[95]
at quibus verbis? modo aequum sibi
videri, modo non iniquum. mira verborum complexio!
at ille numquam—semper enim absenti adfui Deiotaro—
quicquam sibi quod nos pro illo postularemus aequum
dixit videri. syngrapha sesterti centiens per legatos, viros
bonos, sed timidos et imperitos, sine nostra1, sine reliquorum
hospitum regis sententia facta in gynaecio est2, quo in loco
plurimae res venierunt et veneunt. qua ex syngrapha quid
sis acturus meditere censeo: rex enim ipse sua sponte,
nullis commentariis Caesaris, simul atque audivit eius
interitum, suo Marte res suas recuperavit.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.