[15]
ad propiora
veniamus. C. Mario L. Valerio1 consulibus senatus rem
publicam defendendam dedit: L. Saturninus tribunus
plebis, C. Glaucia2 praetor3 est interfectus. omnes illo die
Scauri, Metelli, Claudii, Catuli, Scaevolae, Crassi arma
sumpserunt. num aut consules illos4 aut clarissimos viros5
vituperandos putas? ego Catilinam perire volui. num
tu qui omnis salvos vis Catilinam salvum esse voluisti?
hoc interest, Calene, inter meam sententiam et tuam. ego
nolo quemquam civem6 committere ut morte multandus sit;
tu, etiam si commiserit, conservandum putas. in corpore7
si quid eius modi est quod reliquo corpori noceat, id8 uri
secarique patimur ut membrum9 aliquod potius quam totum
corpus intereat. sic in rei publicae corpore, ut totum
salvum sit, quicquid est pestiferum amputetur.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.