[26]
quid ego de L. Cinna loquar?
cuius spectata multis magnisque rebus singularis integritas
minus admirabilem facit huius honestissimi facti gloriam,
qui omnino provinciam neglexit, quam item magno animo
et constanti C. Cestius1 repudiavit. qui sunt igitur reliqui
quos sors divina delectet? T. Annius2, M. Gallius3. O
felicem utrumque! nihil enim maluerunt4. C. Antonius
Macedoniam. hunc quoque felicem! hanc enim habebat
semper5 in ore provinciam. C. Calvisius6 Africam. nihil
felicius! modo enim ex Africa decesserat et quasi divinans
se rediturum duos legatos Vticae reliquerat. deinde M.
Cusini Sicilia7, Q. Cassi Hispania. non habeo quid
suspicer: duarum credo provinciarum sortis minus divinas
fuisse.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 C. Cestius Vrsinus: c. estius V: c cesetius cn2: c. cessedius n1st
2 T. cn1s: L. Vn2: om t
3 Annius V: Antonius D (cf. xi. 14) M. Gallius scripsi: M. Antonius codd. (cf. xiii. 26)
4 maluerunt V: metuerunt D
5 semper habebat D
6 Calvisius (-iss- c) D: Celusius V
7 M. Cusini Sicilia V: micus in isio illa c: micus nisi illa t: m. iccius nisi illam ns
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.