[32]
etenim, patres conscripti1, cum in
spem libertatis sexennio post2 sumus3 ingressi diutiusque servitutem
perpessi quam captivi4 frugi et diligentes solent,
quas vigilias, quas sollicitudines, quos labores liberandi
populi Romani causa recusare debemus? equidem, patres
conscripti, quamquam hoc honore usi togati solent esse,
cum est in sagis civitas, statui tamen a vobis ceterisque
civibus in tanta atrocitate temporis tantaque perturbatione
rei publicae non differre vestitu. non enim ita gerimus nos
hoc bello consulares ut aequo animo populus Romanus
visurus sit nostri honoris insignia, cum partim e nobis ita
timidi sint ut omnem5 populi Romani beneficiorum memoriam
abiecerint, partim ita a re publica aversi ut6 se hosti
favere prae se ferant, legatos nostros ab Antonio despectos
et inrisos7 facile patiantur, legatum Antoni sublevatum
velint. hunc8 enim reditu ad Antonium prohiberi negabant
oportere et in eodem excipiendo sententiam meam
corrigebant. quibus geram morem. redeat ad imperatorem
suum Varius, sed ea lege ne umquam Romam revertatur.
ceteris autem, si errorem suum deposuerint et cum
re publica in gratiam9 redierint, veniam et impunitatem
dandam puto.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.