Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
26.
[98]
valde probatum oratorem isdem fere temporibus accepimus,
qui et ingenio valuit et studio et habuit quasdam etiam
[p. 1029]
domesticas disciplinas. Nam et cum summo illo oratore,
Ser. Galba, cuius Gaio filio filiam suam conlocaverat, adfinitate sese devirixerat et cum esset P. Muci filius fratremque
haberet P. Scaevolam, domi ius civile cognoverat. In eo
industriam constat summam fuisse maximamque gratiam,
cum et consuleretur plurimum et diceret.
[99]
horum aetatibus
adiuncti duo C. Fannii C. et M.1 filii fuerunt; quorum Gai
filius2, qui consul cum Domitio fuit, unam orationem de
sociis et nomine Latino contra C.3 Gracchum reliquit sane et
bonam et nobilem. Tum Atticus: Quid ergo? estne ista
Fanni? nam varia opinio pueris nobis erat. Alii a C. Persio
litterato homine scriptam esse aiebant, illo quem significat
valde doctum esse Lucilius; alii multos nobilis, quod quisque potuisset, in illam orationem contulisse.
[100]
tum ego:
Audivi equidem ista, inquam, de maioribus natu, sed numquam sum adductus ut crederem; eamque suspicionem
propter hanc causam credo fuisse, quod Fannius in
mediocribus oratoribus habitus esset, oratio autem vel
optima esset4 illo quidem tempore orationum omnium. Sed
nec eiusmodi est ut a pluribus confusa videatur—unus
enim sonus est totius orationis et idem stilus—, nec de
Persio reticuisset Gracchus, cum ei5 Fannius de Menelao
Maratheno et de ceteris obiecisset; praesertim cum Fannius
numquam sit habitus elinguis. Nam et causas defensitavit
et tribunatus eius arbitrio et auctoritate P. Africani gestus
non obscurus fuit. Alter autem C. Fannius M. filius,
C. Laeli gener, et moribus et ipso genere dicendi durior.
[101]
is6 soceri instituto, quem, quia cooptatus in augurum conlegium non erat, non admodum diligebat, praesertim cum
ille Q. Scaevolam sibi minorem natu generum praetulisset—
cui tamen Laelius se excusans non genero minori dixit se
[p. 1030]
illud, sed maiori filiae detulisse—, is tamen instituto Laeli
Panaetium audiverat. Eius omnis in dicendo facultas
historia7 ipsius non ineleganter scripta perspici potest, quae
neque nimis est infans neque perfecte diserta.
[102]
mucius
autem augur, quod pro se opus erat, ipse dicebat, ut de
pecuniis repetundis contra T. Albucium. Is oratorum in
numero non fuit, iuris civilis intellegentia atque omni prudentiae genere praestitit. L. Caelius Antipater scriptor,
quem ad modum videtis, fuit ut temporibus illis luculentus,
iuris valde peritus, multorum etiam ut L. Crassi magister.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.