[98]
et de exsulibus legem quam fixisti Caesar
tulit? nullius insector calamitatem: tantum queror,
primum eorum reditus inquinatos1 quorum causam Caesar
dissimilem2 iudicarit; deinde nescio cur non reliquis3 idem
tribuas: neque enim plus quam tres aut quattuor reliqui
sunt. qui simili in calamitate sunt4, cur tua misericordia
non simili fruuntur, cur eos habes in loco patrui? de quo
ferre, cum de reliquis ferres, noluisti: quem etiam ad censuram
petendam impulisti, eamque petitionem comparasti
quae et risus hominum et querelas moveret. cur autem
ea comitia non habuisti?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.