[67]
Charybdin1 dico? quae si
fuit2, animal unum fuit: Oceanus, me dius fidius, vix videtur
tot res tam dissipatas, tam distantibus in locis positas tam
cito absorbere potuisse. nihil erat clausum, nihil obsignatum,
nihil scriptum. apothecae totae nequissimis hominibus
condonabantur; alia mimi rapiebant, alia mimae;
domus erat aleatoribus referta, plena ebriorum; totos dies
potabatur atque id locis pluribus; suggerebantur etiam
saepe3—non enim semper iste felix—damna aleatoria; conchyliatis
Cn. Pompei peristromatis servorum in cellis lectos
stratos4 videres. quam ob rem desinite mirari haec tam
celeriter esse consumpta. non modo unius patrimonium
quamvis amplum, ut illud fuit, sed urbis et regna celeriter
tanta nequitia devorare potuisset. at idem aedis etiam et
hortos.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.