[6]
sed
sit beneficium, quando quidem maius accipi a latrone
nullum potuit: in quo potes me dicere ingratum? an de
interitu rei publicae queri non debui, ne in te ingratus
viderer? at in1 illa querela misera quidem et luctuosa, sed
mihi pro hoc gradu in quo me senatus populusque
Romanus conlocavit necessaria, quid est dictum a me cum
contumelia, quid non moderate, quid non amice? quod
quidem cuius temperantiae fuit, de M. Antonio querentem
abstinere maledicto2, praesertim cum tu reliquias rei publicae
dissipavisses, cum domi tuae turpissimo mercatu omnia
essent venalia, cum leges eas quae numquam promulgatae
essent et de te et a te latas confiterere, cum auspicia augur,
intercessionem consul sustulisses, cum esses foedissime
stipatus armatis, cum omnis impuritates impudica3 in domo
cotidie susciperes vino lustrisque confectus.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.