[9]
illi regibus
parere iam a condita urbe didicerant1: nos post reges exactos
servitutis oblivio ceperat. atque ille Tarquinius quem
maiores nostri non tulerunt non crudelis, non impius2, sed
superbus est habitus et dictus: quod nos vitium in privatis
saepe tulimus, id maiores nostri ne in rege quidem ferre
potuerunt. L. Brutus regem superbum non tulit: D. Brutus
sceleratum atque impium regnare patietur3 Antonium? quid
Tarquinius tale qualia innumerabilia et facit et fecit Antonius?
senatum etiam reges habebant: nec tamen, ut Antonio senatum
habente, in consilio regis versabantur barbari armati.
servabant auspicia reges; quae hic consul augurque neglexit,
neque solum legibus contra auspicia ferendis sed etiam
conlega una ferente4 eo quem ipse ementitis auspiciis vitiosum
fecerat.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.