[32]
quid est? num conturbo te? non enim
fortasse satis quae diiunctius1 dicuntur intellegis. sed
tamen haec summa est2 conclusionis meae: quoniam scelere
a te liberati sunt, ab eodem3 amplissimis praemiis dignissimos
iudicatos. itaque iam retexo orationem meam. scribam
ad illos ut, si qui forte, quod a te mihi obiectum est, quaerent4
sitne verum, ne cui negent. etenim vereor ne aut celatum
me illis ipsis5 non honestum aut invitatum refugisse mihi sit
turpissimum. quae enim res umquam, pro sancte Iuppiter!
non modo in hac urbe sed in omnibus terris est gesta
maior; quae gloriosior, quae commendatior hominum6 memoriae
sempiternae? in huius me tu consili societatem tamquam
in equum Troianum cum principibus includis?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.