previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

45. Hoc loco ipsum Domitium non relinquo. Nam etsi non fuit in oratorum numero, tamen pono satis in eo fuisse orationis atque ingeni, quo et magistratus personam et consularem dignitatem tueretur; quod idem de C. Caelio dixerim, industriam in eo summam fuisse summasque virtutes, eloquentiae tantum, quod esset in rebus privatis amicis eius, in re publica ipsius dignitati1 satis. Eodem tempore M. Herennius in mediocribus oratoribus Latine et diligenter loquentibus2 numeratus est; qui tamen summa nobilitate hominem, cognatione sodalitate conlegio, summa etiam eloquentia, L. Philippum in consulatus petitione superavit. Eodem tempore C. Claudius3, etsi propter summam nobilitatem et singularem potentiam4 magnus erat, tamen etiam eloquentiae quandam mediocritatem adferebat. Eiusdem fere temporis fuit eques Romanus [167] C. Titius, qui meo iudicio eo pervenisse videtur quo potuit fere Latinus orator sine Graecis litteris et sine multo usu pervenire. Huius orationes tantum argutiarum, tantum exemplorum5, tantum urbanitatis habent, ut paene Attico stilo scriptae esse videantur. Easdem argutias in tragoedias satis ille quidem acute, sed parum tragice transtulit. Quem studebat imitari L. Afranius poeta, homo perargutus, in fabulis quidem etiam, ut scitis, disertus. [168] fuit etiam Q. Rubrius Varro, qui a senatu hostis cum C. Mario iudicatus est, acer et vehemens accusator, in eo genere sane probabilis. Doctus autem Graecis litteris propinquus noster, factus6 ad dicendum, [p. 1049] M. Gratidius M. Antoni perfamiliaris, cuius praefectus cum esset in Cilicia est interfectus; isqui7 accusavit C. Fimbriam, M. Mari Gratidiani pater8.

1 dignitatis L

2 Latine... loquentibus secl. Kraffert

3 Clodius L

4 potentiam L: prudentiam Campe

5 tantum exemplorum secl. Kayser

6 factus L: natus maluit Eberhard

7 is qui Jahn

8 pater vulg.: patrem L

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (6 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: