[5]
at beneficio sum tuo usus. quo?
quamquam illud ipsum quod commemoras semper prae
me tuli: malui me tibi debere confiteri quam cuiquam
minus prudenti1 non satis gratus videri. sed quo beneficio?
quod2 me Brundisi non occideris? quem ipse victor qui
tibi, ut tute gloriari solebas, detulerat ex latronibus suis
principatum, salvum esse voluisset, in Italiam ire iussisset,
eum tu3 occideres? fac potuisse. quod est aliud, patres
conscripti, beneficium latronum nisi ut commemorare
possint eis se dedisse vitam quibus non ademerint? quod
si esset beneficium, numquam qui4 illum interfecerunt a quo
erant conservati5, quos tu ipse6 clarissimos viros soles appellare7,
tantam essent gloriam consecuti. quale autem
beneficium est quod te abstinueris nefario scelere? qua in
re non tam iucundum mihi videri8 debuit non interfectum
me9 a te quam miserum te id10 impune facere potuisse.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.