[29]
quid igitur illo die aliud egistis nisi
ut1 hostem iudicaretis Antonium? his vestris decretis aut
ille vos aequo animo aspicere poterit aut vos illum sine
dolore summo videbitis? exclusit illum a re publica,
distraxit, segregavit non solum scelus ipsius sed etiam, ut
mihi videtur, fortuna quaedam rei publicae. qui si legatis
paruerit Romamque redierit, num umquam2 perditis civibus
vexillum quo concurrant defuturum putatis? sed hoc
minus vereor: sunt alia quae magis timeam et cogitem3.
numquam parebit ille legatis. Novi hominis insaniam4,
adrogantiam; novi perdita consilia amicorum, quibus ille
est deditus.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.