[28]
age, si paruerit, hoc civi uti aut volumus
aut possumus? ante diem xiii1. Kalendas Ianuarias decretis
vestris eum concidistis; constituistis ut haec ad vos
Kalendis Ianuariis referrentur quae referri videtis, de honoribus
et praemiis bene de re publica meritorum et merentium:
quorum principem iudicastis2 eum qui fuit C. Caesarem,
qui M. Antoni impetus nefarios ab urbe in Galliam avertit3,
tum4 milites veteranos qui primi Caesarem secuti sunt, tum5
illas caelestis divinasque legiones, Martiam et quartam comprobastis6
quibus, cum consulem suum non modo reliquissent,
sed bello etiam persequerentur honores et praemia spopondistis;
eodemque die D. Bruti7, praestantissimi civis, edicto
adlato atque proposito factum eius conlaudastis8, quodque
ille bellum privato consilio susceperat, id vos auctoritate
publica comprobastis9.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.