[19]
sed quid fecit ipse? cum tot
edicta proposuisset1, edixit2 ut adesset senatus frequens
a. d.3 viii. Kalendas Decembris: eo die ipse non adfuit.
at quo modo edixit? haec sunt, ut opinor, verba in extremo:
'si quis4 non adfuerit, hunc5 existimare omnes6
poterunt et interitus mei et perditissimorum consiliorum
auctorem fuisse.' quae sunt perdita consilia? an ea quae
pertinent7 ad libertatem populi Romani recuperandam?
quorum consiliorum Caesari8 me auctorem et hortatorem
et esse et fuisse fateor. quamquam ille non eguit consilio
cuiusquam, sed tamen currentem, ut dicitur, incitavi. nam
interitus quidem tui quis bonus non esset auctor, cum in9
eo salus et vita optimi cuiusque, libertas10 populi Romani
dignitasque consisteret?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.