previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

32. [113] esse igitur perfecte eloquentis puto non eam tantum1 facultatem habere quae sit eius propria, fuse lateque dicendi, sed etiam2 vicinam eius ac finitimam dialecticorum scientiam3 adsumere. Quamquam aliud videtur oratio esse aliud disputatio, nec idem loqui esse quod dicere, ac tamen utrumque in disserendo est: disputandi ratio et loquendi dialecticorum sit4, oratorum autem dicendi et ornandi. Zeno quidem ille, a quo disciplina Stoicorum est, manu demonstrare solebat quid inter has artis interesset; nam cum [p. 2035] compresserat digitos pugnumque fecerat, dialecticam aiebat eius modi esse; cum autem deduxerat et manum dilataverat; palmae illius similem eloquentiam esse dicebat. [114] atque etiam ante hunc Aristoteles principio artis rhetorical dicit illam artem quasi ex altera parte respondere dialecticae, ut hoc videlicet differant inter se quod haec ratio dicendi latior sit, illa loquendi contractior. Volo igitur huic summo omnem quae ad dicendum trahi possit loquendi rationem esse notam; quae quidem res, quod te his artibus eruditum minime fallit, duplicem habuit5 docendi viam. Nam et ipse Aristoteles tradidit praecepta plurima disserendi et postea qui dialectici dicuntur spinosiora multa pepererunt. [115] ego6 eum censeo qui eloquentiae laude ducatur non esse earum rerum omnino rudem, sed vel illa antiqua vel hac Chrysippi disciplina institutum. Noverit primum vim, naturam, genera verborum et simplicium et copulatorum; deinde quot modis quidque dicatur; qua ratione verum falsumne sit iudicetur; quid efficiatur e quoque7, quid cuique consequens sit quidve contrarium; cumque ambigue multa dicantur, quo modo quidque eorum dividi8 explanarique oporteat. Haec tenenda sunt oratorisaepe enim occurrunt—, sed quia9 sua sponte squalidiora sunt, adhibendus erit in his explicandis quidam orationis nitor.

1 tantum codd. dett.: solum L: tam A

2 etiam L: earn A

3 vicinam...scientiam om. A

4 sit AL, secl. Beier: est Orelli

5 habet A

6 ego A: ergo L

7 e quoque A: eo quoque L

8 dividi AL: distingui coniecit Nesemann: dilucide explanari Reid

9 quia A: quod OPM: quo F: quoniam Jahn

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (3 total)
  • Cross-references in notes to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (2):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: