[99]
an quia1 tribunus plebis sinistrum
fulmen nuntiabat? cum2 tua quid interest, nulla
auspicia sunt; cum3 tuorum, tum fis4 religiosus. quid?
eundem in vii viratu5 nonne destituisti? intervenit enim cui
metuisti, credo, ne salvo capite negare non posses. omnibus
eum contumeliis onerasti quem patris loco, si ulla in
te pietas esset, colere debebas. filiam eius, sororem tuam,
eiecisti, alia condicione quaesita et ante perspecta. non
est satis: probri insimulasti pudicissimam feminam. quid
est quod addi possit? contentus eo non fuisti: frequentissimo
senatu Kalendis Ianuariis sedente patruo hanc tibi
esse cum Dolabella causam odi dicere ausus es6 quod ab
eo sorori et uxori tuae stuprum esse oblatum7 comperisses.
quis interpretari potest, impudentiorne qui in senatu, an
improbior qui in Dolabellam, an impurior qui patre8
audiente, an crudelior qui in illam miseram tam spurce,
tam impie dixeris?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.