[14]
ac maioribus quidem
vestris, Quirites, cum eo hoste res erat qui haberet rem
publicam, curiam, aerarium, consensum et concordiam
civium, rationem aliquam, si ita res tulisset, pacis et foederis:
hic vester hostis vestram rem publicam oppugnat, ipse habet
nullam; senatum, id est orbis terrae consilium, delere gestit,
ipse consilium publicum nullum habet; aerarium vestrum
exhausit, suum non habet. nam concordiam civium qui
habere potest, nullam cum habeat1 civitatem? pacis vero
quae potest esse cum eo ratio in quo est incredibilis crudelitas,
fides nulla?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 cum habeat c: cum habet V: qui habet t: qui habeat ns
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.