audita vobis esse arbitror, Quirites, quae sint acta in
senatu, quae fuerit cuiusque sententia. res enim ex Kalendis
Ianuariis agitata paulo ante confecta est, minus
quidem illa1 severe quam decuit, non tamen omnino dissolute.
mora est adlata bello, non causa sublata. quam
ob rem, quod quaesivit ex me P. Apuleius, homo et multis
officiis mihi et summa familiaritate coniunctus et vobis
amicissimus, ita respondebo ut ea quibus non interfuistis
nosse possitis. causa fortissimis optimisque consulibus
Kalendis Ianuariis de re publica primum referendi fuit ex
eo quod a. d.2 xiii. Kalendas Ianuarias senatus me auctore decrevit.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.