[46]
hoc autem tempore ita censeo decernendum: 'quod
C. Caesar, Gai filius, pontifex, pro praetore, summo rei
publicae tempore milites veteranos ad libertatem populi
Romani cohortatus sit eosque conscripserit, quodque legio
Martia quartaque1 summo studio optimoque in rem publicam
consensu C. Caesare duce et auctore rem publicam,
libertatem populi Romani defendant, defenderint, et quod
C. Caesar pro praetore Galliae provinciae cum exercitu subsidio
profectus sit, equites, sagittarios, elephantos in suam
populique Romani potestatem redegerit, difficillimoque rei
publicae tempore saluti dignitatique populi Romani subvenerit,
ob eas causas senatui placere, C. Caesarem, Gai
filium, pontificem, pro praetore, senatorem esse sententiamque
loco praetorio2 dicere, eiusque rationem, quemcumque
magistratum3 petet4, ita haberi ut haberi per leges5 liceret, si
anno superiore quaestor6 fuisset.' quid est enim,
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.