[96]
sciebat homo
sapiens ius semper hoc fuisse ut, quae tyranni eripuissent,
ea tyrannis interfectis ei quibus erepta essent recuperarent.
nemo igitur iure1 consultus, ne iste quidem, qui tibi uni est
iure consultus, per quem haec agis, ex ista syngrapha deberi
dicet2 pro eis rebus quae erant ante syngrapham recuperatae.
non enim a te emit, sed prius quam tu suum sibi venderes
ipse possedit. ille vir fuit; nos quidem contemnendi qui
auctorem3 odimus, acta defendimus.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.