next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

1. ante quam de re publica, patres conscripti, dicam ea quae dicenda hoc tempore arbitror, exponam vobis breviter consilium et profectionis et reversionis meae. ego cum sperarem aliquando ad vestrum consilium auctoritatemque rem publicam esse revocatam, manendum mihi statuebam quasi in vigilia quadam consulari ac senatoria. nec vero usquam discedebam nec a re publica deiciebam oculos ex eo die quo in aedem telluris convocati sumus. in quo templo, quantum in me fuit, ieci fundamenta pacis Atheniensiumque renovavi1 vetus exemplum; Graecum etiam verbum usurpavi quo tum in sedandis discordiis usa erat2 civitas illa, atque omnem memoriam discordiarum oblivione sempiterna delendam censui. [2] praeclara tum oratio M. Antoni, egregia etiam voluntas; pax denique per eum et per liberos eius cum praestantissimis civibus confirmata est. atque his principiis reliqua consentiebant. ad deliberationes eas quas habebat domi de re publica principes civitatis adhibebat; ad hunc ordinem res optimas deferebat3; nihil tum nisi quod erat notum omnibus4 in C. Caesaris commentariis reperiebatur5; summa constantia6 ad ea quae quaesita erant respondebat7. [3] num qui exsules restituti? Vnum aiebat, praeterea neminem. num immunitates datae? 'nullae' respondebat. adsentiri etiam nos Ser. Sulpicio, clarissimo viro, voluit, ne qua tabula post Idus Martias ullius decreti Caesaris aut benefici figeretur. multa praetereo eaque praeclara8; ad singulare enim M. Antoni factum festinat oratio. dictaturam, quae iam vim9 regiae potestatis10 obsederat, funditus ex re publica sustulit; de qua11 ne sententias quidem diximus. scriptum senatus consultum quod fieri vellet attulit, quo recitato auctoritatem eius summo studio secuti sumus eique amplissimis verbis per senatus consultum gratias egimus.


1 renovavi Vns: revocavi ct

2 discordiis usa erat V: discordaverat c: discordiis erat t: discors erat ns

3 referebat Reid

4 nisi... omnibus om. D

5 reperiebat Kraffert

6 summa cum dignitate constantia D

7 nullae respondebat om. D: nullas respondebat Wesenberg

8 ea quae clara sunt D

9 iam vim Vt: vim iam cns

10 possederat Hirschfelder

11 qua VD: qua re cod. Amst. ut voluit Klussmann: quo Stangl

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: