[15]
at quam contumeliosus in edictis, quam barbarus,
quam rudis! primum in Caesarem ut1 maledicta congessit
deprompta ex recordatione impudicitiae et stuprorum
suorum! quis enim hoc adulescente castior, quis modestior,
quod in iuventute2 habemus inlustrius exemplum veteris
sanctitatis? quis autem illo qui male dicit3 impurior? ignobilitatem
obicit C. Caesaris filio cuius etiam natura4 pater,
si vita suppeditasset, consul factus esset. 'Aricina5 mater.'
Trallianam aut Ephesiam putes dicere. videte quam
despiciamur omnes qui sumus e municipiis id est, omnes
plane: quotus6 enim quisque nostrum7 non est? quod
autem municipium non contemnit is qui Aricinum8 tanto
opere despicit, vetustate antiquissimum, iure foederatum,
propinquitate paene finitimum, splendore municipum9 honestissimum?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.