[18]
qui familiarem iugularit1, quid
is2 occasione data faciet inimico? et qui illud animi causa
fecerit, hunc praedae causa3 quid facturum putatis? non
rursus improbos decuriabit, non sollicitabit rursus agrarios,
non queretur4 expulsos? M. vero Antonius non is erit ad
quem omni motu concursus fiat5 civium perditorum? Vt
nemo sit alius nisi ei qui una sunt, et ei qui hic6 ei nunc
aperte favent, parumne erunt multi? praesertim cum bonorum
praesidia discesserint7, illi parati sint ad nutum futuri?
ego vero metuo, si hoc tempore consilio8 lapsi erimus, ne
illi brevi tempore nimis multi nobis esse videantur.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.