[30]
quid hic faciet1, si poterit2,
iratus qui, cum suscensere nemini posset, omnibus bonis
fuerit inimicus? quid hic victor non audebit qui nullam
adeptus victoriam tanta scelera post Caesaris interitum fecerit,
refertam eius domum exhauserit, hortos compilaverit3,
ad se ex eis4 omnia ornamenta transtulerit, caedis et incendiorum
causam quaesierit ex funere, duobus aut tribus senatus
consultis bene et e re publica5 factis reliquas res ad lucrum
praedamque revocaverit, vendiderit immunitates, civitates
liberaverit, provincias universas ex imperi6 populi Romani iure
sustulerit, exsules reduxerit, falsas leges C. Caesaris nomine
et falsa decreta in aes incidenda et in Capitolio figenda curaverit,
earumque rerum omnium domesticum mercatum instituerit,
populo Romano leges imposuerit, armis et praesidiis
populum7 et magistratus foro excluserit, senatum stiparit
armatis8, armatos in cella9 Concordiae, cum senatum haberet,
incluserit, ad legiones Brundisium cucurrerit, ex eis optime
sentientis centuriones iugulaverit, cum exercitu Romam sit ad
interitum nostrum et ad dispertitionem10 urbis venire conatus?
atque is11 ab hoc impetu abstractus consilio et copiis Caesaris,
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 faciat cs
2 potuerit D
3 compilarit D
4 eis Halm: is V: his D
5 bene et e re p. Vc: de re p. bene t: e re p. bene ns
6 imperio D
7 praesides et populum D
8 armatis V (cf. ii. 6): armis D, del. Madvig (contra numerum)
9 cellam cn
10 dispertitionem Klotz: disperditionem cns: dispersionem Vt
11 atque is Vc: at qualis nst
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.