[27]
non enim ad Hannibalem
mittimus ut a Sagunto recedat, ad quem miserat
olim senatus P. Valerium Flaccum1 et Q. Baebium Tampilum2—qui,
si Hannibal non pareret, Carthaginem3 ire
iussi sunt4: nostros5 quo iubemus6 ire, si non paruerit Antonius?—ad
nostrum civem mittimus7, ne imperatorem8, ne
coloniam9 populi Romani oppugnet. itane vero? hoc per
legatos rogandum est? quid interest, per deos immortalis,
utrum hanc urbem oppugnet an huius urbis propugnaculum,
coloniam populi Romani praesidi causa conlocatam? Belli
Punici secundi quod contra maiores nostros Hannibal
gessit causa fuit Sagunti oppugnatio. recte ad eum legati
missi: mittebantur ad Poenum, mittebantur pro Hannibalis
hostibus, nostris sociis. quid simile tandem? nos ad civem
mittimus10 ne imperatorem populi Romani, ne exercitum,
ne coloniam circumsedeat, ne oppugnet, ne agros depopuletur,
ne sit hostis?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.