[30]
Lucius quidem frater eius, utpote qui peregre
depugnarit, familiam ducit. sit per se ipse sanus, quod
numquam erit: per hos esse ei tamen non licebit. teretur1
interea tempus; belli apparatus refrigescent. Vnde est
adhuc bellum tractum2 nisi ex retardatione et mora? Vt
primum post discessum latronis vel potius desperatam fugam
libere3 senatus haberi potuit, semper flagitavi ut convocaremur.
quo die primum convocati sumus, adfui ipse4, cum
designati consules non adessent, ieci sententia mea maximo
vestro consensu fundamenta rei publicae, serius omnino quam
decuit—nec enim ante potui5—sed tamen si ex eo tempore
dies nullus intermissus esset, bellum profecto nullum haberemus.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.