Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
45. Hoc loco ipsum Domitium non relinquo. Nam etsi non
fuit in oratorum numero, tamen pono satis in eo fuisse
orationis atque ingeni, quo et magistratus personam et consularem dignitatem tueretur; quod idem de C. Caelio
dixerim, industriam in eo summam fuisse summasque
virtutes, eloquentiae tantum, quod esset in rebus privatis
amicis eius, in re publica ipsius dignitati1 satis. Eodem
tempore M. Herennius in mediocribus oratoribus Latine et
diligenter loquentibus2 numeratus est; qui tamen summa
nobilitate hominem, cognatione sodalitate conlegio, summa
etiam eloquentia, L. Philippum in consulatus petitione
superavit. Eodem tempore C. Claudius3, etsi propter summam nobilitatem et singularem potentiam4 magnus erat,
tamen etiam eloquentiae quandam mediocritatem adferebat.
Eiusdem fere temporis fuit eques Romanus
[167]
C. Titius, qui
meo iudicio eo pervenisse videtur quo potuit fere Latinus
orator sine Graecis litteris et sine multo usu pervenire.
Huius orationes tantum argutiarum, tantum exemplorum5,
tantum urbanitatis habent, ut paene Attico stilo scriptae
esse videantur. Easdem argutias in tragoedias satis ille
quidem acute, sed parum tragice transtulit. Quem studebat imitari L. Afranius poeta, homo perargutus, in fabulis
quidem etiam, ut scitis, disertus.
[168]
fuit etiam Q. Rubrius
Varro, qui a senatu hostis cum C. Mario iudicatus est, acer
et vehemens accusator, in eo genere sane probabilis. Doctus
autem Graecis litteris propinquus noster, factus6 ad dicendum,
[p. 1049]
M. Gratidius M. Antoni perfamiliaris, cuius praefectus cum
esset in Cilicia est interfectus; isqui7 accusavit C. Fimbriam,
M. Mari Gratidiani pater8.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.