[11]
Vt igitur intellegeretis qualem ipse se
consulem1 profiteretur, obiecit mihi consulatum meum. qui
consulatus verbo meus, patres conscripti, re vester fuit.
quid enim ego constitui, quid gessi, quid egi nisi ex huius
ordinis consilio, auctoritate, sententia? haec tu homo
sapiens, non solum eloquens, apud eos quorum consilio
sapientiaque gesta sunt ausus es vituperare? quis autem
meum consulatum praeter te et P. Clodium2 qui vituperaret
inventus est? cuius quidem tibi fatum, sicuti C. Curioni3,
manet, quoniam id domi4 tuae est quod fuit illorum utrique
fatale.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.