[48]
at vero apud antiquos
Rulli, Decii, Corvini1 multique alii, recentiore autem memoria
superior Africanus, T. Flamininus2 admodum adulescentes
consules facti tantas res gesserunt ut populi
Romani imperium auxerint3, nomen ornarint4. quid? Macedo
Alexander, cum ab ineunte aetate res maximas gerere
coepisset, nonne tertio et5 tricesimo anno mortem obiit?
quae est aetas nostris legibus decem annis minor quam
consularis. ex quo iudicari potest virtutis6 esse quam aetatis
cursum celeriorem.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.