[39]
quid enim, o di immortales! admirabilius omnibus
gentibus, quid optatius populo Romano accidere potuit
quam, cum1 bellum civile maximum esset, cuius belli exitum
omnes timeremus, sapientia et misericordia2 id potius exstingui
quam armis et ferro rem in discrimen adducere3? quod si
eadem ratio Caesaris fuisset in illo taetro miseroque bello,
ut omittam patrem, duos Cn. Pompei, summi et singularis
viri, filios incolumis haberemus: quibus certe pietas fraudi
esse non debuit. Vtinam omnis M. Lepidus servare potuisset!
facturum fuisse declaravit in eo quod potuit, cum
Sex. Pompeium restituit civitati, maximum ornamentum
rei publicae, clarissimum monumentum clementiae suae.
gravis illa fortuna populi Romani, grave fatum. Pompeio
enim patre, quod imperi4 populi Romani lumen fuit, exstincto
interfectus est patris simillimus filius.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.