[25]
sed haec vetera, illud vero recens, Caesarem meo consilio
interfectum. iam vereor, patres conscripti, ne, quod turpissimum
est, praevaricatorem mihi apposuisse videar, qui
me non solum meis laudibus ornaret sed etiam oneraret1
alienis. quis enim meum in ista societate gloriosissimi2
facti nomen audivit? cuius autem qui in eo numero fuisset
nomen est occultatum? occultatum dico? cuius non statim
divolgatum? Citius dixerim iactasse se aliquos ut fuisse in
ea3 societate viderentur, cum conscii4 non fuissent, quam ut
quisquam celari5 vellet qui fuisset6.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.