[10]
ita vero,
Quirites, ei ut1 precamini eveniat atque huius2 amentiae
poena in ipsum familiamque eius recidat3! quod ita
futurum esse confido. iam enim non solum homines sed
etiam deos immortalis ad rem publicam conservandam
arbitror consensisse. Sive enim prodigiis atque portentis
di immortales nobis futura praedicunt4, ita sunt aperte pronuntiata5
ut et illi poena et nobis libertas6 appropinquet;
sive tantus consensus omnium sine impulsu deorum esse
non potuit, quid est quod de voluntate caelestium dubitare
possimus?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.