previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

26. [98] valde probatum oratorem isdem fere temporibus accepimus, qui et ingenio valuit et studio et habuit quasdam etiam [p. 1029] domesticas disciplinas. Nam et cum summo illo oratore, Ser. Galba, cuius Gaio filio filiam suam conlocaverat, adfinitate sese devirixerat et cum esset P. Muci filius fratremque haberet P. Scaevolam, domi ius civile cognoverat. In eo industriam constat summam fuisse maximamque gratiam, cum et consuleretur plurimum et diceret. [99] horum aetatibus adiuncti duo C. Fannii C. et M.1 filii fuerunt; quorum Gai filius2, qui consul cum Domitio fuit, unam orationem de sociis et nomine Latino contra C.3 Gracchum reliquit sane et bonam et nobilem. Tum Atticus: Quid ergo? estne ista Fanni? nam varia opinio pueris nobis erat. Alii a C. Persio litterato homine scriptam esse aiebant, illo quem significat valde doctum esse Lucilius; alii multos nobilis, quod quisque potuisset, in illam orationem contulisse. [100] tum ego: Audivi equidem ista, inquam, de maioribus natu, sed numquam sum adductus ut crederem; eamque suspicionem propter hanc causam credo fuisse, quod Fannius in mediocribus oratoribus habitus esset, oratio autem vel optima esset4 illo quidem tempore orationum omnium. Sed nec eiusmodi est ut a pluribus confusa videaturunus enim sonus est totius orationis et idem stilus—, nec de Persio reticuisset Gracchus, cum ei5 Fannius de Menelao Maratheno et de ceteris obiecisset; praesertim cum Fannius numquam sit habitus elinguis. Nam et causas defensitavit et tribunatus eius arbitrio et auctoritate P. Africani gestus non obscurus fuit. Alter autem C. Fannius M. filius, C. Laeli gener, et moribus et ipso genere dicendi durior. [101] is6 soceri instituto, quem, quia cooptatus in augurum conlegium non erat, non admodum diligebat, praesertim cum ille Q. Scaevolam sibi minorem natu generum praetulissetcui tamen Laelius se excusans non genero minori dixit se [p. 1030] illud, sed maiori filiae detulisse—, is tamen instituto Laeli Panaetium audiverat. Eius omnis in dicendo facultas historia7 ipsius non ineleganter scripta perspici potest, quae neque nimis est infans neque perfecte diserta. [102] mucius autem augur, quod pro se opus erat, ipse dicebat, ut de pecuniis repetundis contra T. Albucium. Is oratorum in numero non fuit, iuris civilis intellegentia atque omni prudentiae genere praestitit. L. Caelius Antipater scriptor, quem ad modum videtis, fuit ut temporibus illis luculentus, iuris valde peritus, multorum etiam ut L. Crassi magister.

1 C. et M. H2: C. M. L

2 filius FGO: Fannius C

3 C. add. Jahn

4 est... est maluit Bake

5 ei Gruter: et L

6 durior. Is vulg.: durioris L

7 historia L: ex historia vulg.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (7 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: