[7]
huius1 legionis
virtutem imitata quarta legio duce L. Egnatuleio quaestore,
civi2 optimo et fortissimo, C. Caesaris auctoritatem atque
exercitum persecuta est. faciendum est igitur nobis3, patres
conscripti, ut ea quae sua sponte clarissimus adulescens
atque omnium praestantissimus gessit et gerit hac4 auctoritate
nostra comprobentur, veteranorumque, fortissimorum
virorum, tum legionis Martiae quartaeque mirabilis consensus
ad rem publicam recuperandam laude5 et testimonio
nostro confirmetur, eorumque commoda, honores, praemia,
cum consules designati magistratum inierint, curae nobis
fore hodierno die spondeamus.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.