulsum patria exulantem atque egentem? in quo haec admiratio fiebat: [p. 338]
Medita/ri secum opo/rtet, quo pacto a/dversam271 aerumna/m ferant.272
Peri/cla,273 damna pe/regre rediens se/mper secum co/gitet,274
Aut fi/li275 peccatum au/t uxoris mo/rtem aut morbum fi/liae,
Commu/nia esse haec, ne/ quid horum umquam a/ccidat animo/ novum;276
Quicqui/d praeter277 spem eve/niat, omne id de/putare esse i/n lucro.278279
Hi/cine337 est ille Te/lamon,338 modo quem glo/ria ad caelum e/xtulit,[40] quodsi cui, ut ait idem, “simul animus cum re concidit341”, a gravibus illis antiquis philosophis petenda medicina est, non342343 ab his voluptariis. quam enim isti bonorum copiam dicunt? fac sane esse summum bonum non dolere—quamquam id non vocatur voluptas, sed non necesse est nunc omnia—: idne est, quo traducti luctum levemus? sit sane summum malum dolere:344 in eo igitur qui non est, si malo careat, continuone fruitur summo bono? [41] Quid tergiversamur, Epicure, nec fatemur eam nos dicere voluptatem, quam tu idem, cum os perfricuisti, soles dicere? sunt haec tua verba necne? in eo quidem libro, qui continet345 omnem disciplinam tuam,—fungar enim iam interpretis munere, ne quis me putet fingere—dicis haec: “nec equidem habeo, quod intellegam bonum illud, detrahens eas voluptates quae sapore percipiuntur, detrahens eas quae rebus percipiuntur veneriis, detrahens346 eas quae auditu e347 cantibus, detrahens eas etiam quae ex formis percipiuntur oculis348 suavis motiones, sive quae aliae voluptates in toto homine gignuntur quolibet349 sensu. nec vero ita dici potest, mentis laetitiam solam esse in bonis. laetantem enim mentem ita novi: spe eorum omnium, quae supra dixi, fore350 ut natura is351 potiens dolore careat.” [42] atque haec quidem his verbis, quivis ut intellegat, quam voluptatem norit [p. 339] Epicurus. deinde paulo infra: “saepe quaesivi” inquit352 “ex is qui appellabantur sapientes, quid haberent quod in bonis353 relinquerent, si illa detraxissent, nisi si vellent voces inanis fundere: nihil ab is potui cognoscere. qui si virtutes ebullire volent et sapientias,354 nihil aliud dicent nisi eam viam,355 qua efficiantur eae356 voluptates quas supra dixi.357” quae secuntur,358 in eadem sententia sunt, totusque liber, qui est359 de summo bono, refertus est et verbis et sententiis talibus. [43] ad hancine igitur vitam Telamonem illum revocabis, ut leves aegritudinem, et si quem tuorum adflictum maerore videris,360 huic361 acipenserem362 potius quam aliquem Socraticum libellum dabis?363 hydrauli364 hortabere ut audiat voces potius quam Platonis? expones,365 quae spectet,366 florida et varia? fasciculum ad naris admovebis? incendes odores et sertis redimiri iubebis et rosa? si vero aliquid etiam—, tum plane luctum omnem absterseris. [44] haec Epicuro confitenda sunt aut ea, quae modo expressa ad verbum dixi, tollenda de libro vel totus liber potius abiciundus; est enim confertus voluptatibus. Quaerendum igitur, quem ad modum aegritudine privemus367 eum qui ita dicat:
Quem a/spectabant, cui/us ob os Grai339 o/ra obverteba/nt sua?340
Pol mi/hi fortuna ma/gis nunc defit qua/m368 genus.369[p. 340] quid? huic calix mulsi impingendus est, ut plorare desinat,373 aut aliquid eius modi? ecce tibi ex altera parte ab eodem poëta; “ex opibus summis opis egens, Hector,374 tuae”—huic subvenire debemus; quaerit enim auxilium:
Na/mque370 regnum su/ppetebat mi,371 u/t scias, quanto e/ loco,
Qua/ntis opibus, qui/bus de rebus la/psa fortuna a/ccidat.372
Qui/d petam prae/sidi375 aut e/xequar quo/ve nunc376scitis quae sequantur, et illa in primis:381
Au/xilio e/xili377 au/t fugae378 fre/ta sim?
A/rce et urbe o/rba sum. quo a/ccidam?379 quo a/pplicem?
Cui/ nec arae pa/triae domi stant, fra/ctae et disiectae/ iacent,
Fa/na flamma de/flagrata, to/sti alti380 stant pa/rietes
De/formati atque a/biete crispa—
O pa/ter, o patria, o Pri/ami domus,[45] o poëtam egregium! quamquam ab his cantoribus Euphorionis384 contemnitur. sentit omnia repentina et necopinata esse graviora; exaggeratis igitur regiis385 opibus, quae videbantur sempiternae fore, quid adiungit?
Saeptum a/ltisono cardi/ne templum!
Vidi e/go te adstante382 ope ba/rbarica
Tecti/s caelatis la/queatis,
Auro e/bore instructam re/gifice.383
Haec o/mnia vidi infla/mmari,386[46] praeclarum carmen! est enim et rebus et verbis et modis lugubre. Eripiamus huic aegritudinem. quo modo? [p. 341] conlocemus in culcita plumea, psaltriam adducamus,389390 demus391 hedycrum,392 odorum incendamus scutellam, dulciculae potionis aliquid videamus393 et cibi? haec tandem bona sunt, quibus aegritudines gravissumae detrahantur? tu enim paulo ante ne intellegere394 quidem te395 alia ulla396 dicebas. revocari igitur oportere a397 maerore ad cogitationem bonorum conveniret mihi cum Epicuro, si, quid esset bonum, conveniret. Dicet aliquis: quid ergo? tu Epicurum existimas398 ista voluisse, aut libidinosas eius fuisse sententias? ego vero minime; video enim ab eo dici multa severe, multa praeclare. itaque, ut saepe dixi, de acumine agitur eius, non de moribus; quamvis spernat399 voluptates eas quas modo laudavit, ego tamen meminero quod400 videatur ei summum bonum. non enim verbo solum posuit voluptatem, sed explanavit quid diceret: “saporem” inquit “et corporum complexum et ludos401 atque cantus et formas eas quibus oculi iucunde moveantur.” num fingo, num mentior? cupio refelli. quid enim laboro nisi ut veritas in omni quaestione explicetur? [47] 'at402 idem ait non crescere voluptatem dolore403 detracto,404 summamque esse voluptatem nihil dolere.405' paucis verbis tria magna peccata: unum, quod secum ipse pugnat. modo enim ne suspicari quidem se [p. 342] quicquam bonum, nisi sensus quasi titillarentur406 voluptate; nunc autem summam voluptatem esse dolore carere: potestne magis secum ipse pugnare? alterum peccatum, quod, cum in natura tria sint,407 unum gaudere, alterum dolere, tertium nec gaudere408 nec dolere, hic primum et tertium putat idem esse nec distinguit a non dolendo voluptatem. tertium peccatum commune cum quibusdam, quod, cum virtus maxime expetatur409 eiusque adipiscendae causa philosophia quaesita sit, ille a410 virtute summum bonum separavit. [48] 'at411 laudat412 saepe virtutem'. et quidem C. Gracchus,413 cum largitiones maximas fecisset et effudisset414 aerarium, verbis tamen defendebat aerarium. quid verba audiam, cum facta videam? L.415 Piso ille Frugi semper contra legem frumentariam dixerat. is lege lata consularis ad frumentum accipiundum416 venerat. animum417 advertit Gracchus in contione Pisonem stantem; quaerit audiente p. R., qui sibi constet, cum ea lege frumentum petat, quam dissuaserit.418 “nolim” inquit “mea bona, Gracche, tibi viritim dividere libeat, sed, si facias,419 partem petam.” parumne420 declaravit vir gravis et sapiens lege Sempronia patrimonium publicum dissupari? lege orationes Gracchi, patronum aerarii esse dices. [49] negat Epicurus421 iucunde posse vivi, nisi cum virtute vivatur, negat ullam in sapientem vim esse fortunae, tenuem victum antefert copioso, negat ullum esse tempus, quo sapiens non beatus sit. omnia philosopho digna, sed cum voluptate pugnantia. “non istam dicit voluptatem”. dicat quamlibet; nempe eam dicit, in qua virtutis nulla pars insit. age, si voluptatem non intellegimus, ne dolorem [p. 343] quidem? nego igitur eius422 esse, qui423 dolore424 summum malum metiatur, mentionem facere virtutis. [50] Et queruntur quidam Epicurei, viri optimi—nam nullum genus est minus malitiosum—, me studiose dicere contra Epicurum. ita credo, de honore aut de dignitate contendimus. mihi summum in animo bonum videtur, illi autem in corpore,425 mihi in virtute, illi in voluptate. et illi pugnant, et quidem vicinorum fidem implorant—multi autem sunt, qui statim convolent —; ego sum is qui dicam me non laborare, actum habiturum, quod egerint. [51] quid enim? de bello Punico agitur? de quo ipso cum aliud M. Catoni, aliud L. Lentulo videretur, nulla inter eos concertatio426 umquam fuit. hi nimis iracunde agunt, praesertim cum ab is non sane animosa defendatur sententia, pro qua non in senatu, non in contione,427 non apud exercitum neque ad428 censores dicere audeant. sed cum istis alias, et eo quidem animo, nullum ut certamen instituam, verum dicentibus facile cedam; tantum admonebo, si maxime verum sit ad corpus omnia referre sapientem sive, ut honestius dicam, nihil facere nisi quod expediat, sive omnia referre ad utilitatem suam, quoniam haec plausibilia non sunt, ut in sinu429 gaudeant, gloriose loqui desinant.430 Cyrenaicorum restat sententia; [52] qui tum aegritudinem censent existere, si necopinato quid evenerit. est id quidem magnum, ut supra431 dixi; etiam Chrysippo432433 ita videri scio, quod provisum ante non sit, id ferire434 vehementius; sed non sunt in hoc435 omnia. quamquam hostium436 repens adventus437 magis aliquanto438 conturbat [p. 344] quam expectatus, et maris subita tempestas quam ante provisa terret439 navigantes vehementius, et eius modi sunt pleraque. sed cum diligenter necopinatorum naturam consideres, nihil aliud reperias440 nisi omnia videri subita maiora, et quidem ob duas causas, primum quod, quanta sint quae accidunt,441 considerandi spatium non datur, deinde, cum442 videtur praecaveri potuisse, si provisum esset, quasi culpa contractum malum aegritudinem acriorem facit. [53] Quod ita esse dies declarat, quae procedens ita mitigat, ut isdem malis manentibus non modo leniatur aegritudo, sed in plerisque tollatur. Karthaginienses443 multi Romae servierunt, Macedones rege Perse capto; vidi etiam in Peloponneso, cum essem adulescens, quosdam Corinthios. hi poterant omnes eadem illa de Andromacha444 deplorare: “haec omnia vidi ... ”, sed iam445 decantaverant fortasse. eo enim erant voltu, oratione, omni reliquo motu et statu, ut eos Argivos aut Sicyonios446 diceres,447 magisque me moverant Corinthi subito aspectae448 parietinae quam ipsos Corinthios, quorum animis diuturna cogitatio callum vetustatis obduxerat. [54] legimus librum Clitomachi, quem ille eversa Karthagine misit consolandi causa ad captivos, cives suos; in eo est disputatio scripta Carneadis, quam se ait in commentarium rettulisse.449 cum ita positum esset, videri450 fore in aegritudine sapientem patria capta, quae Carneades contra dixerit, scripta sunt. tanta igitur calamitatis praesentis adhibetur a philosopho medicina, quanta inveteratae451 ne desideratur quidem, nec, si aliquot452 annis post idem ille liber captivis missus esset, volneribus mederetur, sed cicatricibus. sensim [p. 345] enim et pedetemptim progrediens extenuatur dolor, non quo ipsa res immutari soleat aut possit, sed id, quod ratio debuerat, usus docet, minora esse ea quae sint visa maiora. Quid ergo opus est, dicet aliquis, omnino ratione aut consolatione illa,453 qua solemus uti, cum levare dolorem maerentium volumus? [55] hoc enim fere tum habemus in promptu,454 nihil oportere inopinatum videri. aut455 qui456 tolerabilius feret incommodum, qui cognoverit457 necesse esse homini tale aliquid accidere? haec enim oratio de ipsa summa mali nihil detrahit, tantum modo adfert, nihil evenisse quod non opinandum fuisset. neque tamen genus id orationis in consolando non valet, sed id haud sciam an plurimum. * ergo ista necopinata non habent tantam vim, ut aegritudo ex is omnis oriatur; feriunt enim fortasse gravius, non id efficiunt, ut ea, quae accidant maiora videantur:458 quia recentia sunt, maiora videntur, non quia repentina.459 [56] * Duplex est igitur ratio veri reperiendi non in is460 solum, quae mala, sed in is etiam, quae bona videntur. nam aut461 ipsius rei natura qualis et quanta sit, quaerimus, ut de paupertate non numquam, cuius onus disputando levamus docentes, [p. 346] quam parva et quam pauca sint quae natura desideret, aut a disputandi subtilitate orationem ad exempla traducimus. hic Socrates commemoratur, hic Diogenes, hic Caecilianum462463 illud: “saepe est etiam sub palliolo sordido sapientia.” cum enim paupertatis una eademque sit vis, quidnam dici potest, quam ob rem C. Fabricio tolerabilis ea fuerit, alii negent se ferre posse? [57] huic igitur alteri generi similis est ea ratio consolandi, quae docet humana esse quae acciderint. non enim id solum continet ea disputatio, ut cognitionem464 adferat generis humani, sed significat tolerabilia465 esse, quae et tulerint et ferant ceteri. de paupertate agitur:466 multi patientes pauperes commemorantur; de contemnendo honore: multi inhonorati proferuntur, et quidem propter id ipsum beatiores, eorumque, qui privatum467 otium negotiis publicis antetulerunt, nominatim468 vita laudatur,469 nec siletur illud potentissimi regis anapaestum, qui470 laudat senem et fortunatum esse dicit, quod inglorius471472 sit atque ignobilis ad supremum diem perventurus; [58] similiter commemorandis exemplis orbitates quoque liberum473 praedicantur, eorumque,474 qui gravius ferunt, luctus aliorum exemplis leniuntur. sic perpessio ceterorum facit, ut ea quae acciderint multo minora475 quam quanta sint existimata, videantur. ita fit, sensim cogitantibus ut, quantum sit ementita opinio, appareat. atque hoc idem et Telamo ille declarat: “ego cum genui ... ” et Theseus: “futuras mecum commentabar miserias”476 et Anaxagoras: “sciebam me genuisse mortalem.”477 hi enim omnes diu cogitantes de rebus humanis [p. 347] intellegebant eas nequaquam pro opinione volgi esse extimescendas.478 et mihi quidem videtur idem fere accidere is qui ante meditantur, quod is quibus medetur dies, nisi quod ratio479 quaedam sanat illos, hos ipsa natura intellecto eo quod rem continet, illud480 malum, quod opinatum sit esse maxumum, nequaquam esse tantum, ut vitam beatam possit evertere. [59] hoc igitur efficitur, ut ex illo necopinato plaga maior sit, non, ut illi putant, ut, cum duobus pares casus evenerint, is modo aegritudine adficiatur,481 cui ille necopinato casus evenerit. Itaque dicuntur non nulli in maerore, cum de hac communi hominum condicione audivissent, ea lege esse nos natos, ut nemo in perpetuum esse posset expers mali, gravius etiam tulisse. quocirca Carneades, ut video nostrum scribere Antiochum,482 reprendere483 Chrysippum484 solebat laudantem Euripideum carmen illud:485
Priamo/ vi vitam evi/tari,
Iovis a/ram sanguine387 tu/rpari.388
Morta/lis nemo est que/m non486 attinga/t487 dolor[60] negabat genus hoc orationis quicquam omnino ad levandam aegritudinem pertinere. id enim ipsum dolendum esse dicebat, quod in tam crudelem necessitatem incidissemus; nam illam quidem orationem ex commemoratione493494 alienorum malorum ad malivolos consolandos495 [p. 348] esse accommodatam. Mihi vero longe videtur secus. nam et necessitas ferendae condicionis humanae quasi cum deo pugnare prohibet496 admonetque esse hominem, quae cogitatio magno opere luctum levat, et enumeratio exemplorum, non ut animum malivolorum oblectet, adfertur, sed ut ille qui maeret ferundum sibi id censeat, quod videat multos moderate et tranquille tulisse. [61] Omnibus enim modis fulciendi sunt, qui ruunt nec cohaerere possunt propter magnitudinem aegritudinis. ex quo ipsam aegritudinem λύπην497 Chrysippus quasi498 solutionem totius hominis appellatam499 putat.500 Quae tota poterit evelli explicata, ut501 principio dixi,502 causa aegritudinis; est enim nulla alia nisi opinio et iudicium magni praesentis atque urgentis mali.503 itaque et dolor corporis, cuius est morsus acerrumus, perferetur504 spe proposita boni, et acta aetas honeste ac splendide tantam adfert consolationem, ut eos qui ita vixerint aut non attingat aegritudo505 aut perleviter pungat animi dolor. Sed ad hanc opinionem magni mali cum illa etiam opinio accessit oportere, rectum esse,506 ad officium pertinere ferre507 illud aegre quod acciderit, tum denique efficitur illa gravis aegritudinis perturbatio.508 [62] ex hac opinione sunt illa varia et detestabilia genera509 lugendi: paedores,510 muliebres lacerationes genarum, pectoris feminum capitis percussiones;511 hinc ille Agamemno Homericus512 et idem Accianus “scindens dolore identidem513 intonsam comam”; in quo facetum illud Bionis, perinde [p. 349] stultissimum regem in luctu capillum sibi evellere, quasi calvitio maeror levaretur. [63] Sed haec omnia faciunt opinantes ita fieri oportere. itaque et Aeschines514 in515 Demosthenem516 invehitur, quod is septimo die post filiae mortem hostias immolavisset. at quam517 rhetorice, quam518 copiose! quas sententias colligit, quae verba contorquet! ut licere quidvis519 rhetori intellegas. quae nemo probaret, nisi insitum illud in animis haberemus, omnis bonos interitu suorum quam gravissime maerere oportere. ex hoc evenit, ut in animi doloribus alii solitudines captent, ut ait Homerus de Bellerophonte:
Morbu/sque; multis488 su/nt humandi li/beri,
Rursu/m creandi, mo/rsque489 est finita o/mnibus.
Quae ge/neri490 humano ango/rem nequicquam a/dferunt:491
Redde/nda terrae est te/rra, tum492 vita o/mnibus
Mete/nda ut fruges. si/c iubet Nece/ssitas.
Qui miser in campis maerens errabat Aleis520521et Nioba fingitur lapidea propter aeternum, credo, in524 luctu silentium, Hecubam525 autem putant propter animi acerbitatem quandam et rabiem fingi in canem esse conversam. sunt autem alii, quos526 in luctu cum ipsa solitudine loqui saepe delectat, ut illa apud Ennium527 nutrix:
Ipse suum cor edens,522 hominum vestigia vitans;523
Cupi/do cepit mi/seram nunc me pro/loqui[64] haec omnia recta vera debita putantes faciunt in dolore, maximeque declaratur529 hoc quasi officii iudicio fieri, quod, si qui forte, cum se in luctu esse vellent, aliquid fecerunt humanius aut si hilarius locuti sunt, revocant se rursus ad maestitiam peccatique se insimulant, quod dolere530 intermiserint. pueros vero matres et magistri castigare etiam solent, nec verbis solum, sed etiam verberibus, si quid in domestico luctu [p. 350] hilarius ab is factum est aut dictum, plorare cogunt. Quid? ipsa remissio luctus cum est consecuta intellectumque531 est532 nihil profici maerendo, nonne res declarat fuisse totum illud voluntarium? [65] Quid ille Terentianus533534 “ipse se poeniens”,535 id est ἑαυτὸν τιμωρούμενος?
Caelo a/tque terrae Me/deai528 mi/serias.
Decre/vi tantispe/r536 me minus iniu/riae,hic decernit, ut miser sit. num quis igitur quicquam decernit invitus? “malo quidem me quovis dignum deputem—” malo se dignum deputat, nisi miser sit. vides538 ergo opinionis esse, non naturae malum. Quid, quos res539 ipsa lugere prohibet? ut apud Homerum cotidianae neces interitusque multorum sedationem maerendi adferunt, apud quem ita dicitur:
Chreme/s,537 meo gnato fa/cere, dum fia/m miser.
Namque nimis multos atque omni luce cadentis540541[66] Ergo in potestate est abicere dolorem, cum velis, tempori servientem. an est ullum tempus, quoniam quidem res in nostra potestate est, cui542 non ponendae curae et aegritudinis543 causa serviamus?544 constabat eos, qui concidentem volneribus Cn. Pompeium vidissent,545 cum in illo ipso acerbissimo miserrimoque spectaculo sibi timerent, quod se classe hostium circumfusos viderent, nihil aliud tum egisse, nisi ut remiges hortarentur et ut salutem adipiscerentur fuga; posteaquam Tyrum venissent, tum adflictari lamentarique coepisse. timor igitur ab his aegritudinem potuit repellere, [p. 351] ratio ab sapienti viro546 non poterit? Quid est autem quod plus valeat ad ponendum dolorem, quam cum est intellectum nil547 profici et frustra esse susceptum? si igitur deponi potest, etiam non suscipi potest; voluntate igitur et iudicio suscipi aegritudinem confitendum est.548 [67] Idque549 indicatur eorum patientia, qui cum multa sint saepe perpessi, facilius ferunt550 quicquid accidit, obduruisseque551 iam sese552 contra fortunam arbitrantur, ut ille apud Euripidem:553
Cernimus, ut nemo possit maerore vacare.
Quo magis est aequum tumulis mandare peremptos
Firmo animo et luctum lacrimis finire diurnis.
Si mi/hi nunc tristis pri/mum inluxisse/t diesdefetigatio igitur miseriarum aegritudines cum faciat leniores, intellegi necesse est non rem ipsam causam atque557 fontem558 esse maeroris. [68] Philosophi summi nequedum559 tamen sapientiam consecuti nonne intellegunt in summo se malo esse? sunt enim insipientes, neque insipientia ullum maius malum est. neque tamen lugent. quid ita? quia huic generi malorum non adfingitur560 illa opinio, rectum esse et aequum et ad officium pertinere aegre ferre, quod sapiens non sis, quod idem adfingimus huic aegritudini, in qua luctus inest, quae omnium maxuma est. [69] itaque Aristoteles veteres philosophos561 accusans, qui existumavissent philosophiam suis ingeniis esse perfectam, ait eos aut stultissimos aut [p. 352] gloriosissimos fuisse; sed562 se videre, quod paucis annis magna accessio facta esset, brevi tempore philosophiam plane absolutam fore.563 Theophrastus autem moriens accusasse naturam dicitur, quod cervis et cornicibus vitam diuturnam, quorum id nihil interesset, hominibus, quorum maxime interfuisset, tam564 exiguam vitam dedisset; quorum si aetas potuisset esse longinquior, futurum fuisse ut omnibus perfectis artibus omni doctrina hominum vita erudiretur. querebatur565 igitur se tum, cum illa videre coepisset, extingui. quid? ex ceteris philosophis nonne optumus et gravissumus quisque confitetur multa se ignorare et multa566 sibi etiam atque etiam esse discenda? [70] neque tamen, cum se in media stultitia, qua nihil567 est peius, haerere intellegant, aegritudine premuntur; nulla enim admiscetur opinio officiosi doloris. Quid, qui non putant lugendum568 viris?569 qualis fuit Q. Maxumus570 efferens571 filium consularem, qualis L. Paulus572 duobus paucis573 diebus amissis574 filiis, qualis M. Cato praetore designato mortuo filio, quales reliqui, quos in Consolatione575 conlegimus. [71] quid hos aliud placavit nisi quod luctum et maerorem esse non putabant viri? ergo id, quod alii rectum opinantes aegritudini se solent dedere, id hi turpe putantes aegritudinem reppulerunt. ex quo intellegitur non in natura, sed in opinione esse aegritudinem. Contra dicuntur haec: quis tam demens, ut sua voluntate maereat? natura adfert dolorem, cui quidem Crantor, inquiunt, vester cedendum putat; premit enim atque instat, nec resisti potest. itaque Oileus576 ille apud [p. 353] Sophoclem, qui Telamonem antea de Aiacis morte577 consolatus esset, is cum audivisset578 de suo, fractus est. de cuius commutata mente sic dicitur:
Nec tam ae/rumnoso na/vigavisse/m554 salo,
Esse/t dolendi cau/sa, ut iniecto e/culei
Freno/ repente ta/ctu exagitantu/r novo;
Sed ia/m subactus555 mi/seriis opto/rpui.556
Nec ve/ro tanta prae/ditus sapie/ntia579haec cum disputant, hoc student efficere, naturae obsisti nullo modo posse; idem583 tamen fatentur graviores aegritudines suscipi, quam natura cogat. quae est igitur amentia—? ut nos quoque idem ab illis584 requiramus. [72] Sed plures sunt causae suscipiendi doloris: primum illa opinio mali, quo viso atque persuaso aegritudo585 insequitur necessario. deinde etiam gratum mortuis se facere, si graviter eos lugeant, arbitrantur.586 accedit superstitio muliebris quaedam; existumant enim diis inmortalibus se facilius satis facturos, si eorum plaga perculsi adflictos se et stratos esse fateantur. sed haec inter se quam repugnent, plerique non vident. laudant enim eos, qui aequo animo moriantur; qui alterius mortem aequo animo ferant, eos putant vituperandos. quasi fieri ullo modo possit, quod in amatorio sermone dici solet, ut quisquam plus alterum diligat quam se. [73] praeclarum587 illud est et, si quaeris, rectum quoque et verum, ut eos, qui nobis carissimi esse debeant, aeque ac nosmet ipsos amemus; ut588 vero plus, fieri nullo pacto potest. ne optandum quidem est in amicitia, ut me ille plus quam se, ego illum589 plus quam me; perturbatio vitae, si ita sit, atque officiorum omnium [p. 354] consequatur. sed de hoc alias; nunc590 illud satis est, non attribuere591 ad amissionem amicorum miseriam nostram, ne illos plus quam ipsi592 velint, si sentiant, plus certe quam nosmet ipsos diligamus. Nam quod aiunt plerosque consolationibus nihil levari adiunguntque consolatores ipsos confiteri se miseros, cum ad eos impetum suum fortuna593 converterit, utrumque dissolvitur. sunt enim ista non naturae vitia, sed culpae. stultitiam594 autem accusare quamvis copiose licet. nam et qui non levantur, ipsi se ad miseriam invitant, et qui595 suos casus aliter ferunt atque ut596 auctores aliis ipsi fuerunt, non sunt597 vitiosiores quam fere plerique, qui avari avaros, gloriae cupidos gloriosi reprehendunt. est enim proprium stultitiae aliorum vitia cernere, oblivisci suorum. [74] Sed nimirum hoc maxume598 est exprimendum,599 cum constet aegritudinem600 vetustate tolli,601 hanc vim non esse in die602 positam, sed in cogitatione diuturna.603 nam si et eadem res est et idem est homo, qui potest quicquam de dolore mutari, si neque de eo, propter quod dolet, quicquam est mutatum neque de eo, qui604 dolet? cogitatio igitur diuturna605 nihil esse in re mali dolori medetur, non ipsa diuturnitas. Hic mihi adferunt mediocritates.606 quae si naturales sunt, quid opus est consolatione?607 natura enim ipsa terminabit modum; sin opinabiles, opinio tota tollatur. Satis dictum esse arbitror aegritudinem esse opinionem [p. 355] mali praesentis,608 in qua opinione illud insit, ut aegritudinem suscipere oporteat. [75] additur ad hanc definitionem a Zenone recte, ut illa opinio praesentis mali sit recens. hoc autem verbum sic interpretantur, ut non tantum illud recens esse velint, quod paulo ante acciderit, sed quam diu in illo opinato malo vis quaedam insit, ut609 vigeat et habeat quandam viriditatem, tam diu appelletur610 recens. ut Artemisia illa, Mausoli Cariae regis uxor, quae nobile illud Halicarnasi611 fecit sepulcrum, quam diu vixit, vixit in luctu eodemque etiam confecta contabuit. huic erat illa opinio cotidie recens; quae tum denique non appellatur612 recens, cum vetustate exaruit. Haec igitur officia sunt consolantium, tollere aegritudinem funditus aut sedare aut detrahere613 quam plurumum aut supprimere nec pati manare longius aut ad alia traducere. [76] sunt qui unum officium consolantis614 putent615 malum illud omnino non esse, ut Cleanthi placet; sunt qui non magnum malum, ut Peripatetici; sunt qui abducant a malis ad bona, ut Epicurus; sunt qui satis616 putent ostendere nihil inopinati617 accidisse, ut Cyrenaici618 ... nihil mali. Chrysippus autem caput esse censet in consolando detrahere619 illam opinionem maerentis, qua se620 officio fungi putet iusto atque [p. 356] debito. sunt etiam qui haec omnia genera consolandi colligant621—alius enim alio modo movetur—, ut fere nos in Consolatione omnia622 in consolationem unam coniecimus; erat enim in tumore animus, et omnis in eo temptabatur curatio. sed sumendum tempus est non minus in animorum morbis quam in corporum; ut Prometheus ille Aeschyli, cui cum dictum esset:
Quisqua/m est,580 qui aliorum aeru/mnam dictis a/dlevans
Non i/dem, cum fortu/na mutata i/mpetum
Conve/rtat,581 clade su/bita frangatu/r sua,
Ut i/lla ad alios di/cta et praecepta e/xcidant.582
Atqui/, Prometheu, te ho/c tenere exi/stimo,respondit:
Mede/ri posse ra/tionem623 iracu/ndiae,624
Siquide/m qui625 tempesti/vam medicinam a/dmovens[77] Erit igitur in consolationibus prima medicina docere aut nullum malum esse aut admodum parvum, altera et628 de communi condicione vitae et proprie,629 si quid sit de ipsius qui maereat disputandum, tertia630 summam esse stultitiam frustra confici maerore, cum intellegas nihil631 posse profici. nam Cleanthes632 quidem sapientem consolatur, qui consolatione non eget. nihil enim633 esse malum, quod turpe non sit, si lugenti persuaseris, non tu illi luctum, sed stultitiam detraxeris;634 alienum autem tempus docendi. et tamen non satis mihi videtur vidisse hoc Cleanthes, suscipi aliquando aegritudinem posse ex eo ipso, quod esse summum malum Cleanthes635636 ipse fateatur. quid enim dicemus, cum Socrates637 Alcibiadi persuasisset, ut accepimus, eum nihil hominis [p. 357] esse nec quicquam inter Alcibiadem summo loco natum et quemvis baiolum interesse, cum se Alcibiades adflictaret lacrimansque Socrati supplex esset, ut sibi virtutem traderet turpitudinemque depelleret,638—quid dicemus, Cleanthe?639 tum640 in illa re, quae aegritudine Alcibiadem adficiebat, mali nihil fuisse? [78] quid? illa Lyconis qualia641 sunt? qui aegritudinem extenuans parvis ait eam rebus moveri, fortunae et corporis incommodis, non animi malis.642 quid ergo? illud, quod Alcibiades dolebat, non ex animi malis vitiisque constabat? ad Epicuri consolationem satis est ante dictum. [79] ne643 illa quidem firmissima consolatio est, quamquam644 et usitata est et saepe prodest: “non tibi hoc soli.” prodest haec quidem, ut dixi,645 sed nec semper nec omnibus; sunt enim qui respuant; sed refert, quo modo adhibeatur. ut enim646 tulerit quisque eorum qui sapienter tulerunt, non quo quisque incommodo adfectus sit, praedicandum est. Chrysippi647 ad veritatem firmissima est, ad tempus aegritudinis difficilis. magnum opus648 est probare maerenti illum suo iudicio et, quod se649 ita putet oportere facere, maerere. Nimirum igitur, ut in causis non semper utimur eodem statu—sic enim appellamus controversiarum genera—, sed ad tempus, ad controversiae naturam, ad personam accommodamus, sic in aegritudine lenienda, quam650 quisque curationem recipere possit, videndum est.651 [80] Sed nescio quo pacto ab eo, quod erat a te652 propositum, aberravit oratio. tu enim de sapiente quaesieras, cui aut malum videri nullum potest, quod vacet [p. 358] turpitudine, aut ita parvum malum, ut id obruatur sapientia vixque appareat, qui653 nihil opinione adfingat adsumatque ad aegritudinem nec id putet esse rectum,654 se quam maxume excruciari luctuque confici, quo pravius nihil esse possit. edocuit tamen ratio, ut mihi quidem videtur, cum hoc ipsum proprie non quaereretur hoc tempore, num655 quod esset malum nisi quod idem dici turpe posset, tamen ut videremus,656 quicquid esset in aegritudine mali, id non naturale esse, sed voluntario iudicio et opinionis errore contractum. [81] Tractatum657 est autem a nobis id genus aegritudinis, quod unum est omnium maxumum, ut eo sublato reliquorum remedia ne magnopere quaerenda arbitraremur. sunt enim certa, quae de paupertate certa, quae de vita inhonorata et ingloria dici soleant; separatim certae scholae sunt de exilio, de interitu patriae, de servitute, de debilitate,658 de caecitate, de omni casu, in quo nomen poni solet calamitatis.659 haec Graeci in singulas scholas et in singulos libros dispertiunt; opus enim quaerunt (quamquam plenae disputationes660 delectationis sunt); [82] et tamen, ut medici661 toto corpore curando minimae etiam parti, si condoluit, medentur, sic philosophia cum universam aegritudinem sustulit, sustulit662 etiam, si quis error alicunde663 extitit, si paupertas momordit, si ignominia pupugit,664 si quid tenebrarum obfudit exilium,665 aut eorum quae666 modo dixi si quid667 extitit. etsi singularum rerum sunt propriae consolationes, [p. 359] de quibus audies tu quidem, cum voles. sed ad eundem fontem revertendum est, aegritudinem omnem procul abesse a sapiente, quod inanis sit, quod frustra suscipiatur, quod non natura exoriatur, sed iudicio, sed opinione, sed quadam invitatione ad dolendum, cum id decreverimus ita fieri oportere. [83] Hoc detracto, quod totum est voluntarium, aegritudo erit sublata illa668 maerens, morsus tamen669 et contractiuncula quaedam670 animi relinquetur.671 hanc dicant sane naturalem, dum aegritudinis nomen absit grave taetrum funestum, quod cum sapientia esse atque, ut ita dicam, habitare nullo modo possit. At quae672 stirpes sunt aegritudinis, quam multae, quam amarae! quae ipso673 trunco everso omnes eligendae674 sunt et, si necesse erit, singulis disputationibus. superest enim nobis hoc, cuicuimodi675 est, otium. sed ratio una omnium est aegritudinum, plura676 nomina. nam et invidere aegritudinis est et aemulari et obtrectare et misereri et angi, lugere, maerere, aerumna adfici, lamentari, sollicitari,677 dolere,678 in molestia esse, adflictari, desperare. [84] Haec omnia definiunt Stoici, eaque verba quae dixi singularum rerum679 sunt, non, ut videntur, easdem res significant, sed aliquid differunt; quod alio loco680 fortasse tractabimus. haec681 sunt illae fibrae stirpium, quas initio dixi, persequendae et omnes eligendae,682 ne umquam ulla possit existere. magnum opus et difficile, quis negat? quid [p. 360] autem praeclarum non idem arduum? sed tamen id se effecturam philosophia profitetur, nos modo curationem eius recipiamus.683 Verum haec quidem684 hactenus, cetera, quotienscumque voletis, et hoc loco et aliis parata vobis erunt.
Non a/dgravescens626 vo/lnus inlida/t manu.627