[49]
ea natura rerum est, patres
conscripti, ut qui sensum verae gloriae ceperit quique se ab
senatu, ab equitibus Romanis populoque Romano universo
senserit civem carum1 haberi salutaremque rei publicae, nihil
cum hac gloria comparandum putet. Vtinam C. Caesari,
patri dico, contigisset adulescenti ut esset senatui atque
optimo cuique carissimus2! quod cum consequi neglexisset,
omnem vim ingeni, quae summa fuit in illo, in populari
levitate consumpsit. itaque cum respectum ad senatum et
ad bonos non haberet, eam sibi viam ipse patefecit ad opes
suas amplificandas quam virtus liberi populi ferre non
posset. eius autem fili longissime diversa ratio est: qui cum
omnibus carus3 est, tum optimo cuique carissimus. in hoc
spes libertatis posita est; ab hoc accepta iam salus; huic
summi honores et exquiruntur et parati sunt.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.