[55]
Vt igitur in seminibus est
causa arborum et stirpium, sic huius luctuosissimi belli
semen tu fuisti. doletis tris exercitus populi Romani
interfectos: interfecit Antonius. desideratis clarissimos
civis: eos quoque vobis1 eripuit Antonius. auctoritas huius
ordinis adflicta est: adflixit Antonius. omnia denique,
quae postea vidimus—quid autem mali non vidimus?—si
recte ratiocinabimur, uni accepta referemus Antonio. Vt
Helena Troianis, sic iste huic rei publicae belli causa,
causa2 pestis atque exiti fuit. reliquae partes tribunatus
principi3 similes. omnia perfecit quae senatus salva re
publica ne fieri possent profecerat4. cuius tamen scelus
in scelere cognoscite.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.