[20]
sed cum tam atroci edicto nos
concitavisset, cur ipse non adfuit? num putatis1 aliqua re
tristi ac severa? vino atque epulis retentus, si2 illae3 epulae
potius quam popinae nominandae sunt, diem edicti obire
neglexit: in4 ante diem5 iv Kalendas Decembris distulit.
adesse in Capitolio iussit; quod in templum ipse nescio
qua per Gallorum cuniculum ascendit. convenerunt conrogati
et quidem ampli quidam homines sed immemores
dignitatis suae. is enim erat dies, ea fama, is qui senatum
vocarat ut turpe senatori esset nihil timere. ad eos tamen
ipsos qui convenerant ne verbum quidem ausus est facere
de Caesare, cum de eo constituisset ad senatum referre:
scriptam attulerat consularis quidam sententiam.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.