[92]
mihi vero nullo modo,
qui omnia te gubernante naufragia metuebam. num igitur
me fefellit, aut num diutius sui potuit esse dissimilis1?
inspectantibus vobis toto Capitolio tabulae figebantur,
neque solum singulis venibant2 immunitates sed etiam
populis universis: civitas non iam singillatim, sed provinciis
totis dabatur. itaque si haec manent quae stante re publica
manere non possunt, provincias universas, patres conscripti,
perdidistis, neque vectigalia solum sed etiam imperium
populi Romani huius domesticis nundinis deminutum est.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.