[35]
virum1 res illa quaerebat. quod
si te in iudicium quis adducat usurpetque illud Cassianum,
'cui bono fuerit,' vide, quaeso, ne haereas. quamquam illud
quidem fuit, ut tu dicebas2, omnibus bono qui servire nolebant,
tibi tamen praecipue qui non modo non servis sed etiam
regnas; qui maximo te aere alieno ad aedem Opis liberavisti3;
qui per easdem tabulas innumerabilem pecuniam dissipavisti;
ad quem e domo Caesaris tam multa delata sunt; cuius
domi4 quaestuosissima est falsorum commentariorum et chirographorum
officina, agrorum, oppidorum5, immunitatium6,
vectigalium flagitiosissimae nundinae.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.