[12]
multum etiam valuisse ad patris honorem
pietas fili videbitur; qui quamquam adflictus luctu non
adest, tamen sic animati esse debetis ut si ille adesset.
est autem ita adfectus ut nemo umquam unici fili mortem
magis doluerit quam ille maeret patris. et quidem1 etiam
ad famam Ser. Sulpici fili arbitror pertinere ut videatur
honorem debitum patri praestitisse. quamquam nullum
monumentum clarius Ser. Sulpicius relinquere potuit quam
effigiem morum suorum, virtutis, constantiae, pietatis, ingeni
filium, cuius luctus aut hoc honore vestro aut nullo solacio
levari potest.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 equidem D
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.