[38]
atque etiam M. Lepido pro eius egregiis in rem publicam
meritis decernendos honores quam amplissimos censeo.
semper ille populum Romanum liberum voluit maximumque
signum illo die dedit voluntatis et iudici sui, cum
Antonio diadema Caesari imponente se avertit gemituque
et maestitia declaravit quantum haberet odium servitutis,
quam populum Romanum liberum cuperet, quam illa1 quae
tulerat temporum magis necessitate quam iudicio tulisset.
quanta vero is moderatione usus sit in illo tempore civitatis
quod post mortem Caesaris consecutum est, quis nostrum
oblivisci potest? Magna haec, sed ad maiora properat
oratio.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 qui illa Muretus
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.