[5]
itaque, quod
paulo ante feci in senatu, faciam apud vos. testificor,
denuntio, ante praedico nihil M. Antonium eorum quae
sunt legatis mandata facturum; vastaturum agros, Mutinam
obsessurum, dilectus qua possit habiturum. is est enim
ille qui semper senatus iudicium et auctoritatem, semper
voluntatem vestram potestatemque contempserit. an ille
id faciat quod paulo ante decretum est, ut exercitum citra
flumen Rubiconem1, qui finis est Galliae, educeret, dum ne
propius urbem Romam cc milia admoveret? huic denuntiationi
ille pareat, ille se fluvio Rubicone et2 cc milibus
circumscriptum esse patiatur?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.