[2]
quod si cuiquam iustus
honos habitus est in morte legato, in nullo iustior quam in
Ser. Sulpicio reperietur1. ceteri qui in legatione mortem
obierunt ad incertum vitae periculum sine ullo mortis metu
profecti sunt: Ser. Sulpicius cum aliqua perveniendi ad
M. Antonium spe profectus est, nulla revertendi. qui cum
ita adfectus esset ut, si ad gravem valetudinem labor accessisset,
sibi ipse diffideret, non recusavit quo minus vel
extremo2 spiritu, si quam opem rei publicae ferre posset,
experiretur. itaque non illum3 vis hiemis, non nives, non
longitudo itineris, non asperitas4 viarum5, non morbus ingravescens
retardavit, cumque6 iam ad congressum conloquiumque
eius pervenisset ad quem erat missus, in ipsa cura ac
meditatione obeundi sui muneris excessit e vita.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.