[14]
quid? nos a patribus
num aliter accepimus? ergo is tibi civis1, si temporibus
illis fuisses, non probaretur, quia non omnis salvos esse
voluisset. 'quod L. Opimius2 consul verba fecit de re
publica, de ea re ita censuerunt uti L. Opimius consul rem
publicam defenderet.' senatus haec verbis, Opimius armis.
num igitur eum, si tum esses, temerarium civem aut crudelem
putares, aut Q. Metellum3, cuius quattuor filii consulares,
P. Lentulum, principem senatus4, compluris alios summos
viros qui cum5 Opimio consule armati Gracchum in Aventinum
persecuti sunt? quo in proelio Lentulus grave volnus
accepit, interfectus est Gracchus et M. Fulvius consularis6,
eiusque duo adulescentuli filii. illi igitur viri vituperandi:
non enim omnis civis salvos esse voluerunt.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.