Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
32.
[113]
esse igitur perfecte eloquentis puto non eam tantum1
facultatem habere quae sit eius propria, fuse lateque dicendi,
sed etiam2 vicinam eius ac finitimam dialecticorum
scientiam3 adsumere. Quamquam aliud videtur oratio esse
aliud disputatio, nec idem loqui esse quod dicere, ac tamen
utrumque in disserendo est: disputandi ratio et loquendi
dialecticorum sit4, oratorum autem dicendi et ornandi. Zeno
quidem ille, a quo disciplina Stoicorum est, manu demonstrare
solebat quid inter has artis interesset; nam cum
[p. 2035]
compresserat digitos pugnumque fecerat, dialecticam aiebat
eius modi esse; cum autem deduxerat et manum dilataverat;
palmae illius similem eloquentiam esse dicebat.
[114]
atque
etiam ante hunc Aristoteles principio artis rhetorical dicit
illam artem quasi ex altera parte respondere dialecticae, ut
hoc videlicet differant inter se quod haec ratio dicendi
latior sit, illa loquendi contractior. Volo igitur huic summo
omnem quae ad dicendum trahi possit loquendi rationem
esse notam; quae quidem res, quod te his artibus eruditum
minime fallit, duplicem habuit5 docendi viam. Nam et ipse
Aristoteles tradidit praecepta plurima disserendi et postea
qui dialectici dicuntur spinosiora multa pepererunt.
[115]
ego6
eum censeo qui eloquentiae laude ducatur non esse earum
rerum omnino rudem, sed vel illa antiqua vel hac Chrysippi
disciplina institutum. Noverit primum vim, naturam,
genera verborum et simplicium et copulatorum; deinde
quot modis quidque dicatur; qua ratione verum falsumne
sit iudicetur; quid efficiatur e quoque7, quid cuique consequens
sit quidve contrarium; cumque ambigue multa dicantur,
quo modo quidque eorum dividi8 explanarique oporteat. Haec
tenenda sunt oratori—saepe enim occurrunt—,
sed quia9 sua sponte squalidiora sunt, adhibendus erit in his
explicandis quidam orationis nitor.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.